Page images
PDF
EPUB

Et tremefacta, comam concusso vertice, nutat;
Vulneribus donec paullatim evicta, supremum
Congemuit, traxitque, jugis avulsa, ruinam.
Descendo, ac, ducente Deo,1 flammam inter et hostes
Expedior; dant tela locum, flammæque recedunt.
Atque ubi jam patriæ perventum ad limina sedis,
Antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos
Optabam primum montes, primumque petebam,
Abnegat excisâ vitam producere Trojâ,
Exsiliumque pati :-"Vos o! quibus integer ævi
Sanguis," ait, "solidæque suo stant robore vires,
Vos agitate fugam.

Me si cœlicolæ voluissent ducere vitam,

Has mihi servâssent sedes. Satis una, superque,
Vidimus excidia, et captæ superavimus2 urbi.
Sic, o sic positum3 affati discedite corpus.

630

635

640

Ipse manu mortem inveniam. Miserebitur hostis,

645

Exuviasque petet. Facilis jactura sepulcri.

Jampridem invisus Divis, et inutilis, annos

650

655

Demoror, ex quo me Divûm pater, atque hominum rex,
Fulminis adflavit ventis, et contigit igni."
Talia perstabat memorans, fixusque manebat.
Nos contra, effusi lacrymis, conjuxque Creusa,
Ascaniusque, omnisque domus, ne vertere secum
Cuncta pater, fatoque urgenti incumbere vellet.
Abnegat; inceptoque et sedibus hæret in îsdem.4
Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto:
Nam quod consilium, aut quæ jam fortuna dabatur?
"Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto
Sperâsti? tantumque nefas patrio excidit ore?
Si nihil ex tantâ Superis placet urbe relinqui,
Et sedet hoc animo, perituræque addere Trojæ
Teque tuosque juvat; patet isti janua leto;
Jamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
Natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignes
Eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque
Ascanium, patremque meum, juxtaque Creüsam,

660

665

1 Deo (Venere). 2 superavimus; supero used for supersum has a 8 positum, i. e. as if for burial. 4 îsdem, synær.

dative.

Alterum in alterius mactatos sanguine, cernam?
Arma, viri, ferte arma: vocat lux ultima victos.
Reddite me Danais; sinite1 instaurata revisam
Prolia. Nunquam omnes hodie moriemur inulti.”
Hinc ferro accingor rursus, clypeoque sinistram
Insertabam aptans, meque extra tecta ferebam.
Ecce autem, complexa pedes,2 in limine conjux
Hærebat, parvumque patri tendebat Iulum :-
"Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum;
Sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,
Hanc primùm tutare domum. Cui parvus Iulus,
Cui pater, et conjux quondam tua dicta, relinquor?"
Talia vociferans, gemitu tectum omne replebat;
Quum subitum dictuque oritur mirabile monstrum:
Namque manus inter, mœstorumque ora parentum,
Ecce! levis summo de vertice visus Iuli
Fundere lumen apex, tactuque innoxia molles
Lambere flamma comas, et circum tempora pasci.
Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem
Excutere, et sanctos restinguere fontibus ignes.
At pater Anchises oculos ad sidera lætus
Extulit, et cœlo palmas cum voce tetendit :-
"Jupiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,
Aspice nos; hoc tantùm: et, si pietate meremur,
Da deinde auxilium, pater, atque hæc omina firma."
Vix ea fatus erat senior: subitoque fragore
Intonuit lævum, et, de cœlo lapsa, per umbras,
Stella, facem ducens, multâ cum luce cucurrit.
Illain, summa super labentem culmina.tecti,
Cernimus Idæâ claram se condere sylvâ,
Signantemque vias: tum longo limite sulcus
Dat lucem, et latè circum loca sulphure fumant.
Hìc verò victus genitor se tollit ad auras,

-

670

675

680

685

690

695

Affaturque Deos, et sanctum sidus adorat:

700

"Jam jam nulla mora est; sequor, et, quà ducitis, adsum. Dî patrii, servate domum, servate nepotem:

Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troja est.
Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso."
Dixerat ille; et jam per moenia clarior ignis
1 Sinite (ut). 2 pedes for genua.

705

Auditur, propiusque æstus1 incendia volvunt.

[ocr errors]

Ergo age, care pater, cervici imponere nostræ;2 Ipse subibo humeris, nec me labor iste gravabit.

Quò res cumque cadent, unum et commune periclum,
Una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus
Sit comes, et longè servet vestigia conjux.
Vos, famuli, quæ dicam, animis advertite vestris.
Est urbe egressis tumulus, templumque vetustum
Desertæ Cereris, juxtaque antiqua cupressus,
Religione patrum multos servata per annos:
Hanc ex diverso sedem veniemus in unam.
Tu, genitor, cape sacra manu, patriosque Penates:
Me, bello e tanto digressum, et cæde recenti,
Attrectare nefas, donec me flumine vivo

710

715

720

Abluero."

Hæc fatus, latos humeros, subjectaque colla,
Veste super fulvique insternor pelle leonis,
Succedoque oneri: dextræ se parvus Iulus
Implicuit, sequiturque patrem non passibus æquis:
Ponè subit conjux. Ferimur per opaca locorum;
Et me, quem dudum non ulla injecta movebant
Tela, neque adverso glomerati ex agmine Graii,
Nunc omnes terrent auræ, sonus excitat omnis,
Suspensum, et pariter comitique onerique timentem.

725

Jamque propinquabam portis, omnemque videbar 730 Evasisse viam, subitò quum creber ad aures

Visus adesse pedum sonitus; genitorque per umbram Prospiciens, "Nate," exclamat, "fuge, nate; propinquant: Ardentes clypeos atque æra micantia cerno.'

Hìc mihi nescio quod trepido malè numen amicum 735
Confusam eripuit mentem. Namque, avia cursu
Dum sequor, et notâ excedo regione viarum,
Heu! misero conjux fatone erepta Creusa
Substitit, erravitne viâ, seu lassa resedit,
Incertum: nec post oculis est reddita nostris.
Nec priùs amissam respexi, animumve reflexi,

Quàm tumulum antiquæ Cereris, sedemque sacratam
Venimus: hìc demum collectis omnibus una

740

1 Estus, accus. plur. 2 imponere, imperat. pass.; cervici nostræ

humeris meis.

Defuit; et comites, natumque, virumque fefellit.
Quem non incusavi amens hominumque Deorumque ?1 745
Aut quid in eversâ vidi crudelius urbe?

Ascanium, Anchisenque patrem, Teucrosque Penates,
Commendo sociis, et curvâ valle recondo:
Ipse urbem repeto, et cingor fulgentibus armis.
Stat2 casus renovare omnes, omnemque reverti
Per Trojam, et rursus caput objectare periclis.3
Principio muros, obscuraque limina portæ,
Quà gressum extuleram, repeto; et vestigia retro
Observata sequor per noctem, et lumine lustro.
Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent.
Inde domum, si fortè pedem, si fortè, tulisset,
Me refero: irruerant Danai, et tectum omne tenebant.
Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento

Volvitur; exsuperant flammæ; furit æstus ad auras.
Procedo, et Priami sedes, arcemque, reviso.

4

Et jam porticibus vacuis, Junonis asylo,5
Custodes lecti, Phoenix et dirus Ulixes
Prædam asservabant: huc undique Troïa gaza
Incensis erepta adytis, mensæque Deorum,
Crateresque auro solidi, captivaque vestis

Congeritur. Pueri et pavidæ longo ordine matres

Stant circum.

750

755

760

765

Ausus quin etiam voces jactare per umbram,

Implevi clamore vias, moestusque Creüsam

Nequidquam ingeminans, iterumque iterumque vocavi.

Quærenti, et tectis urbis sine fine furenti,

771

Infelix simulacrum, atque ipsius umbra Creüsæ
Visa mihi ante oculos, et notâ major imago.

6

Obstupui, steteruntque comæ, et vox faucibus hæsit.

Tum sic affari, et curas his demere dictis :

66 Quid tantum insano juvat indulgere dolori,
O dulcis conjux? non hæc sine numine Divûm
Eveniunt: nec te comitem portare Creüsam
Fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.

775

Longa tibi exsilia, et vastum maris æquor arandum. 780

2 Stat (mihi in animo).

1 Deorumque, synal.
sedes regiam. 5 asylo, i.e. templo.

for steterunt.

8 periclis, sync.

6 steterunt, by systole,

Et terram Hesperiam venies, ubi Lydius, arva
Inter opima virum, leni fluit agmine1 Tybris.
Illic res lætæ, regnumque, et regia conjux
Parta tibi: lacrymas dilectæ pelle Creüsæ.

Non ego Myrmidonum sedes, Dolopumve, superbas 785
Aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo,
Dardanis, et Divæ Veneris nurus:

Sed me magna Deûm genetrix his detinet oris.
Jamque vale, et nati serva communis amorem."

Hæc ubi dicta dedit, lacrymantem, et multa volentem 790
Dicere, deseruit, tenuesque recessit in auras.
Ter conatus ibi collo dare brachia circum;
Ter frustra comprensa manus effugit imago,
Par levibus ventis, volucrique simillima somno.
Sic demum socios consumptâ nocte reviso.

Atque hìc ingentem comitum affluxisse novorum
Invenio admirans numerum; matresque virosque,
Collectam exsilio pubem,2 miserabile vulgus.
Undique convenêre, animis opibusque parati,
In quascumque velim pelago deducere terras.
Jamque jugis summæ surgebat Lucifer Idæ,
Ducebatque diem; Danaique obsessa tenebant
Limina portarum; nec spes opis ulla dabatur:
Cessi, et sublato montem genitore petivi.

795

800

In the Third Book, Æneas describes his fleet, and his voyage to Thrace, to Delos, and to Crete. On his way thence for Italy, he is cast on various shores, and meets with various races-some human, others fabulous-till at length he lands at Drepanum, where Anchises dies.

In the Fourth Book, Dido reveals her love for Æneas, who, warned by Jupiter to seek the land allotted to him by the Fates, makes secret preparations to leave Carthage. Observing the failure of all her endeavours to detain him, the Queen dies, a sacrifice to disappointed love.

1 Agmine, i. e. cursu. 2 pubem, i. e. populum.

« PreviousContinue »