Page images
PDF
EPUB

Vertitur interea coelum, et ruit oceano Nox,

250
Involvens umbrâ magnâ terramque polumque,
Myrmidonumque dolos : fusi per monia Teucri
Conticuere ; sopor fessos complectitur artus.

Et jam Argiva phalanx instructis navibus ibat
A Tenedo, tacitæ per amica silentia lunæ,

255
Litora nota petens, flammas quum regia puppis
Extulerat; fatisque Deùm defensus iniquis,
Inclusos utero Danaos et pinea furtim
Laxat claustra Sinon : illos patefactus ad auras
Reddit equus, lætique cavo se robore promunt 260
Tisandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes,
Demissum lapsi per funem, Acamasque Thoasque,
Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon,
Et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeüs.
Invadunt urbem somno vinoque sepultam;

265
Cæduntur vigiles, portisque patentibus omnes
Accipiunt socios, atque agmine conscia jungunt.

Tempus erat, quo prima quies mortalibus ægris
Incipit, et dono Divûm gratissima serpit:
In somnis, ecce! ante oculos moestissimus Hector 270
Visus adesse mihi, largosque effundere fletus;
Raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento
Pulvere, perque pedes trajectus lora tumentes.
Hei mihi, qualis erat! quantum mutatus ab illo
Hectore, qui redit? exuvias indutus Achillei, 275
Vel Danaâm Phrygios jaculatus puppibus ignes !
Squalentem barbam, et concretos sanguine crines,
Vulneraque illa gerens, quæ circum plurima muros
Accepit patrios. Ultro flens ipse videbar
Compellare virum, et meestas expromere voces :-

280
“O lux Dardaniæ ! spes o fidissima Teucrûm!
Quæ tantæ tenuere moræ ? quibus Hector ab oris
Exspectate venis ? ut te post multa tuorum
Funera, post varios hominumque urbisque labores,
Defessi aspicimus! quæ causa indigna serenos 285
Fodavit vultus ? aut cur hæc vulnera cerno ?”
Ille nihil ;? nec me quærentem vana moratur :
Sed, graviter gemitus imo de pectore ducens,

1 Redit, the present for the perfect. 2 nihil (respondet).

1

2

[ocr errors]

"Heu ! fuge, nate Deâ, teque his," ait, “ eripe flammis.
Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troja. 290
Sat patriæ Priamoque datum. Si Pergama dextrâ
Defendi possent, etiam hâc defensa fuissent.
Sacra, suosque tibi commendat Troja Penates :
Hos cape fatorum comites; his monia quære,
Magna pererrato statues quæ denique ponto.” 295
Sic ait; et manibus vittas Vestamque potentem
Æternumque adytis? effert penetralibus ignem.

Diverso interea miscentur moenia luctu;
Et magis atque magis (quanquam secreta parentis
Anchisæ domus arboribusque obtecta recessit) 300
Clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
Excutior somno, et summi fastigia tecti
Ascensu supero, atque arrectis auribus adsto:
In segetem veluti quum flamma furentibus austris
Incidit, aut rapidus montano flumine torrens 305
Sternit agros, sternit sata læta, boumque labores,
Præcipitesque trahit sylvas; stupet inscius alto
Accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
Tum verò manifesta fides, Danaûmque patescunt
Insidiæ. Jam Deïphobi dedit ampla ruinam, 310
Vulcano superante, domus: jam proximus ardet
Ucalegon: Sigea igni freta lata relucent.
Exoritur clamorque

virûm, clangorque tubarum. Arma amens capio; nec sat rationis 5 in armis ; Sed glomerare manum bello, et concurrere in arcem 315 Cum sociis, ardent animi; furor iraque mentem Præcipitant; pulchrumque mori succurrit in armis.

Eccel autem telis Pantheus? elapsus Achivům, Pantheus Othryades, arcis Phobique sacerdos, Sacra manu, victosque Deos, parvumque nepotem - 320 Ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit : “Quo res summa 8 loco, Pantheu ?? quam prendimus

arcem?" Vix ea fatus eram, gemitu quum talia reddit:

8 fides

1 Vestam - Vestæ simulacrum. 2 (ex) adytis.

: perfidia. 4 Ucalegon for Ucalegonis domus. 5 rationis, i.e. consilii. 6 succurrit (animo) 7 Pantheus-Pantheu, diphth. summa, i.e. publica.

8

[ocr errors]

1

2

“ Venit summa dies et ineluctabile tempus
Dardaniæ. Fuimus Troës; fuit Ilium, et ingens 325
Gloria Teucrorum. Ferus omnia Jupiter Argos
Transtulit: incensâ Danai dominantur in urbe.
Arduus armatos mediis in manibus astans
Fundit equus, victorque Sinon incendia miscet,
Insultans. Portis alii bipatentibus adsunt,

330
Millia quot magnis unquam venêre Mycenis.
Obsedêre alii telis angusta viarum
Oppositi: stat ferro acies mucrone corusco
Stricta, parata neci: vix primi proelia tentant
Portarum vigiles, et cæco Marte resistunt.”

335
Talibus Othryadæ dictis, et numine Divům,
In flammis et in arma feror, qud tristis Erinnys,
Qud fremitus vocat, et sublatus ad æthera clamor.
Addunt se socios Rhipeus, et, maximus armis,
Iphitus, oblati per lunam, Hypanisque Dymasque, 340
Et lateri agglomerant nostro ; juvenisque Choræbus,
Mygdonides. Illis ad Trojam fortè diebus
Venerat, insano Cassandræ incensus amore,
Et gener auxilium Priamo, Phrygibusque, ferebat.
Infelix ! qui non sponsæ præcepta furentis

345
Audierit.
Quos ubi confertos audere in proelia vidi,
Incipio super his:3_" Juvenes, fortissima frustra
Pectora, si vobis audentem extrema cupido
Certa sequi, (quæ sit rebus fortuna videtis;

350
Excessere omnes, adytis arisque relictis,
Di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi
Incensæ :) moriamur, et in media arma ruamus.
Una salus victis, nullam sperare salutem."
Sic animis juvenum furor additus. Inde, lupi ceu 355
Raptores, atrâ in nebulâ, quos improba ventris
Exegit cæcos rabies, catulique relicti
Faucibus exspectant siccis; per tela, per hostes
Vadimus haud dubiam in mortem, mediæque tenemus
Urbis iter: nox atra cavâ circumvolat umbrâ. 360
Quis cladem illius noctis, quis funera fando

1 Rhipeus, diphth. ; also Riphæus. 2 Iphitus, in some copies
Epytus. super his = dein.

Explicet, aut possit lacrymis æquare labores ?
Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos;
Plurima perque vias sternuntur inertia passim
Corpora, perque domos, et religiosa Deorum 365
Limina. Nec soli panas dant sanguine Teucri :
Quondam etiam victis redit in præcordia virtus,
Victoresque cadunt Danai. Crudelis? ubique
Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago.

Primus se, Danaûm magnâ comitante catervâ, 370
Androgeus offert nobis, socia agmina credens
Inscius, atque ultro verbis compellat amicis :-
“Festinate, viri ; nam quæ tam sera moratur
Segnities? alii rapiunt incensa feruntque
Pergama: vos celsis nunc primùm a navibus itis ?" 375
Dixit; et extempld (neque enim responsa dabantur
Fida satis) sensit medios delapsus in hostes.
Obstupuit, retroque pedem cum voce repressit
Improvisum aspris4 veluti qui sentibus anguem
Pressit humi nitens, trepidusque repentè refugit 380
Attollentem iras, et cærula colla tumentem ;
Haud secus Androgeus visu tremefactus abibat:
Irruimus, densis et circumfundimur armis,
Ignarosque loci passim, et formidine captos,
Sternimus. Adspirat primo fortuna labori.

385 Atque hic, successu exsultans animisque, Chorcebus,5 “O socii! quà prima," inquit," fortuna salutis Monstrat iter, quáque ostendit se dextra, sequamur. Mutemus clypeos, Danaúmque insignia nobis Aptemus: dolus, an virtus, quis in hoste requirat? 390 Arma dabunt ipsi.”. Sic fatus, deinde comantem Androgei galeam, clypeique insigne decorum, Induitur; laterique Argivum accommodat ensem. Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas, omnisque juventus Læta facit; spoliis se quisque recentibus armat: 395 Vadimus immixti Danais, haud numine nostro, Multaque per cæcam congressi proelia noctem Conserimus: multos Danaûm demittimus Orco.

1 Inertia corpora, old men, women, &c. pavor, cæs. aspris, by sync., for asperis. Coræbus. 6 haud nostro, i. e. nobis favente.

2 Crudelis = ferox.

5 Chorcebus and

[ocr errors]

4

Diffugiunt alii ad naves, et litora cursu
Fida petunt; pars ingentem formidine turpi

400 Scandunt rursus equum, et notâ conduntur in alvo.

Heu! nihil invitis fas quenquam fidereDivis!
Ecce! trahebatur passis Priamesa virgo
Crinibus a templo, Cassandra, adytisque Minervæ,
Ad coelum tendens ardentia lumina frustra,

405
Lumina ; nam teneras arcebant vincula palmas.
Non tulit hanc speciem furiatâ mente Chorcebus,
Et sese medium injecit periturus in agmen.
Consequimur cuncti, et densis incurrimus armis.
Hìc primùm ex alto delubri culmine telis

410
Nostrorum obruimur, oriturque miserrima cædes,
Armorum facie, et Graiarum errore jubarum.
Tum Danai, gemitu, atque ereptæ virginis irâ,
Undique collecti invadunt; acerrimus Ajax,
Et gemini Atridæ, Dolopumque exercitus omnis : 415
Adversi rupto ceu quondam turbine venti
Confligunt, Zephyrusque, Notusque, et lætus Eoïs
Eurus equis : stridunt sylvæ, sævitque tridenti
Spumeus atque imo Nereus ciet æquora fundo.
Illi etiam, si quos obscurâ nocte per umbram 420
Fudimus insidiis, totâque agitavimus urbe,
Apparent; primi clypeos, mentitaque tela,
Agnoscunt, atque ora sono discordia signant.
Ilicet obruimur numero : primusque Chorcebus
Peneleï dextrâ, Dive armipotentis ad aram,

425
Procumbit; cadit et Rhipeus, justissimus unus 4
Qui fuit in Teucris, et servantissimus æqui :
Dis aliter visum : pereunt Hypanisque Dymasque,
Confixi a sociis; nec te tua plurima, Pantheu,
Labentem pietas, nec Apollinis infula texit.

430
Iliaci cineres, et flamma extrema meorum,
Testor, in occasu vestro, nec tela nec ullas
Vitavisse vices Danaùm ; et, si fata fuissent
Ut caderem, meruisse manu. Divellimur inde,
Iphitus et Pelias mecum ; quorum Iphitus ævo 435
1 Nihil quenquam fidere = neminem fidere quicquid. 2 obruimur,

1

ereptæ virginis (causâ). 4 justissimus unus, for multo justissimus; Rhipheus and Rhipeus.

cæs.

« PreviousContinue »