Page images
PDF
EPUB

2

Gente sub Hectoreâ; donec reginal sacerdos,
Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem.
Inde lupæ fulvo nutricis tegmine lætus

275
Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet
Moenia, Romanosque suo de nomine dicet.
His ego nec metas rerum, nec tempora pono;
Imperium sine fine dedi. Quin aspera Juno,
Quæ mare nunc terrasque metu coelumque fatigat, 280
Consilia in melius referet, mecumque fovebit
Romanos, rerum dominos, gentemque togatam.
Sic placitum. Veniet lustris labentibus ætas,
Quum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
Servitio premet, ac victis dominabitur Argis. 285
Nascetur pulchrân Trojanus origine Cæsar,
Imperium Oceano, famam qui terminet astris,
Julius, a magno demissum nomen Iulo.
Hunc tu olim coelo, spoliis Orientis onustum,
Accipies secura ; vocabitur hic

quoque
votis.

290
Aspera tum positis mitescent sæcula bellis :
Cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,
Jura dabunt; diræ ferro et compagibus arctis
Claudentur Belli portæ ; Furor impius intus,
Sæva sedens super arma, et centum vinctus ahenis 295
Post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.”

Hæc ait, et Maiâ genitum demittit ab alto,
Ut terræ, utque novæ pateant Carthaginis arces
Hospitio Teucris; ne fati nescia Dido
Finibus arceret. Volat ille per aëra magnum

300
Remigio alarum, ac Libyæ citus adstitit oris.
Et jam jussa facit; ponuntque ferocia Poni
Corda, volente Deo; imprimis regina quietum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.

At pius Æneas, per noctem plurima volvens, 4 305 Ut primùm lux alma data est, exire, locosque Explorare novos, quas vento accesserit oras, Qui teneant-nam inculta5 videt—hominesne, feræne, Quærere constituit, sociisque exacta 6 referre.

1 Regina, i.e. regali genere. Jani. 4 volvens (animo). 6 exacta, i.e. explorata.

9 placitum (est fato).

8 Belli = 8 inculta (loca); videt, cæs.

Classem in convexo 1 nemorum,

sub

rupe cavatâ, 310 Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris, Occulit: ipse uno graditur comitatus Achate, Bina manu lato crispans hastilia2 ferro. Cui mater mediâ sese tulit obvia sylvân Virginis os habitumque gerens, et virginis arma 315 Spartanæ; vel qualis equos Threïssa fatigat Harpalyce, volucremque fugâ prævertitur Eurum. Namque humeris de more habilem suspenderat arcum Venatrix, dederatque comam diffundere ventis, Nuda genu, nodoque sinus collecta fuentes.

320 Ac prior, “ Heus,” inquit, “juvenes, monstrate, mearum Vidistis si quam hic errantem fortè sororum, Succinctam pharetra et maculosa tegmine lyncis, Aut spumantis apri cursum clamore prementem.”

Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus : 325 • Nulla tuarum audita mihi, neque visa sororum, O quam te memorem, virgo? namque haud tibi vultus Mortalis, nec vox hominem sonat; 0, Dea certè ! An Phoebi soror? an Nympharum sanguinis una ? Sis felix nostrumque leves, quæcumque, laborem, 330 Et, quo sub coelo tandem, quibus orbis in oris Jactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque 4 Erramus, vento huc vastis et fluctibus acti, Multa tibi ante aras nostrâ cadet hostia dextrâ.”

Tum Venus: “Haud equidem tali me dignor honore: Virginibus Tyriis mos est gestare pharetram, 336 Purpureoque alte suras vincire cothurno. Punica regna vides, Tyrios, et Agenoris urbem; Sed fines Libyci; genus intractabile bello. Imperium Dido Tyriâ regit urbe profecta,

340 Germanum fugiens. Longa est injuria, longæ Ambages; sed summa sequar fastigia rerum. Huic conjux Sychæus erat, ditissimus agri Phænicum, et magno miseræ5 dilectus amore; Cui pater intactam dederat, primisque jugârat 6

345 Ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat

1 Convexo for concavo. 2 hastilia (armata).

8 de more (venantum).

6 in4 locorumque, synal. 8 miseræ (Didoni). tactam (virginem). ? Ominibus, omens being consulted at marriages.

Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes;
Quos inter medius venit furor. Ille Sychæum
Impius ante aras, atque auri cæcus amore,
Clam ferro incautum superat, securus amorum

350
Germanæ ; factumque diu celavit; et ægram,
Multa malus simulans, vanâ spe lusit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago
Conjugis, ora modis attollens pallida miris;
Crudeles aras trajectaque pectora ferro

355 Nudavit, cæcumque domus scelus omne retexit. Tum celerare fugam, patriâque excedere suadet, Auxiliumque viæ veteres tellure recludit Thesauros, ignotum argenti pondus et auri. His commota, fugam Dido sociosque parabat. 360 Conveniunt, quibus aut odium crudele? tyranni, Aut metus acer erat; naves, quæ fortè paratæ, Corripiunt, onerantque auro. Portantur avari Pygmalionis opes pelago; dux foemina facti. Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis

365 Moenia, surgentemque novæ Carthaginis arcem; Mercatique solum, facti de nomine Byrsam, Taurino quantum possent circumdare tergo. Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris, Quóve tenetis iter ?'' Quærenti talibus ille

370 Suspirans, imoque trahens a pectore vocem :

"O Dea, si primâ repetens ab origine pergam, Et vacet: annales nostrorum audire laborum; Antè diem clauso componet vesper Olympo. Nos Trojâ antiquâ (si vestras fortè per aures 375 Trojæ nomen iit) diversa per æquora vectos, Forte suâ Libycis tempestas appulit oris. Sum pius Æneas, raptos qui ex hoste Penates Classe veho mecum, famâ super æthera notus. Italiam quæro patriam, et genus ab Jove summo. 380 Bis denis Phrygium conscendi navibus æquor, Matre Deâ monstrante viam, data fata* secutus; Vix septem, convulsæ undis Euroque, supersunt. Ipse ignotus, egens, Libyæ deserta peragro,

1 Somnis for somniis. 2 crudele, the adj. qualifying odium, instead of tyranni.

8 vacet (tibi). 4 fata, i.e. oracula.

Europå atque Asiâ pulsus.” Nec plura querentem 385 Passa Venus, medio sic interfata dolore est :

“Quisquis es, haud, credo, invisus coelestibus auras Vitales carpis, Tyriam qui adveneris urbem. Perge modò, atque hinc te reginæ ad liminal perfer. Namque tibi reduces socios classemque relatam 390 Nuntio, et in tutum versis aquilonibus actam; Ni frustra augurium vani docuere parentes. Aspice bis senos lætantes agmine cycnos, Ætheriâ quos lapsa plagâ Jovis ales aperto Turbabat coelo; nunc terras ordine longo

395 Aut capere, aut captas jam despectare videntur : Ut reduces illi ludunt stridentibus alis, Et coetu cinxere polum, cantusque dedêre; Haud aliter puppesque tuæ, pubesque tuorum Aut portum tenet, aut pleno subit ostia velo. 400 Perge modd, et, quâ te ducit via, dirige gressum.”

Dixit; et avertens roseâ cervice refulsit, Ambrosiæque comæ divinum vertice odorem Spiravere; pedes vestis defluxit ad imos, Et vera incessu patuit Dea. Ille ubi matrem 405 Agnovit, tali fugientem est voce secutus:

Quid natum toties, crudelis tu quoque, falsis Ludis imaginibus ? cur dextræ jungere dextram Non datur, ac veras audire et reddere voces ?” Talibus incusat, gressumque ad monia tendit. 410 At Venus obscuro gradientes aëre sepsit, Et multo nebulæ circum Dea fudit: amictu ; Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, Molirive moram, aut veniendi poscere causas. Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit 415 Læta suas; ubi templum illi, centumque Sabæo Thure calent aræ, sertisque recentibus halant.

Corripuere viam interea, quâ semita monstrat. Jamque ascendebant collem, qui plurimus- urbi Imminet, adversasque adspectat desuper arces. 420 Miratur molem Æneas, magalia quondam; Miratur portas, strepitumque, et strata viarum.

1 Limina = palatium. 2 Dea, no synal. 8 circum Dea fudit, by tmesis, for Dea circumfudit. 4 plurimus, i.e. in altum editus.

2

с

Instant ardentes Tyrii: pars ducere muros,
Molirique arcem, et manibus subvolvere saxa;
Pars optare locum tecto et concludere sulco; 425
Jural magistratusque legunt sanctumque senatum ;
Hic portus alii effodiunt; hìc alta theatri
Fundamenta locant alii, immanesque columnas
Rupibus excidunt, scenis decora alta futuris.
Qualis apes æstate novâ per florea rura

430
Exercet sub sole labor; quum gentis adultos
Educunt fetus, aut quum liquentia mella
Stipant, et dulci distendunt nectare cellas,
Aut onera accipiunt venientum, aut, agmine facto,
Ignavum fucos pecus a præsepibus arcent;

435 Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella. “O fortunati

, quorum jam menia surgunt!" Æneas ait, et fastigia suspicit urbis. Infert se septus nebulâ (mirabile dictu) Per medios, miscetque viris; neque cernitur ulli. 440

Lucus in urbe fuit mediâ, lætissimus umbræ, Qud primùm jactati undis et turbine, Peeni Effodêre loco signum, quod regia Juno Monstrârat, caput acris equi; sic nam fore bello Egregiam, et facilem victu per sæcula gentem. 445 Hic templum Junoni ingens Sidonia Dido Condebat, donis opulentum et numine divæ; Ærea cui gradibus surgebant limina, nexæque? Ære trabes; foribus cardo stridebat ahenis. Hoc primum in luco nova res oblata timorem 450 Leniit; hìc primum Æneas sperare salutem Ausus, et afflictis meliùs confidere rebus.3 Namque, sub ingenti lustrat dum singula templo, Reginam opperiens; dum, quæ fortuna sit urbi, Artificumque manus inter se operumque laborem 455 Miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas, Bellaque jam famâ totum vulgata per orbem ; Atridas, Priamumque, et sævum ambobus Achillem. Constitit, et lacrymans: “Quis jam locus," inquit, “Achate! Quæ regio in terris nostri non plena laboris ? 460

1 Jura, i.e. judices. nexæque, synal. 3 confidere, intrans. ; rebus, abl.

2

ܙܙ

2

« PreviousContinue »