Page images
PDF
EPUB

Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus æther; 90
Præsentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Æneæ solvuntur frigorel membra;
Ingemit, et duplices tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert: “O terque quaterque beati,
Queis ante ora patrum, Trojæ sub moenibus altis, 95
Contigit oppetere !? o Danaûm fortissime gentis,
Tydide, mene Iliacis occumbere campis
Non potuisse, tuâque animam hanc effundere dextrâ !
Sævus ubi Æacidæ telo jacet Hector, ubi ingens
Sarpedon; ubi tot Simoïs correpta sub undis 100
Scuta virûm, galeasque, et fortia corpora volvit !”

Talia jactanti: stridens Aquilone procella
Velum adversàt ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi; tum prora avertit, et undis
Dat latus; insequitur cumulo præruptus aquæ mons. 105
Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit; furit æstus arenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet:
Saxa vocant Itali, mediis quæ in fluctibus, Aras,
Dorsum 6 immane mari summo. Tres Eurus ab alto 110
In brevia et syrtes urget, miserabile visu!
Illiditque vadis, atque aggere cingit arenæ.
Unam, quæ Lycios fidumque vehebat Oronten,
Ipsius? ante oculos, ingens a vertice pontus
In puppim ferit; excutitur pronusque magister 115
Volvitur in caput: ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat æquore vortex.
Apparent rari nantes in gurgite vasto;
Arma virûm, tabulæque, et Troïa gaza per undas.
Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatæ, 120
Et quâ vectus Abas, et quâ grandævus Alethes,
Vicit hiems :: laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem, 10 rimisque fatiscunt.

Interea magno misceri murmure pontum,

1 Frigore = metu. 2 (mortem) oppetere. 3 jactanti

= clamanti. 4 adversà = ex adversâ parte.

6 avertit (se). 6 (et sunt quasi) Dorsum. 7 Ipsius (Æneæ). 8 Ilionei, synær.

hiems = procella.

10 imbrem = aquam.

[ocr errors]

Emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis 125
Stagna refusa vadis; graviter commotus, et alto
Prospiciens, summâ placidum caput extulit unda.
Disjectam Æneæ toto videt æquore classem,
Fluctibus oppressos Troas, coelique ruinâ.?
Nec latuere doli fratrem? Junonis, et iræ :

130
Eurum ad se Zephyrumque vocat; dehinc talia fatar :
“ Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?
Jam coelum terramque, meo sine numine, Venti,
Miscere, et tantas audetis tollere moles ?
Quos ego - ! Sed motos præstat componere fluctus. 135
Post mihi non simili4 pæna commissa luetis.
Maturate fugam, regique hæc dicite vestro :
Non illi imperium pelagi sævumque tridentem,
Sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,
Vestras, Eure, domos; illâ se jactet in aula

140 Æolus, et clauso ventorum carcere regnet.”

Sic ait, et dicto citiùs tumida æquora placat, Collectasque fugat nubes, solemque reducit. Cymothoë, simul et Triton adnixus, acuto Detrudunt naves scopulo : levat ipse tridenti; 145 Et vastas aperit syrtes, et temperat æquor; Atque rotis summas levibus perlabitur undas. Ac, veluti magno in populo quum sæpe coorta est Seditio, sævitque animis ignobile vulgus; Jamque faces et saxa volant; furor arma ministrat: 150 Tum, pietate gravem ac meritis si fortè virum quem Conspexere, silent, arrectisque auribus adstant; Ille regit dictis animos, et pectora mulcet. Sic cunctus pelagi cecidit fragor; æquora postquam Prospiciens genitor, coloque invectus aperto, 155 Flectit equos, curruque? volans dat lora secundo.

Defessi Æneadæ, quæ proxima litora cursu Contendunt petere, et Libyæ vertuntur ad oras.

Est in secessu longo locus: insula portum Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto

160 Frangitur, inque sinus scindit sese unda reductos. 1 Coeli ruinâ, i.e. fulminibus. 2 fratrem (Neptunum).

8 dehinc, synal. and synær. 4 non simili, i.e. graviore. potentem. 6 genitor (Neptunus). 7 curru for currui.

5 sævum=

2

Hinc atque hinc vastæ rupes, geminique minantur
In cælum scopuli, quorum sub vertice latè
Æquora tuta silent: tum sylvis scena coruscis
Desuper, horrentique atrum nemus imminet umbrâ. 165
Fronte sub adversâ scopulis pendentibus antrum;
Intus aquæ dulces, vivoque sedilia saxo;
Nympharum domus. Hic fessas non vincula naves
Ulla tenent; unco non alligat ancora morsu.
Huc septem Æneas collectis navibus omni

170
Ex numero subit; ac, magno telluris amore?
Egressi, optatâ potiuntur Troës arenâ,
Et sale tabentes artus in litore ponunt.
Ac primùm silici scintillam excudit Achates,
Suscepitque ignem foliis, atque arida circum

175 Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam. Tum Cererem? corruptam undis, Cerealiaque arma Expediunt, fessi rerum; frugesque receptas Et torrere parant flammis, et frangere saxo.

Æneas scopulum interea conscendit, et omnem 180 Prospectum latè pelago petit, Anthea si quem Jactatum vento videat, Phrygiasque biremes, Aut Capyn, aut cclsis in puppibus arma Caïci. Navem in conspectu nullam, tres litore cervos Prospicit errantes; hos tota armenta sequuntur 185 A tergo, et longum per valles pascitur agmen. Constitit hic, arcumque manu celeresque sagittas Corripuit, fidus quæ tela gerebat Achates; Ductoresque ipsos primùm, capita alta ferentes Cornibus arboreis, sternit; tum vulgus; et omnem 190 Miscet agens

telis nemora inter frondea turbam. Nec priùs absistit, quàm septem ingentia victor Corpora fundat humi, et numerum cum navibus: æquet. Hinc portum petit, et socios partitur in omnes. Vina bonus quæ deinde cadis onerârat 4 Acestes 195 Litore Trinacrio, dederatque abeuntibus heros, Dividit, et dictis merentia pectora mulcet:

“O socii (neque enim ignari sumus antè malorum) 1 (Cum) magno amore. ? Cererem, i.e. frumentum. 8 navibus, i.e. numero pavium. quæ cadis onerârat = quibus cadis onerârat; deinde, synær.

4

[ocr errors]

O passi graviora, dabit Deus his quoque finem.
Vos et Scyllæam rabiem, penitusque sonantes 200
Accêstis scopulos; vos et Cyclopia saxa
Experti: revocate animos, moestumque timorem
Mittite : forsan et hæc olim meminisse juvabit.
Per varios casus, per tot discrimina rerum,
Tendimus in Latium ; sedes ubi fata quietas

205 Ostendunt: illic fas regna resurgere Trojæ. Durate, et vosmet rebus servate secundis."

Talia voce refert; curisque ingentibus æger, Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem. Illi se prædæ accingunt dapibusque futuris :

210 Tergora deripiunt costis, et viscera nudant; Pars in frusta secant, verubusque trementia figunt ; Litore ahenalocant alii, flammasque ministrant: Tum victu revocant vires; fusique per

herbam Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinæ.3 215 Postquam exempta fames epulis, mensæque remotæ, Amissos longo socios sermone requirunt; Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, Sive extrema pati, 4 nec jam exaudire vocatos. Præcipuè pius Æneas, nunc acris Orontei,5

220 Nunc Amyci casum gemit, et crudelia secum Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Et jam finis erat: quum Jupiter, æthere summo Despiciens mare velivolum, terrasque jacentes, Litoraque, et latos populos; sic vertice eceli

225 Constitit, et Libyæ defixit lumina regnis. Atque illum tales jactantem pectore curas, Tristior, et lacrymis oculos suffusa nitentes, Alloquitur Venus: “O qui res hominumque Deúmque Æternis regis imperiis, et fulmine terres !

230 Quid meus Æneas in te committere tantum, Quid Troës potuere ? quibus, tot funera passis, Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis ? Certè hinc Romanos olim, volventibus 6 annis, Hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, 235 1 Accêstis, by sync. for accessistis. 2 ahena (vasa).

3 ferinæ (carnis). 4 extrema pati, i.e. mortuos esse.

5 Orontei, synær. à volventibus (se).

5

Qui mare, qui terras omni ditione tenerent,
Pollicitus; quæ te, Genitor, sententia vertit ?
Hoc equidem occasum Trojæ tristesque ruinas
Solabar, fatis contraria fata rependens.
Nunc eadem fortuna viros tot casibus actos

240
Insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum ?
Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,
Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus
Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi ; ;
Unde

per ora novem vasto cum murmure montis 245 It mare proruptum, et pelago premit arva sonanti. Hìc tamen ille urbem Patavi2 sedesque locavit Teucrorum, et genti nomen dedit armaque fixit Troïa; nunc placidâ compôstus pace quiescit. Nos, tua progenies, coeli quibus annuis arcem, 250 Navibus (infandum !) amissis, unius ob iram Prodimur, atque Italis longè disjungimur oris. Hic pietatis honos? sic nos in sceptrareponis ?

Olli* subridens hominum sator atque Deorum Vultu, quo coelum tempestatesque serenat,

255 Oscula libavit natæ; dehinc5 talia fatur: " Parce metu,6 Cytherea; manent immota tuorum Fata tibi; cernes urbem et promissa Lavinî? Mônia, sublimemque feres ad sidera cæli Magnanimum Ænean; neque me sententia vertit. 260 Hic (tibi fabor enim, quando hæc te cura remordet, Longiùs et volvens fatorum arcana movebo) Bellum ingens geret Italiâ, populosque feroces Contundet, moresque 8 viris et moenia ponet; Tertia dum Latio regnantem viderit æstas,

265 Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo Additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno), Triginta magnos volvendis mensibus orbes 9 Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini 270 Transferet, et Longam multâ vi muniet Albam. Hic jam ter centum totos regnabitur annos 1 It (quasi) mare.

2 Patavi, apoc.

3 sceptra, i.e. regnum. 4 Olli for illi. o dehinc, synal. and synær.

6 metu for metui. 7 Lavinî, apoc.

mores, i e. leges.

6

8

8

9 orbes = annos.

« PreviousContinue »