Page images
PDF
EPUB

3

6

Incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attondent simæ virgulta capellæ.
Non canimus surdis: respondent? omnia sylvæ.

Quæ nemora, aut qui vos saltus habuere, puellæ
Naiades, indigno quum Gallus amore peribat? 10
Nam neque Parnassi vobis juga, nam neque Pindi
Ulla moram fecere, neque Aonie? Aganippe.
Illum etiam lauri, etiam flevere myricæ :
Pinifer illum etiam solâ sub rupe jacentem
Manalus, et gelidi fleverunt saxa Lycæi.

15 Stant et oves circum; nostri nec pænitet illas; Nec te pæniteat pecoris, divine poeta : Et formosus oves ad flumina pavit Adonis. Venit et upilio; tardi venêre bubulci; Uvidus hibernâ venit de glande Menalcas.

20 Omnes, “Unde amor iste,” rogant, “ tibi ?” Venit Apollo : “Galle, quid insanis ?” inquit: “ tua cura Lycoris, Perque nives alium, perque horrida castra secuta est.” Venit et agresti capitis Sylvanus honore, Florentes ferulas et grandia lilia quassans.

25 Pan Deus Arcadiæ venit; quem vidimus ipsi Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem. “Ecquis erit modus?" inquit. " Amor non talia curat. Nec lacrymis crudelis Amor, nec gramina rivis, Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellæ. 30 Tristis at ille : “ Tamen cantabitis, Arcades," inquit, “ Montibus hæc vestris, soli cantare periti, Arcades. O mihi tum quàm molliter ossa quiescant, Vestra meos olim si fistula dicat amores! Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem 35 Aut custos gregis, aut maturæ vinitor uvæ ! Certè, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas, Seu quicumque furorë (quid tum, si fuscus Amyntas? Et nigræ violæ sunt, et vaccinia nigra), Mecum inter salices lentâ sub vite jaceret;

40 Serta' mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. 1 Respondent :

=resonant. 2 Aonie, cæs.; Greek form fem. of the adj. e, es. 3 lauri, cæs. oves ; Gallus represented as a shepherd.

4

3 5

6 agresti capitis honore, i.e. a garland of flowers. 7 inquit (Pan). 8 quicunque furor, i.e. any other object.

9 Serta (florea).

cura = amata.

45

50

55

Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
Hìc nemus; hìc ipso tecum consumerer ævo.
Nunc insanus amor duri me Martis in armis,
Tela inter media atque adversos detinet hostes :
Tu procul a patriâ (nec sit mihi credere tantum!)
Alpinas, ah dura, nives, et frigora Rheni
Me sine sola vides. Ah te ne frigora lædant !
Ah tibi ne teneras glacies secet aspera plantas !
Ibo, et, Chalcidico? quæ sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avenâ.
Certum est in sylvis, inter spelæa ferarum,
Malle pati, tenerisque meos incidere amores
Arboribus: crescent illæ ; crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Mænala Nymphis,
Aut acres venabor apros; non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Jam mihi per rupes videor lucosque sonantes
Ire; libet Parthā torquere Cydonia cornu
Spicula : tanquam hæc sit nostri medicina furoris,
Aut Deus ille3 malis hominum mitescere discat.
Jam neque Hamadryades rursus, nec carmina nobis
Ipsa placent; ipsæ rursus concedite4 sylvæ.
Non illum nostri possunt mutare labores;
Nec si, frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquose;
Nec si, quum moriens altâ liber aret in ulmo,
Æthiopum versemus oves sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor;5 et nos cedamus Amori.”

Hæc sat erit, Divæ, vestrum cecinisse poetam,
Dum sedet, et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides; vos hæc facietis maxima Gallo,-
Gallo, cujus amor tantum mihi crescit in horas,
Quantum vere novo viridis se subjicit 6 alnus.
Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra;
Juniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbræ.
Ite domum saturæ, venit Hesperus, ite, capellæ.

60

65

70

6

75

1 Nec sit, &c., i.e. utinam liceret mihi non credere. 2 Chalcidico; Gallus had translated into Latin verse some pieces of Euphorion, a

3 Deus ille, i.e. Amor. 4 concedite = valete. Amor, cæs. 6 subjicit = attollit.

poet

of Chalcis.

P. VIRGILII MARONIS

ANEIS.

LIBER I.

In the seventh year of his expedition, Æneas sets sail from Sicily for

Italy; but Juno, by influence with Æolus, disperses the fleet in a storm, which Neptune allays. Æneas, with seven of his ships, reaches the African coast. Going forth to explore the country, he meets Venus in a forest in the dress of a huntress. She encourages him to pursue his way to Dido's new city, which is at hand. Enveloped in à thin cloud, he enters a temple, on the walls of which are depicted scenes in the war before Troy; and soon after Dido approaches, accompanied by the officers of the missing ships, to whom she gives a kind welcome. Æneas is received with distinguished honour, and treated to a banquet, at which the Queen engages him to describe the

events preceding the fall of Troy. ARMA virumque cano, Trojæ qui primus ab oris Italiam,1 fato profugus, Lavinaque venit Litora; multùm ille et terris jactatusa et alto, Vi superûm, sævæ memorem Junonis ob iram; Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, 5 Inferretque Deos Latio; genus unde Latinum, Albanique patres, atque altæ moenia Romæ.

Musa, mihi causas memora, quo numine læso, Quidve dolens, regina Deùm tot volvere casus Insignem pietate virum, tot adire labores,

10 Impulerit. Tantæne animis coelestibus iræ ?

Urbs antiqua fuit, Tyrii+ tenuere coloni, Carthago, Italiam contra Tiberinaque longè Ostia, dives opum, studiisque asperrima belli; Quam Juno fertur terris magis omnibus unam 15 Posthabitâ coluisse Samo:5 hìc illius arma,

1 (Ad) Italiam. 2 jactatus (fuit). 8 Quid dolens, i.e. quo scelere offensa. 4 (quam) Tyrii. Samo, cæs.

20

25

4

30

Hic currus fuit; hoc regnum Dea gentibus esse,
Si quà fata sinant, jam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Trojano a sanguine duci
Audierat, Tyrias olim quæ verteret? arces;
Hinc populum latè regem, belloque superbum
Venturum excidio Libyæ; sic volvere2 Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad 3 Trojam pro caris gesserat Argis;
Necdum etiam causæ irarum sævique dolores
Exciderant animo; manet altâ mente repôstum
Judicium Paridis, spretæque injuria formæ,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores :
His accensa super, jactatos5 æquore toto
Troas, reliquias Danaûm atque immitis Achillei,
Arcebat longè Latio; multosque per annos
Errabant, acti fatis, maria omnia circum.
Tantæ molis erat Romanam condere gentem.

Vix e conspectu Siculæ telluris in altum
Vela dabant læti, et spumas salis ære? ruebant;
Quum Juno, æternum servans sub pectore vulnus,
Hæc secum :

Mene incepto desistere victam,
Nec posse Italiâ Teucrorum avertere regem ?
Quippe vetor fatis! Pallasne exurere classem
Argivům, atque ipsos potuit submergere ponto,
Unius ob noxam et furias Ajacis Oilei ?8
Ipsa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem,
Disjecitque rates, evertitque æquora ventis;
Illum, exspirantem transfixo pectore flammas,
Turbine corripuit

, scopuloque infixit acuto.
Ast ego, quæ Divûm incedo regina, Jovisque
Et soror et conjux, unâ cum gente tot annos
Bella gero. Et quisquam numen Junonis adoret
Præterea, aut supplex aris imponat honorem ?" 10

Talia flammato secum Dea corde volutans,
Nimborum in patriam, loca feta furentibus austris,
Æoliam venit. Hic vasto rex Æolus antro

35

40

e

9

45

50

1 Verteret = everteret. 9 volvere, i.e. statuisse. 8 ad for adversum. *repôstum, by sync, for repositum. 5 jactatos arcebat, for jactabat et arcebat. Achillei, synær.

ære, i.e. rostris æratis. 8 Oilei, synær.

9 Illum (Ajacem). 10 honorem, i.e. victimam.

7

4

Luctantes ventos tempestatesque sonoras
Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat."
Illi indignantes magno cum murmure montis

55
Circum claustra fremunt. Celsâ sedet Æolus arce,
Sceptra tenens, mollitque animos, et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras cælumque profundum
Quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,

60 Hoc metuens, molemque et montesa insuper altos Imposuit, regemque dedit, qui foedere certo Et premere, et laxas sciret dare jussus 3 habenas. Ad

quem tum Juno supplex his vocibus usa est : “ Æole (namque tibi Divům pater, atque hominum rex, Et mulcere dedit fluctus, et tollere vento),

66 Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat æquor, Ilium in Italiam portans, victosque Penates: Incute vim ventis, submersasque obrue puppes; Aut age diversos, 4 et disjice corpora ponto.

70 Sunt mihi bis septem præstanti corpore Nymphæ; Quarum quæ formâ pulcherrima, Deïopeam, Connubio jungam stabili

, propriamque dicabo; Omnes ut tecum, meritis pro talibus, annos Exigat, et pulchrâ faciat te prole parentem.”

75 Æolus hæc contra: “ Tuus, o regina, quid optes, Explorare labor;6 mihi jussa capessere fas est. Tu mihi

, quodcumque hoc regni, tu sceptra Jovemque Concilias; tu das epulis accumbere Divûm, Nimborumque facis tempestatumque potentem." 80

Hæc ubi dicta, cavum conversa cuspide montem Impulit in latus ;: ac venti, velut agmine facto, Quà data porta, ruunt, et terras turbine perfant. Incubuere mari, totumque a sedibus imis Unà Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis 85 Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. Insequitur clamorque virûm, stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes coelumque, diemque,

8

8

1 Faciat-ferant, for faceret-ferrent. 2 molem et montes, for molem montium. jussus, i.e. quoties juberetur.

4 (nautas) diversos. 5 Connubio, synær.; (tibi) jungam.

6 labor = cura. ; hoc regni, i.e. hoc regnum meum sit. 8 latus for latere.

« PreviousContinue »