Page images
PDF
EPUB

30

35

Juncta fuit?-non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipulâ disperdere carmen?
D. Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim
Experiamur? Ego hanc vitulam (ne fortè recuses,
Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus)
Depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
M. De grege non ausim quidquam deponere tecum:
Est mihi namque domi pater, est injusta noverca ;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et hædos.
Verùm, id quod multò tute ipse fatebere majus,
(Insanire libet quoniam tibi) pocula ponam
Fagina, cælatum divini opus Alcimedontis;
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos hederâ vestit pallente corymbos.
In medio duo signa, Conon, et quis fuit alter,1
Descripsit radio totum qui gentibus orbem,
Tempora quæ messor, quæ curvus arator haberet?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circum est ansas amplexus acantho;
Orpheaque in medio posuit sylvasque sequentes.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectas, nihil est, quod pocula laudes.
M. Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocâris.
Audiat hæc tantùm-vel qui venit, ecce, Palæmon.
Efficiam, posthac ne quenquam voce lacessas.

D. Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla,
Nec quenquam fugio: tantùm, vicine Palæmon,
Sensibus hæc imis-res est non parva-reponas.

40

45

50

P. Dicite: quandoquidem in molli consedimus herbâ : 55
Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos;
Nunc frondent sylvæ, nunc formosissimus annus.
Incipe, Damota; tu deinde sequêre, Menalca.
Alternis dicetis; amant alterna Camenæ.

D. Ab Jove principium, Musa; Jovis omnia plena; 60
Ille colit terras, illi mea carmina curæ.

M. Et mé Phœbus amat; Phobo sua semper apud me Munera sunt, lauri2 et suavè rubens hyacinthus.

D. Malo mea Galatea petit, lasciva puella,

1 Alter, i.e. Eudoxus, a pupil of Plato.

2 lauri, cæs.

Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

65

M. At mihi sese offert ultro meus ignis, Amyntas,

Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

D. Parta meæ Veneri1 sunt munera; namque notavi
Ipse locum, aëriæ quo congessêre 2 palumbes.
M. Quod potui, puero3 silvestri ex arbore lecta
Aurea mala decem misi; cras altera mittam.
D. O quoties, et quæ nobis Galatea locuta est!
Partem aliquam, venti, Divûm referatis ad aures!

70

M. Quid prodest, quòd me ipse animo non spernis, Amynta, Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

D. Phyllida mitte mihi, meus est natalis, Iolla:

4

Quum faciam vitulâ pro frugibus, ipse venito.

M. Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,
Et "Longum, formose, vale, vale !" inquit,5 "Iolla."
D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
Arboribus venti, nobis Amaryllidis iræ.

75

80

M. Dulce satis humor, depulsis arbutus hædis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

D. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam:
Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

85

M. Pollio et ipse facit nova carmina; pascite taurum,
Jam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam.

D. Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet;
Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

M. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mævi; 90
Atque idem jungat vulpes, et mulgeat hircos."
D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
Frigidus, o pueri-fugite hinc-latet anguis in herbâ.
M. Parcite, oves, nimiùm procedere; non bene ripæ
Creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.
D. Tityre, pascentes a flumine reice capellas:
Ipse, ubi tempus erit,8 omnes in fonte lavabo.
M. Cogite oves, pueri; si lac præceperit æstus,
Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

95

D. Heu, heu, quàm pingui macer est mihi taurus in arvo !9

1 Veneri, sc. Galateæ. 4 faciam immolabo. mulgeat hircos, i. e. let him sync. and synær. for rejice. a kind of vetch or tare.

2 congessêre (nidos). 8 puero, sc. Amyntæ.
vale inquit, no synal. 6 jungat vulpes et
waste his time and trouble.
7 reice, by

8 erit, cæs. 9 arvo, otherwise ervo,

Idem amor exitium pecori est, pecorisque magistro. 101
M. His certè neque amor causa est; vix ossibus hærent.
Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

D. Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,
Tres pateat cœli spatium non ampliùs ulnas.
M. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores; et Phyllida solus habeto.
P. Non nostrum inter vos tantas componere lites:
Et vitulâ tu dignus, et hic; et quisquis amores
Aut metuet dulces, aut experietur amaros.
Claudite jam rivos, pueri: sat prata biberunt.

ECLOGA IV.

POLLIO.

105

110

Celebrating the birth of Saloninus, son of Pollio, Virgil predicts the advent of the golden age. It has been supposed that he derived some portion of the verses, or the ideas they convey, from the Sibylline books, containing a prophecy of the birth of our Saviour.

SICELIDES1 Musæ, paulò majora canamus!
Non omnes arbusta juvant humilesque myricæ;
Si canimus sylvas, sylvæ sint consule dignæ.

Ultima Cumai2 venit jam carminis ætas;
Magnus ab integro sæclorum nascitur ordo.
Jam redit et Virgo,3 redeunt Saturnia regna:
Jam nova progenies cœlo demittitur alto.
Tu modò nascenti puero, quo ferrea primùm
Desinet, ac toto surget gens aurea mundo,
Casta, fave, Lucina: tuus jam regnat Apollo.
Teque adeò decus hoc ævi, te consule, inibit,
Pollio; et incipient magni procedere menses!
Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
Irrita5 perpetuâ solvent formidine terras.
Ille Deum vitam accipiet, Divisque videbit
Permixtos heroas; et ipse videbitur illis,

5

10

15

1 Sicelides, the Greek pastoral poet, Theocritus, being a Syracusan. 2 Cumæi carminis, i.e. Cumeæ Sibyllæ vaticinii. 3 Virgo, i.e. Astræa, goddess of justice. 4 Lucina Diana; tuus (frater) Apollo regnat, the prophecy with which he inspired the Sibyl being verified by Irrita deleta.

events.

Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu,
Errantes hederas passim cum baccare tellus,
Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsæ lacte domum referent distenta capella
Ubera, nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet; Assyrium vulgò nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentum
Jam legere, et quæ sit poteris cognoscere virtus;
Molli paulatim flavescet campus aristâ,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva,
Et duræ quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscæ vestigia fraudis,
Quæ tentare Thetim ratibus,1 quæ cingere muris
Oppida, quæ jubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quæ vehat Argo
Delectos heroas; erunt etiam altera bella,

20

25

30

35

Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit ætas,
Cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
Mutabit merces: omnis feret omnia tellus.

Non rastros patietur humus, non vinea falcem ;
Robustus quoque jam tauris juga solvet arator;
Nec varios discet mentiri2 lana colores:
Ipse sed in pratis aries jam suavè rubenti
Murice, jam croceo mutabit vellera luto;
Sponte suâ sandyx pascentes vestiet agnos.
"Talia sæcla," suis dixerunt, "currite," fusis3
Concordes stabili fatorum numine Parcæ.
Aggredere o magnos (aderit jam tempus) honores,
Cara Deûm soboles, magnum Jovis incrementum ! 4
Aspice convexo nutantem pondere mundum,
Terrasque, tractusque maris, cœlumque profundum!
Aspice, venturo lætantur ut omnia sæclo 16

5

O mihi tam longæ maneat pars ultima vitæ,

1 Thetim ratibus mare navibus. 2 mentiri simulare. the Fates being spinsters. 4 Cara, etc., Line spondaic. rasque, cæs.

6 sæclo, sync.

40

45

50

[blocks in formation]

Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta!

Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,1
Nec Linus; huic mater quamvis, atque huic pater adsit,
Orphei2 Calliopea, Lino formosus Apollo.
Pan etiam, Arcadiâ mecum si judice certet,
Pan etiam, Arcadiâ dicat se judice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem;
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer: cui non risere parentes,
Nec Deus hunc mensâ, Dea nec dignata cubili est.

ECLOGA V.

DAPHNIS.

55

60

Menalcas and Mopsus unite in celebrating the death of Daphnis, by which name is intended Julius Cæsar. To gratify the Triumvirs, the senate decreed divine honours to Cæsar, B. C. 42.

Menalcas. Mopsus.

Me. CUR non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo,
Tu calamos inflare leves, ego dicere versus,
Hic corylis mixtas inter considimus ulmos?

Mo. Tu major; tibi me est æquum parere, Menalca,
Sive sub incertas Zephyris motantibus umbras,
Sive antro potiùs succedimus. Aspice, ut antrum
Silvestris raris sparsit labrusca racemis.

Me. Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas.

5

Mo. Quid, si5 idem certet Phœbum superare canendo?
Me. Incipe, Mopse, prior; si quos aut Phyllidis ignes, 10
Aut Alconis habes laudes, aut jurgia Codri.
Incipe; pascentes servabit Tityrus hodos.
Mo. Immo hæc, in viridi nuper quæ cortice fagi
Carmina descripsi, et modulans alterna notavi,
Experiar: tu deinde jubeto ut certet Amyntas.
Me. Lenta salix quantum pallenti cedit olivæ,
Puniceis humilis quantum saliunca rosetis;
Judicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.
Mo. Sed tu desine plura, puer; successimus antro.

1 Orpheus, diphth. 2 Orphei, synær.
4 major (ætate).

for tulerunt.

Quid si

15

8 tulerunt, by systole, quid mirum quum.

=

B

« PreviousContinue »