Page images
PDF
EPUB

1

P. VIRGILII MARONIS

BUCOLICON

LIBER.

ECLOGA I.

TITYRUS.

We stated in the Memoir with what difficulty Virgil recovered his

property when Cisalpine Gaul was partitioned among the soldiery, and with what boldness he advocated the cause of his Mantuan neighbours. In the person of Tityrus, Virgil represents himself in the character of an old farmer, and in that of Melibæus, a respected friend, deprived of his land, and thrown destitute on the world. The poet placed this piece first in order out of respect to Augustus.

Melibæus. Tityrus.
M. TITYRE, tu, patulæ recubans sub tegmine fagi,
Silvestrema tenui Musam meditaris avenâ:
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbrâ,
Formosam resonare doces Amaryllida sylvas.

5
T. O Melibcee, Deus nobis hæc otia fecit:
Namque erit ille mihi semper Deus ;3 illius aram
Sæpe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quæ vellem, calamo permisit agresti.
M. Non equidem invideo; miror magis: undique totis
Usque aded turbatur* agris. En, ipse capellas

1 Bucolica, ôn and orum. The title, Bucolica (Pastorals), is derived from the Greek Bovxóros, an oxherd, or, in a general sense, a herdsman; and Ecloga, a select piece, from Exaéyw, to choose out.

2 Silvestrem; the cattle fed in the woods. 8 Deus, i.e. Octavianus; illius and illius. 4 turbatur, impers.

10 15

20

25

30

Protinus æger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hìc inter densas corylos modd namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nudâ connixa reliquit.
Sæpe malum hoc nobis, si mens non læva fuisset,
De coelo tactas memini prædicere quercus :
Sæpe sinistra cavâ prædixit ab ilice cornix.
Sed

tamen, iste Deus qui sit, da,1 Tityre, nobis.
T. Urbem, quam dicunt Romam, Melibee, putavi
Stultus ego huic nostræsimilem, qud sæpe solemus
Pastores ovium teneros depellere fetus.
Sic canibus catulos similes, sic matribus hodos
Nôram; sic parvis componere magna solebam.
Verùm hæc tantùm alias inter caput extulit urbes,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.
M. Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi ?
T. Libertas; quæ sera tamen respexit inertem;
Candidior postquam tondenti? barba cadebat:
Respexit tamen, et longo post* tempore venit,
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit:
Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculî.5
Quamvis multa meis exiret victima septis,
Pinguis et ingratæ premeretur caseus urbi,
Non unquam gravis ære domum mihi dextra redibat.
M. Mirabar, quid meesta Deos, Amarylli, vocares;
Cui pendere suâ patereris in arbore poma :
Tityrus hinc aberat. Ipsæ te, Tityre, pinus,
Ipsi te fontes, ipsa hæc arbusta, vocabant.
T. Quid facerem ? neque servitio me exire licebat,
Nec tam præsentes alibi cognoscere Divos.
Hic illum vidi juvenem,? Melibee, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hic mihi responsum primus dedit ille petenti:
“Pascite, ut ante, boves, pueri; submittite tauros."
M. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt;
Et tibi magna satis; quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua junco.

35

40

7

45

1 Da; dare and accipere, used for dicere and audire. 2 huic nostræ (Mantuæ). 8 (mihi) tondenti. post, adv.

o peculi, apoc. aberat, cæs. 7 juvenem (Octavianum).

4

55

Non insueta graves tentabunt pabula fetas;

50 Nec mala vicini pecoris contagia lædent. Fortunate senex, hìc, inter flumina? nota Et fontes sacros, frigus captabis opacum. Hinc tibi, quæ semper vicino ab limite sepes Hyblæis apibus florem depasta salicti, Sæpe levi somnum suadebit inire susurro : Hinc altâ sub rupe canet frondator ad

auras

i Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes, Nec gemere aëriâ cessabit turtur ab ulmo. T. Antè leves ergo pascentur in æthere cervi, 60 Et freta destituent nudos in litore pisces— Antè, pererratis amborum finibus, exsul Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania 4 TigrimQuàm nostro illius labatur pectore vultus. M. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros;

65 Pars Scythiam, et rapidum Cretæ veniemus Oaxen, Et penitus toto divisos orbe Britannos. En, unquam patrios longo post tempore fines, Pauperis et tugurio congestum cespite culmen, Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas? 70 Impius hæc tam culta novalia miles habebit? Barbarus has segetes? en, qud discordia cives Perduxit miseros ! en, queis consevimus agros! Insere nunc, Melibee, piros, pone ordine vites. Ite? meæ, felix quondam pecus, ite capellæ. .

75
Non ego vos posthac, virdi projectus in antro,
Dumosà pendere procul de rupe videbo;
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellæ,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.
T. Hìc tamen hanc mecum poterase requiescere noctem 80
Fronde

super
viridi :

: sunt nobis mitia poma,
Castaneæ molles, et pressi copia lactis;
Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

1 Insueta, synær. 2 flumina, i.e. the Po and Mincio, Mantua being situated near their confluence. 8 Hinc, ab vicino limite, sepes, quæ semper depasta (est quoad) florem salicti Hyblæis apibus, sæpe suadebit tibi, etc. 4 Germania, for Germanus.

6 ante-quam.

6 tuguri, apoo. "ite, i.e. valete. 8 poteras for posses.

ECLOGA III.

PALAMON.

Meeting of the shepherds Menalcas and Damætas, between whom there

seems to have existed an old grudge. After a round of accusations and reprisals in the rustic fashion, they determine to try whether of them has more skill in song, making Palæmon umpire. Damotas boasts of the favour of Jupiter and Galatea, Menalcas of that of Apollo and Amyntas. In the end, Palæmon is unable to decide which is superior.

Menalcas. Damotas. Palæmon. M. Dic mihi, Damoeta, cujum pecus? an Meliboei? D. Non, verùm Ægonis: nuper mihi tradidit Ægon. M. Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neæram Dum fovet, ac, ne me sibi præferat illa, veretur, Hic alienus oves custos bis mulget in horâ; Et succus pecori, et lac subducitur agnis. D. Parciùs ista viris tamen objicienda memento. Novimus et qui te,2 transversa tuentibus hircis, Et quo—sed faciles Nymphæ risere—sacello. M. Tum, credo, quum me arbustum vidêre Myconis, 10 Atque malâ vites incidere falce novellas. D. Aut hic ad veteres fagos, quum Daphnidis arcum Fregisti et calamos;t quæ tu, perverse Menalca, Et, quum vidisti puero donata, dolebas, Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

15 M. Quid domini faciant, audent quum talia fures! Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum Excipere insidiis, multum latrante Lyciscâ? Et quum clamarem : “Qud nunc se proripit ille ? Tityre, coge pecus;" tu post carecta latebas.

20 D. An mihi cantando victus non redderet ille, Quem mea carminibus meruisset fistula caprum ? Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon Ipse fatebatur; sed reddere posse negabat. M. Cantando tu illum ?5 aut unquam tibi fistula cerà 25

1 Pecori, cæs. 2 qui (viderunt) te. 8 arbustum, i.e. the trees on which the vines were trained. 4 calamos = sagittas. 6 Cantando tu (vicisti) illum?

« PreviousContinue »