Page images
PDF
EPUB

Tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo; 835 Projice tela manu, sanguis meus.

“Ille triumphatâ Capitolia ad alta Corintho Victor aget currum, cæsis insignis Achivis. Eruet ille Argos, Agamemnoniasque Mycenas, Ipsumque Æaciden, genus armipotentis Achillei; 840 Ultus avos Trojæ, templa et temerata Minervæ.

Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat? Quis Gracchi genus ? aut geminos, duo fulmina belli

, Scipiadas, cladem Libyæ; parvoque potentem Fabricium ? vel te sulco, Serrane, serentem ? 845 Qud fessum rapitis, Fabii ? tu Maximus ille es, Unus qui nobis cunctando restituis rem. Excudent alii spirantia molliùs æra, Credo equidem; vivos ducent de marmore vultus; Orabunt causas meliùs; coelique meatus?

850 Describent radio, et surgentia sidera dicent: Tu regere imperio populos, Romane, memento: Hæ tibi erunt ates; pacisque imponere morem, Parcere subjectis, et debellare superbos.”

Sic pater Anchises, atque hæc mirantibus addit: 855 Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis Ingreditur, victorque viros supereminet omnes ! Hic rein Romanam, magno turbante tumultu, Sistet; eques sternet Poenos, Gallumque rebellem; Tertiaque arma patri suspendet capta Quirino." 820

Atque hîc Æneas (unà namque ire videbat Egregium formâ juvenem, et fulgentibus armis, Sed frons læta parum, et dejecto lumina vultu):

Quis pater, ille virum qui sic comitatur euntem? Filius, anne aliquis magnâ de stirpe nepotum ? 865 Qui strepitus circa comitum ! quantum instar in ipso est ! Sed Nox atra caput tristi circumvolat umbrâ.”

Tum pater Anchises, lacrymis ingressus obortis : “O nate! ingentem luctum ne quære tuorum : Ostendent terris hunc tantùm fata, neque ultra

870 Esse sinent. Nimiùm vobis Romana propago Visa potens, Superi, propria * hæc si dona fuissent. 1 Rem (publicam). 2 meatus, i.e. circuitum.

arma, i.e. spolia. propria = perpetua.

[ocr errors]

3

Quantos ille virùm magnam Mavortis ad urbem
Campus aget gemitus! vel quæ, Tiberine, videbis
Funera, quum tumulum præterlabêre recentem ! 875
Nec puer Iliacâ quisquam de gente Latinos
In tantum spe tollet avos; nec Romula quondam
Ullo se tantum tellus jactabit alumno.
Heu pietas ! heu prisca fides ! invictaque bello
Dextera l non illi quisquam se impunè tulisset 880
Obvius armato, seu quum pedes iret in hostem,
Seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
Heu miserande

puer

! si quà fata aspera rumpas, Tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis; Purpureos spargam flores, animamque nepotis 885 His saltem accumulem donis, et fungar inani Munere.” Sic totâ passim regione vagantur Aëris in campis latis, atque omnia lustrant. Quæ postquam Anchises natum per singula duxit, Incenditque animum famæ venientis amore ;

890 Exin bella viro memorat quæ deinde gerenda; Laurentesque docet populos, urbemque Latini, Et quo quemque modo fugiatque, feratque, laborem.

Sunt geminæ Somni portæ : quarum altera fertur Cornea, quâ veris facilis datur exitus Umbris : 895 Altera, candenti perfecta nitens elephanto; Sed falsa ad cælum mittunt insomnia Manes.1 His ubi tum natum Anchises, unáque Sibyllam Prosequiturdictis, portâque emittit eburnâ ; Ille viam secat ad naves, sociosque revisit.

900 Tum se ad Cajetæ recto 3 fert litore portum : Ancora de prorâ jacitur: stant litore puppes.

1 Manes, i.e. dii inferi. 2 Prosequitur = alloquitur. litore, i.e. rectum litus radens.

8 recto

VOCABULARY,

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

cæs..

Cæsura, division or pause. synal. Synalæpha, elision or absorption of a vowel or diphthong

at the end of a word before a vowel at the beginning of

the next. ecthl. . . . Ecthlipsis, elision of m final with its vowel before a vowel

following. synær. . Synæresis, contraction of two syllables in the same word

into one. diær. Diæresis, the resolving of a diphthong into two syllables. syst. . Systole, the shortening of a syllable otherwise long. diast. Diastole, the lengthening of a syllable otherwise short. apoc. Apocope, the withdrawal of a letter or syllable from the

end of a word.

.

[ocr errors]

.

[ocr errors]
« PreviousContinue »