Necnon Threicius1 longâ cum veste sacerdos Obloquitur numeris septem discrimina vocum ; Jamque eadem digitis, jam pectine pulsat eburno. Hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles, Magnanimi heroës, nati melioribus annis, Ilusque, Assaracusque, et Troje Dardanus auctor. Arma procul, currusque virûm miratur inanes. Stant terrâ defixæ hastæ, passimque soluti Per campos pascuntur equi. Quæ gratia currûm Armorumque fuit vivis, quæ cura nitentes Pascere equos, eadem sequitur tellure repôstos. Conspicit, ecce! alios dextrâ lævâque per herbam Vescentes, lætumque choro Pæana canentes, Inter odoratum lauri nemus; unde supernè Plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.
Hìc manus, ob patriam pugnando vulnera passi, Quique sacerdotes casti, dum vita manebat, Quique pii vates, et Phoebo digna locuti, Inventas aut qui vitam excoluere per artes, Quique sui memores alios fecere merendo:
Omnibus his niveâ cinguntur tempora vittâ. Quos circumfusos sic est affata Sibylla;
Musæum ante omnes; medium nam plurima turba Hunc habet, atque humeris exstantem suspicit altis : "Dicite, felices animæ, tuque, optime vates, Quæ regio Anchisen, quis habet locus? illius ergo Venimus, et magnos Erebi tranavimus amnes.' Atque huic responsum paucis ita reddidit heros: "Nulli certa domus : lucis habitamus opacis; Riparumque toros, et prata recentia rivis Incolimus. Sed vos, si fert ita corde voluntas, Hoc superate jugum; et facili jam tramite sistam."2 Dixit; et ante tulit gressum, camposque nitentes Desuper ostentat: dehinc summa cacumina linquunt. At pater Anchises penitus convalle virenti Inclusas animas, superumque ad lumen ituras, Lustrabat studio recolens, omnemque suorum Fortè recensebat numerum, carosque nepotes,
1 Threïcius vates, i. e. Orpheus. 2 Hoc jugum, i. e. hunc collem; sistam deducam.
Fataque, fortunasque virum, moresque, manusque.1 Isque, ubi tendentem adversum per gramina vidit Enean, alacris palmas utrasque tetendit; Effusæque genis lacrymæ; et vox excidit ore : "Venisti tandem, tuaque exspectata parenti Vicit iter durum pietas ? datur ora tueri, Nate, tua, et notas audire et reddere voces ? Sic equidem ducebam animo, rebarque futurum, Tempora dinumerans; nec me mea cura fefellit. Quas ego te terras, et quanta per æquora vectum Accipio quantis jactatum, nate, periclis! Quàm metui, ne quid Libyæ tibi regna nocerent!" Ille autem: "Tua me, genitor, tua tristis imago, Sæpius occurrens, hæc limina tendere adegit: Stant sale Tyrrheno classes. Da jungere dextram, Da, genitor; teque amplexu ne subtrahe nostro." Sic memorans, largo fletu simul ora rigabat. Ter conatus ibi collo dare brachia circùm ; Ter frustra comprensa manus effugit imago, Par levibus ventis, volucrique simillima somno. Interea videt Eneas in valle reductâ
Seclusum nemus, et virgulta sonantia sylvis,
Lethæumque, domos placidas qui prænatat, amnem. 705 Hunc circum innumeræ gentes, populique volabant; Ac, veluti in pratis, ubi apes æstate serenâ Floribus insidunt variis, et candida circum
Lilia funduntur; strepit omnis murmure campus. Horrescit visu subito, causasque requirit
Inscius Æneas; quæ sint ea flumina porro,
Quive viri tanto complêrint agmine ripas.
Tum pater Anchises: "Animæ, quibus altera fato
Corpora debentur, Lethæi ad fluminis undam
Securos latices, et longa oblivia potant.
Has equidem memorare tibi, atque ostendere coram,
Jampridem hanc prolem cupio enumerare meorum;
Quò magis Italiâ mecum lætere repertâ."
"O pater! anne aliquas ad cœlum hinc ire putandum est Sublimes animas? iterumque ad tarda reverti Corpora? quæ lucis miseris tam dira cupido ?"
"Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo," Suscipit Anchises; atque ordine singula pandit. "Principio, cœlum, ac terras, camposque liquentes,1 Lucentemque globum Lunæ, Titaniaque astra, Spiritus intus alit; totamque, infusa per artus, Mens agitat molem, et magno se corpore miscet. Inde hominum pecudumque genus, vitæque volantům, Et quæ marmoreo fert monstra sub æquore pontus. Igneus est ollis vigor, et cœlestis origo
Seminibus; quantùm non noxia corpora tardant, Terrenique hebetant artus, moribundaque membra.
Hinc metuunt,2 cupiuntque; dolent, gaudentque; neque auras2
Respiciunt, clausæ tenebris, et carcere cæco. Quin et, supremo quum lumine vita reliquit,
Non tamen omne malum miseris, nec funditus omnes
Corporeæ excedunt pestes: penitusque necesse est Multa diu concreta modis inolescere miris. Ergo exercentur poenis, veterumque malorum
Supplicia expendunt. Aliæ panduntur inanes Suspensæ ad ventos: aliis sub gurgite3 vasto Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni.
Quisque suos patimur Manes: exinde per amplum Mittimur Elysium, et pauci læta arva tenemus: Donec longa dies, perfecto temporis orbe, Concretam exemit labem, purumque reliquit Æthereum sensum, atque auraï simplicis ignem. Has omnes, ubi mille rotam volvêre per annos, Lethæum ad fluvium Deus evocat agmine magno; Scilicet immemores5 supera ut convexa revisant, Rursus et incipiant in corpora velle reverti." Dixerat Anchises: natumque, unáque Sibyllam, Conventus trahit in medios, turbamque sonantem; Et tumulum capit, unde omnes longo ordine possit Adversos legere, et venientûm discere vultus.
"Nunc age, Dardaniam prolem quæ deinde sequatur Gloria, qui maneant Italâ de gente nepotes,
1 Campos liquentes oceani spatia. 3 gurgite, i.e. lacu.
5 immemores (præteritorum).
Illustres animas, nostrumque in nomen ituras, Expediam dictis, et te tua fata docebo.
"Ille, vides? purâ juvenis qui nititur hastâ, Proxima sorte tenet lucis loca; primus ad auras Æthereas Italo commixtus sanguine surget, Sylvius, Albanum nomen, tua postuma proles: Quem tibi longævo serum Lavinia conjux Educet sylvis regem, regumque parentem: Unde genus Longâ nostrum dominabitur Albâ. Proximus ille, Procas, Trojanæ gloria gentis, Et Capys, et Numitor, et, qui te nomine reddet, Sylvius Æneas; pariter pietate vel armis Egregius, si unquam regnandam acceperit Albam. Qui juvenes! quantas ostentant, aspice, vires! At, qui umbrata gerunt civili tempora quercu,
Hi tibi Nomentum, et Gabios, urbemque Fidenam; Hi Collatinas imponent montibus arces,
Laude pudicitiæ celebres; addentque superbos
Pometios, Castrumque Inui, Bolamque, Coramque.
Hæc tum nomina erunt; nunc sunt sine nomine terræ.
Quin et avo comitem sese Mavortius addet
Romulus, Assaraci quem sanguinis1 Ilia mater
Educet. Viden'2 ut geminæ stant vertice crista, Et pater ipse suo Superûm jam signat honore? En hujus, nate, auspiciis illa inclyta Roma Imperium terris, animos æquabit Olympo, Septemque una sibi muro circumdabit arces,3 Felix prole virum: qualis Berecynthia mater Invehitur curru Phrygias turrita per urbes, Læta Deum partu, centum complexa nepotes, Omnes cœlicolas, omnes supera alta tenentes.
"Huc geminas nunc flecte acies: hanc aspice gentem,
Romanosque tuos. Hic Cæsar, et omnis Iuli
Progenies, magnum cœli ventura sub axem.
Hic vir, hic est, tibi quem promitti sæpius audis,
Augustus Cæsar, Divi genus: aurea condet Sæcula qui rursus Latio, regnata per arva
Saturno quondam; super et Garamantas et Indos
Proferet imperium: jacet extra sidera tellus,
1 Sanguinis, i. e. de stirpe. 2 Viden', apoc. 3 arces montes.
Extra anni solisque vias, ubi cœlifer Atlas Axem humero torquet stellis ardentibus aptum. Hujus in adventum jam nunc et Caspia regna Responsis horrent Divûm, et Mæotica tellus, Et septemgemini turbant trepida ostia Nili. Nec verò Alcides tantum telluris obivit, Fixerit1 æripedem cervam licet, aut Erymanthi Pacârit nemora, et Lernam tremefecerit arcu. Nec, qui pampineis victor juga flectit habenis, Liber, agens celso Nysæ de vertice tigres.
Et dubitamus adhuc virtutem extendere factis? Aut metus Ausoniâ prohibet consistere terrâ? "Quis procul ille autem ramis insignis olivæ, Sacra ferens? Nosco crines incanaque menta Regis2 Romani, primus qui legibus urbem Fundabit, Curibus parvis et paupere terrâ Missus in imperium magnum. Cui deinde subibit, Otia qui rumpet patriæ, residesque movebit, Tullus, in arma viros, et jam desueta triumphis Agmina. Quem juxta sequitur jactantior Ancus, Nunc quoque jam nimiùm gaudens popularibus auris. Vis et Tarquinios reges, animamque superbam Ultoris Bruti, fascesque videre receptos? Consulis imperium hic primus, sævasque secures Accipiet; natosque pater, nova bella moventes, Ad poenam pulchrâ pro libertate vocabit, Infelix! Utcunque ferent ea facta minores, Vincet amor patriæ, laudumque immensa cupido. Quin Decios, Drusosque procul, sævumque securi Aspice Torquatum, et referentem signa Camillum. Illæ autem, paribus quas fulgere cernis in armis, Concordes animæ nunc, et dum nocte premuntur, Heu! quantum inter se bellum, si lumina vitæ Attigerint, quantas acies stragemque ciebunt! Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci Descendens; gener adversis instructus Eoïs.3 Ne, pueri, ne tanta animis assuescite bella; Neu patriæ validas in viscera vertite vires:
1 Fixerit occiderit. (populis).
« PreviousContinue » |