Page images
PDF
EPUB

3

Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt
Robora navigiis; aptant remosque rudentesque ;
Exigui numero, sed bello vivida virtus.
Interea Æneas urbem designat aratro,
1

755
Sortiturque domos; hoc Ilium, et hæc loca Trojam
Esse jubet. Gaudet regno Trojanus Acestes,
Indicitque forum, et patribus dat jura vocatis.
Tum vicina astris Erycino in vertice sedes
Fundatur Veneri Idaliæ; tumuloque sacerdos, 760
Ac lucus latè sacer, additur Anchiseo.2

Jamque dies epulata novem gens omnis, et aris Factus honos: placidi straverunt æquora venti, Creber et aspirans rursus vocat Auster in altum. Exoritur procurva ingens per litora fletus:

765 Complexi inter se noctemque diemque morantur. Ipsæ jam matres, ipsi, quibus aspera quondam Visa maris facies, et non tolerabile numen, Ire volunt, omnemque fugæ perferre laborem : Quos bonus Æneas dictis solatur amicis,

770 Et consanguineo lacrymans commendat Acestæ. Tres Eryci vitulos, et Tempestatibus agnam, Cædere deinde jubet, solvique ex ordine funem. Ipse, caput tonsä foliis evinctus olivæ, Stans procul in prorâ, pateram tenet, extaque salsos 775 Porricit in fluctus, ac vina liquentia fundit. Prosequitur surgens a puppi ventus euntes : Certatim socii feriunt mare, et æquora verrunt.

At Venus interea Neptunum, exercita curis, Alloquitur, talesque effundit pectore questus : 780 “ Junonis gravis ira inexsaturabile pectus Cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes : Quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla; Nec Jovis imperio fatisve infracta quiescit. Non mediâ de gente Phrygum exedisse nefandis 785 Urbem odiis satis est, nec poenam traxe4 per omnem ; Reliquias Trojæ, cineres atque ossa peremptæ Insequitur. Causas tanti sciat illa furoris. Ipse mihi nuper Libycis, tu testis, in undis, 1 Urbem, i.e. spatium urbis. 2 Line spondaic.

traxe, by sync. for traxisse.

8 pumen

= vis.

Quam molem subitd excierit. Maria omnia coelo 790
Miscuit, Æoliis nequidquam freta procellis,
In regnis hoc ausa tuis.
Per scelus, eccel etiam Trojanis matribus actis
Exussit fædè puppes; et classe subegit
Amissâ socios ignotæ linquere terræ.
Quod superest, oro, liceat dare tuta per undas
Vela tibi; liceat Laurentem attingere Tybrim;
Si concessa peto, si dant ea menia Parcæ."

Tum Saturnius hæc domitor maris edidit alti:
“Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis, 800
Unde genus ducis. Merui quoque: sæpe furores
Compressi, et rabiem tantam coelique marisque.
Nec minor in terris, Xanthum Simoëntaque testor,
Æneæ mihi cura tui. Quum Troïa Achilles
Exanimata sequens impingeret agmina muris, 805
Millia multa daret leto, gemerentque repleti
Amnes, nec reperire viam, atque evolvere posset
In mare se Xanthus; Pelidæ tunc ego forti
Congressum Ænean, nec Dis nec viribus æquis,
Nube cavâ rapui: cuperem quum vertere ab imo, 810
Structa meis manibus, perjuræ moenia Trojæ.
Nunc quoque mens eadem perstat mihi : pelle timorem;
Tutus, quos optas, portus accedet Averni.
Unusí erit tantùm, amissum quem gurgite quæret;
Unum pro multis dabitur caput.”

815 His ubi læta Deæ permulsit pectora dictis, Jungit equos auro genitor, spumantiaque addit Frena feris, manibusque omnes effundit habenas. Coruleo per summa levis volat æquora curru. Subsidunt undæ, tumidumque sub axe tonanti 820 Sternitur æquor aquis : fugiuntque ex æthere nimbi. Tum variæ comituma facies : immania cete, Et senior Glauci chorus, Inousque Palæmon, Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis. Læva tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo, 825 Nesæe, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.

Hìc patris Æneæ suspensam blanda vicissim Gaudia pertentant mentem : jubet ociùs omnes

1 Unus, i.e. Palinurus. 2 comitum, i.e. maris numinum.

Attolli malos, intendi brachia velis.
Unà omnes fecere pedem ;? pariterque sinistros, 830
Nunc dextros solvêre sinus; unà ardua torquent
Cornua, detorquentque: ferunt sua flamina classem.
Princeps ante omnes densum Palinurus agebat
Agmen: ad hunc alii cursum contendere jussi.

Jamque ferè mediam cæli Nox humida metam 835
Contigerat; placidâ laxârant membra quiete,
Sub remis fusi per dura sedilia, nautæ :
Quum levis ætheriis delapsus Somnus ab astris
Aëra dimovit tenebrosum, et dispulit umbras,
Te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans 840
Insonti; puppique Deus consedit in alta,
Phorbanti similis, funditque bas ore loquelas :
“ Iaside Palinure, ferunt ipsa æquora classem;
Æquatæ spirant auræ : datur hora quieti;
Pone caput, fessosque oculos furare labori.

845 Ipse ego paulisper pro te tua munera inibo." Cui vix attollens Palinurus lumina fatur: “Mene salis placidi vultum fluctusque quietos Ignorare jubes ? mene huic confidere monstro ? Ænean credam quid enim fallacibus Austris, 850 Et cæli toties deceptus fraude sereni?” Talia dicta dabat, clavumque, affixus et hærens, Nunquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.2 Eccel Deus ramum Lethæo rore madentem, Vique soporatum Stygiâ, super utraque quassat

855 Tempora; cunctantique natantia lumina solvit. Vix primos inopina quies laxaverat artus, Et, super incumbens, cum puppis parte revulsa, Cumque gubernaclo, liquidas projecit in undas Præcipitem, ac socios nequidquam sæpe vocantem. 860 Ipse volans tenues se sustulit ales ad auras. Currit iter tutum non secius æquore classis, Promissisque patris Neptuni interrita fertur. Jamque aded scopulos Sirenum advecta subibat, Difficiles quondam, multorumque ossibus albos; 865 Tum rauca assiduo longè sale saxa sonabant:

1 Fecere pedem, i.e. extenderunt funes veli. 2 sub astra tenebat, i.e. in astra intendebat.

Quum pater amisso fluitantem errare magistro
Sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,
Multa gemens, casuque animum concussus amici:

O nimiùm coelo et pelago confise sereno,
Nudus in ignotâ, Palinure, jacebis arenâ l"

870

LIBER VI.

Æneas resorts to the cave of the Sibyl, who consents to accompany

him to Tartarus, where she explains to him the various objects he beholds, and at length conducts him to Anchises, by whom he is forewarned of the glory destined for his posterity.

Sic fatur lacrymans, classique immittit habenas;
Et tandem Euboïcis Cumarum 1 allabitur oris.
Obvertunt pelago proras : tum dente tenaci
Ancora fundabat naves, ct litora curvæ
Prætexunt puppes; juvenum manus emicat ardens 5
Litus in Hesperium; quærit pars semina flammæ,
Abstrusa in venis silicis; pars densa ferarum
Tecta rapit, sylvas, inventaque flumina monstrat.
At pius Æneas arces, quibus altus Apollo
Præsidet, horrendæque procul secreta Sibyllæ, 10
Antrum immane, petit : magnum cui mentem, animumque,
Delius inspirat vates, aperitque futura.
Jam subeunt Triviæ lucos, atque aurea tecta.

Dædalus, ut fama est, fugiens Minoïa regna,
Præpetibus pennis ausus se credere cælo,

15 Insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos, Chalcidicâque levis tandem superastitit arce. Redditus his primùm terris, tibi, Phoebe, sacravit Remigium alarum, posuitque immania templa.

[ocr errors][merged small]

Teucros vocat alta in templa sacerdos. Excisum Euboïcæ latus ingens rupis in antrum : Qud lati ducunt aditus centum, ostia centum; Unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllæ.

1 Euboïcis, Cumæ being founded by Eubean colonists.

1

Ventum erat ad limen, quum virgo, " Poscere fata? 45
Tempus," ait : Deus, ecceDeus.” Cui, talia fanti
Ante fores, subitò non vultus, non color unus,
Non comptæ mansere comæ; sed pectus anhelum,
Et rabie fera corda tument; majorque videri,
Nec mortale sonans; afflata est numine quando 50
Jam propiore Dei. “Cessas in vota precesque,

6
Tros," ait, “ Ænea ? cessas ? neque enim ante dehiscent
Attonitæ magna ora domûs.” Et, talia fata,
Conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit
Ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo: 55

“Phoebe, graves Trojæ semper miserate labores, Dardana qui Paridis dirêxti2 tela manusque Corpus in Æacidæ; magnas obeuntia terras Tot maria intravi, duce te, penitusque repôstas Massylùm gentes, prætentaque Syrtibus arva; 60 Jam tandem Italiæ fugientis prendimus oras. Hac Trojana tenus3 fuerit Fortuna secuta. Vos quoque Pergameæ jam fas est parcere genti

, Dîque Deæque omnes, quibus obstitit Ilium, et ingens Gloria Dardaniæ. Tuque, o sanctissima vates ! 65 Præscia venturi, da, (non indebita posco Regna meis fatis) Latio considere Teucros, Errantesque Deos, agitataque numina Trojæ. Tum Phoebo et Triviæ solido de marmore templum Instituam, festosque dies de nomine 4 Phoebi.

70 Te quoque magna manent regnis penetralia nostris: Hic ego namque tuas sortes, arcanaque fata Dicta meæ genti, ponam, lectosque sacrabo, Alma, viros. Foliis tantùm ne carmina manda, Ne turbata volent, rapidis ludibria ventis :

75 Ipsa canas, oro.” Finem dedit ore loquendi.

At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro
Bacchatur vates, magnum si pectore possit
Excussisse Deum : tanto magis ille fatigat
Os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.
Ostia jamque domūs patuere ingentia centum
Sponte suā, vatisque ferunt responsa per auras :

* Fata = oracula. 2 dirêxti, by sync., for direxisti. tenus, by tmesis, for Hactenus. 4 de nomine = in honorem.

8 Hac

« PreviousContinue »