Page images
PDF
EPUB

1

Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostri
Egit? Ubi hic Iuno, demissave nubibus Iris?
Indignum est, Italos Troiam circumdare flammis
Nascentem, et patria Turnum consistere terra:
Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater.
Quid, face Troianos atra vim ferre Latinis?
Arva aliena iugo premere, atque advertere praedas?
Quid, soceros legere, et gremiis abducere pactas?
Pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
Tu potes Aenean manibus subducere Graium,
Proque viro nebulam et ventos obtendere inanes;

[blocks in formation]

74 Comparatio ad invidiam instituta. Indignum est- Quid, pro: Si indignum est: an tolerabilius est: an tolerabilis est? Troiam novam, castra. 76 Pilumnus inter heroes seu deos Latii indigetes fuit, nunc inter Turni maiores habitus. conf. IX, 4: X, 619. Venilia ex deabus marinis seu nymphis fuit, data a poëta, aliorum fortasse exem plo, Dauno in matrimonium, orta a Pilumno, soror Amatae Latino nuptae. cf. VII, 366. Poëta quippe declarat, Turnum esse in Italia natum, et defendere terram suam adversus advenas (lene verbum: consistere, delegit): contra, Troianos adve. nas bellum intulisse Latinis. 77 Quid, an minus indignum est? atra fuce: in hoc et sqq. exaggerat notionem belli per Troianos moti, dum ea cumu

75

80

lat, quae in bello fieri solent, etsi a Troianis ea facta esse nondum constat. face itaque proprie; male Serv. explicat saevo bello, nec bene Burm. remittit ad lib. VII, 456. ubi Alecto facem immittit Turni pectori. Non magis praedas egerant Troiani, quam incendia per agros sparserant: sed ad invidiam faciendam ea omnia commemorat, quae fieri belli more poterant. 79 legere, eligere, sumere. Perperam cum Servio alii: furari, sublegere, exponunt. gremiis socerorum, ideoque parentum. pactas aliis sc. Laviniam. Decet enallage iram et habet vim. 80 Non eadem sed diversa est sententia. Ad minas a Troianis factas, obtinere se posse vi, quod precibus non concedatur, spectat alterum: praefigere puppibus arma. Igitur ad invidiam deflectit id, quod supra narratum VIII, 92 in simili Aeneae Tiberi adverso navigatione: Miratur nemus insuetum fulgentia longe Scuta

virum.

[blocks in formation]

Et potes in totidem classem convertere Nymphas :
Nos aliquid Rutulos contra iuvisse, nefandum est?
Aeneas ignarus abest: ignarus et absit.

Est Paphus, Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
Quid gravidam bellis urbem et corda aspera tentas?
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
Conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis
Obiecit? quae causa fuit, consurgere in arma
Europamque Asiamque, et foedera solvere furto?
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter?
Aut ego tela dedi, fovive Cupidine bella?
Tum decuit metuisse tuis; nunc sera querelis
Haud iustis adsurgis, et inrita iurgia iactas.
Talibus orabat Iuno: cunctique fremebant
Coelicolae adsensu vario. Ceu flamina prima
Quum deprensa fremunt silvis, et caeca volutant

[ocr errors]

auram, μέρα. 83 Etiam hoc
per aliam deam factum erat',
sed in Veneris gratiam: IX, 82:
Ipsa deum fertur genetrix etc.
89 Si, quod ipsa dixisti, tibi est
Paphos, quo eum abducere pos-
sis incolumem : quid urbem
Latini, ideoque ipsum Latium,
bello illato sollicitas? gentem
bellicosam, gravidam bellis sq.
quae illa gerit; multa bella ge-
rentem; sic gravidam imperiis
Italiam dixerat IV, 229; in qua
magnum futurum erat impe-
rium. Idalium, cf. vers. 51. et
I, 681 not.

88 Insurgit oratio et acerbe
in ipsam Venerem invehitur:
non se, sed ipsam Venerem,
malorum, quae Troiani sunt,
esse causam,
Paridis adulterio :
sic manet alta mente repostum
Judicium Paridis spretaeque in-
iuria formae. vertere fundo,

pro vulgari: funditus evertere.
-res fluxas, seu per se infir-
mas Troianorum in Latio res
designat, quod tamen eodem
redit, ornans est epithetum:
nam, quod evertitur, omne in-
firmatum et labefactatum esse
necesse est.
89 an is qui ab-
solute dictum: sed interpretan-

[ocr errors]

etc.

85

90

95

dum de Venere, quae belli
Troiani auctor fuit Helena rap-
ta; mox statim redit ad pro-
prium: in illa, quae causa fuit
91 foedera solvere furto:
ut solveretur, dirimeretur, pax,
pacatus status, inter Troianos
et Graecos abducta furtim He-
lena, furtum pro raptu. foedera
de hospitio accipit Iul. Sab.,
sed obstant illa: consurgere in
arma Europamque Asiamque.
92 Comminiscitur obsessam a
Paride Spartam Servius: perpe-
ram; gravi et odiosa voce usa
est dea expugnavit ad vim et
atrocitatem raptus declarandam:-
quasi hoc idem esset habendum,
ac si bellum intulisset. tela amo-
ris. 94 Idem color orationis :
Tum decuit quum sceptra dabas,
IV, 596. 597.

[ocr errors]

97-117 In hoc animorum aestu Iupiter tandem decernit et profitetur se fatali rerum ordini omnia permissurum esse. Alio, quam in Iliade, modo haec sunt constituta. In illa, , pr. a praeliis et auxilis alterutri exercitui ferendis abstinere se iubet Iupiter deos; qui tamen mox, fraude Iunonis circumvento Iove, praeliis iterum ipsi

Murmura, venturos nautis prodentia ventos.

Tum Pater omnipotens, rerum cui summa potestas, 100
Infit. Eo dicente deum domus alta silescit,

Et tremefacta solo tellus; silet arduus aether;
Tum Zephyri posuere; premit placida aequora pontus.
Adcipite ergo, animis atque haec mea figite dicta.
Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris 105
Haud licitum; nec vestra capit discordia finem:
Quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem
Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo;

intersunt. Meliore quoque ordine et eventu studia et discordiae deorum in Aeneide procedunt ac finem habent, quam in Il. q, pugna inter ipsos deos facta nullo ad ipsam actionem usu et fructu. Ad comparationem hanc cf. Ge. I, 356-359, et Ecl. V, 82. at exornationem comparationis Miltonus dabit Parad. Lost. II. v. 284. sqq. deprensa, intercepta, impedita, inclusa; proprie ex insperato; ut de navibus Ge. IV, 421, et de Caco VIII Aen. 247. 249.: cum simpliciter, ut h. L., op pressus, inclusus. caeca i. ob.

scura.

100 rerum cui summa

potestas, ov ngátos ¿orì péyiotov II. ß, 118: Odyss. &, 4. Splendidos hos versus pro se quisque facile, mirabitur. Primas, sed obscuras, lineas in Ennianis versibus ex Scipione servavit Macrob. VI, Sat. 2. Mundus cueli vastus constitit silentio, ́Et Neptunus saevus undis asperis pausam dedit, Sol equis iter repressit ungulis volantibus, Constitere amnes perennes, arbores

vento vacant. Adde Gatull. Epithal. 204 sq. tremefacta solo tellus. Adiectum solo spectat ad poëticum ornatum; ut solum terrae, solum telluris, iungi solet; quoniam solum, ovdas, per se notionem habet fundamenti, quod subiectum est: sic quoque tellus contremiscere dici potuit solo, simpliciter, nulla alia notione adiuncta; saltem, intra

sc. Sicque fere mox, cum ae-
quora ponti junctim efferuntur,
poëta dixit: pontus premit ae-
quora, h. pontus premit, com-
primit se, quiescit. Solum pro
usque ad solidum accipere, ser-
monis rationi repugnat. placida,
ut placida fiant.
103 Zephy-
ri posuere se, quievere, conf. VII,
27. 104 ??
Totus hic locus de
primo Lucilii translatus est
libro, ubi inducuntur dii habere
concilium et agere primo de in-
teritu Lupi
postea sententias
dicere." Serv. cf. Fragmenta
Lucilii p. 260. 261.
105 Au-
sonios, Ausones, cf. ad XI, 255.

[ocr errors]

107 113 Sequitur Iovis decretum: Quam utraque pars fortunam hodie experietur,quam spem magnarum rerum praedictarum et exspectatarum alterutri sibi praecident (qua spe excident), seu Troiani seu Rutuli, iuxta et eodem loco habebo: sive (quod Venus putat) fatis suis iniquis, sive (quod Iuno v. 68) stultitia Troianorum et vaticiniis falsis eo res adducta est, ut nova Troia nunc oppugnetur. Nec Rutulos libero, quo minus fortunam sibi debitam consequantur. Experiatur quisque seu tristia seu laeta pro hodiernis rerum initiis et actu. Ego neutris studebo: evenient, quae fata ferent. Haec, arbitror, sententia verbis subiecta est. 107. 108 quam quisque, Tros Rutulusve fuerit, spem secat. De voc. secat pro

Seu fatis Italum castra obsidione tenentur,

11110

Sive errore malo Troiae monitisque sinistris.

Nec Rutulos solvo. Sua cuique exorsa laborem: s.
Fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.
Fata viam invenient. Stygii per flumina fratris,
Per pice torrentis atraque voragine ripas
Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo.

[ocr errors]

115

Surgit, coelicolae medium quem ad limina ducunt..!!
Interea Rutuli portis circum omnibus instant

Sternere caede viros, et moenia cingere flammis. ⠀
At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur.;

120 Nec spes ulla fugae, Miseri stant turribus altis, A Nequidquam, et rara muros cinxere corona:

nuntiare non adeo facile est. Servius exponit: sequitur, tenet, habet: ut VI, 900 Ille viam secat ad naves. Sed viam secare longe aliud est. Si poëta archaismum sectatus secit scripsisset, posset esse antiqua vox seco, secere, pro sequo, ere, unde sequor mansit." Turnebus exposuerat sumit: nam, qui aliquid secat, sibi partem sumit (sic nos voce theilen utimur. R.). Scaliger et Cerda, aperit sibi spem factis, ut, qui viam secat, aperit. Sed hoc durum et longe petitum est. Spem incidere et ex Horatio Od. I, 11, 7 spem longam resecare (quod tamen paullulum diversum est, demto enim hoc fit, quod nimium est) rationem certam loquendi satis produnt, quae quidem ita fert: ut simili modo, ávalóyws, quod poëtae facere licet, spem secure sit: incidere, intercipere, tollere spem. Sic vota, gaudia scindi dicuntur. In hoc saltem ana logiam video, quam sequar, necdum vidi meliora. Respiciunt autem haec ad spem Veneris de futuro Iuli regno in Italia, quam incidi, h. e. intercidere necesse erat, si castra a Turno expugnabantur. cf. 42. 50.

109. 110 Iungo castra tenentur obsidione Italorum: seu faPars II.

I

tis, quod fata iniqua, ut Venus interpretabatur, prosequuntur Troianos etiam in medium Latium, sive errore malo Troiae (h. Troianorum stultitia, maliguitate, qui oracula accepta male interpretati sunt) monitisque sinistris, oraculis et vaticiniis falsis, furiis Cassandrae vide verss. 67. 68.11 Nec Rutu los solvo, obscurum est per brevitatem affectus. Videtur sup plendum esse ex iis, quae proxima sunt: non solvo, exsolva, eximo, Rutulos labore et fortuna, quae eos manet. nee, non magis Rutulos quam Troianos. Interpretes secundum Servium solvo pro absolvo accipiunt: parum commode arbitror. 113 Nihil obstabit fatis, fatali rerum ordini: pro, ego non obsistam. cf. IX, 104-6. 114 docte dixit ripas (pro ipso amni) torrentes pice et voragine atra h. alta aqua nigra defluens flumen: 115 Notum Iliad. œ', 528 sq. 117 medium. Hic Romanum agnosce: tamquam ma gistratum, Consulem, deducunt Fovem dii.

[ocr errors]

118145 Interea castra op pugnata aegre defendunt Troia ni.-119 Comparant verba Iliad. a, 35.36. et moenia cingere flammis; immittere undique ignes,

T

[ocr errors]

12

Asius Imbrasides, Hicetaoniusque Thymoetes,
Assaracique duo, et senior cum Castore Thymbris,
Prima acies. Hos germani Sarpedonis ambo,
Et Clarus et Themon, Lycia comitantur ab alta..
Fert ingens toto connixus corpore saxum,
Haud partem exiguam montis, Lyrnessius Acmon,
Nee Clytio genitore minor, nec fratre Menestheo.
Hi iaculis, illi certant defendere saxis,
Molirique ignem, nervoque aptare sagittas.
Ipse inter medios, Veneris iustissima cura,
Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum,
Qualis gemma, micat, fulvum quae dividit aurum,
Aut collo decus, aut capiti; vel quale per artem 135
Inclusum buxo, aut Oricia terebintho,

-

Aliter dictum ac IX, 160 ubi de vigiliis. 125 Stant — prima acies pro vulg. stant in prima acie. 126 Lycia ab alte, nobili, clara, oriundi.— 128 Modestius hoc visum Maecenati, tumidius, quod Homerus dixit Odyss. 4, 481, Polyphemum in naves zoový v õocos μsyάžoto iaculatum esse. Senec. Suas. 1. Sed Maecenas non cogitasse videtur, de Polyphemo agere Homerun, de homine Troiano Maronem. 131 moliri ignem Troiani etiam, parare ignes missiles de vallo. nervoque aptare sagittas Troiani, adversus Rutulos.

132-138 Ornatus locus, de Iulo: in Iuliae gentis gratiam. Veneris iustissima cura, quem merito amabat Venus, quia illi debebatur imperium, ut Serv. seu simpliciter, quia dulcissimus puer. Is, etsi iussus abstinere a pugna (IX, 661. 662) ideoque sine armis incedens, poëtae sine galea, tamen in medio pugnantium e muris repente iterum conspicitur. caput honestum, pulchrum, ut Ge. II, Qualis gemma micat. Emicat inter ceteros adstantes. Tulus formosus, ut gemma auro clusa, aut opus eburnum buxeo terebinthino margine amb.

392.

iente.

130

El Elim.

Kaμýlov aliquod Homericum, seu ayahua, cogitat poëta. cf. lib. I, 592. 593. — aut collo aut capiti decus, sive ut monili sive ut diademati inseratur gemma. Oricia tere binthus. Oricus, Epiri civitas ad sinum Ionium, iuxta quam nascitur terebinthus nigrumlignum habens, ut Serv. tradit. De eadem Plin, XIII, 6. s. 12.: Circa Idam Troadis et in Mace donia (ad hanc tum Epiri pars illa fuit attributa) brevis arbor haec atque fruticosa in Damasco Syriae magna. Egit de altera hac Celsius in Hierobotan. non longe a pr. sub voc. Materies ei admodum lenta ac fidelis ad vetustatem, nigrisplendoris. Retulit autem, ait Servius, comparationem ad candidum vultum, qui erat nigris crinibus cinctus. In hoc tamen comparationem constitutam no lim putare; sic enim omni dignitate caret: sed, quod supra posui, inter ceteros bellatores Ascanius conspectus effulgetnitore oris. Non male variavit rem Silius XII, 226 — 229. $q¶q: Ad v. 137 cf. Ge. IV, 337 ubi sunt Nymphae Caesariem effusae nitidam per candida colla. Ita et h. 1. cervix candida et circulus aureus accipit, excipit, crines fu

« PreviousContinue »