Page images
PDF
EPUB

5

Sideream in 'sedem: terras unde arduus omnes,
Castraque Dardanidum adspectat, populosque Latinos.
Considunt tectis bipatentibus. Incipit ipse:
Coelicolae magni, quianam sententia vobis
Versa retro, tantumque animis certatis iniquis?
Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
Quae contra vetitum discordia? quis metus aut hos
Aut hos arma sequi, ferrumque lacessere suasit?

ut

ex

Etsi enim verum est, noctu coelum claudi, mane aperiri dici, tamen huc ea res trahi nequit: neque rerum ordo admittit, nunc de matutino tempore cogitemus; inclinatur enim nunc dies, quo pugnatum erat (IX, 459 sqq.), ad vesperam; comparet modo aliquis inf. 146. 147: 215.216. Concilia autem deorum similia apud Homerumi occurrunt plura, quae ante oculos Maroni fuisse probabile fit; in primis II. d, 1-4; sed ibi inter deliberandum potant dii, priscorum hominum more, II. 9, 2 et 51: v, 4 sqq. omnipotentis Olympi: quod iterum XII, 791. Melior ratio nulla suppetit, quam ut statuatur, epitheton a diis, qui in Olympo habitant, translatum esse ad ipsum Olympum: antiquiore forsan auctoritate. 3 els ovgavov άotegóεvra Homericum. Ad reliqua conf. II. 9, 51.52. 5 tectis bipatentibus. Si tectum bipatens audias, seu domum bipatentem, non aliter accipias, quam ut sit, quod ab antica et a postica parte aditum habet, ut ναοὶ ἀμφιπρόστυλοι. Itaque bene ad ortum et occasum refertur ap. Servium. Pergit idem bene: est autem sermo Ennianus. Alii fores binis valvis apertas intelligunt, nec male. Adv. 6. idem Servius:,,quianam, cur, quare: sermo Ennianus, quianam legiones caedimus ferro?" cf. V, 13: Heu quianam etc.

6 Oratio Iovis maiestatis plena, ipsa brevitate et antiquae

10

orationis studio. Hortatur deos, contentiones inter se pro Troianis et Latinis deponant. Sic versa retro pro mutata.

ini

quis pro infestis. 8 sqq. Nusquam, si bene meminimus, poëta commemoravit in superioribus, Iovem interdixisse, ne dii bellum inter Troianos et Latinos foverent. Nec praeter Venerem et Iunonem alii dii eam rem curasse videntur. Quin potius Iovis verba parum caute praemissa videri possunt lib. I, 263: Bellum ingens geret Italia etc.

Nec Servius ad h. 1. rem expedit. Refero hunc, et fere omnia loca, in quibus deorum interventus exponitur, inter ea, quae Aeneidem nondum absolutam arguunt. Voluit, puto, haec praestruere, ut debebat, in superioribus, et deorum consilia omnino attemperare paullo diligentius rebus in Latio gestis; sed mors incidit conatus. Interea possunt haec et alia videri ex eo genere, quae tacite a poëta, tamquam facta, poni potue runt; ideoque res hoc modo procedunt: Iuno nimis cupide faverat Turno; ut etiam Tupiter consultum duceret, avocare eam a pugna IX, 802 sqq. Eadem Iunonis impotentia motus Inpiter concilium deorum indicit, ut deorum studia, Iunonis in primis, reprimat. 10 quis metus, cuiusnam mali aut periculi depellendi, adduxit, ut utraque pars bellum moveret? Docta oratio. Metuunt altera pars, ne Troiani in Latio considant et

Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,
Quum fera Carthago Romanis arcibus olim
Exitium magnum atque Alpes inmittet apertas:
Tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
Nunc sinite; et placitum laeti conponite foedus.
Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
Pauca refert:

15

O Pater, o hominum divomque aeterna potestas! (Namque aliud quid sit, quod iam inplorare queamus?) Cernis ut insultent Rutuli, Turnusque feratur

imperii futuri fundamenta iaciant, alii ne iidem bello succumbant. ferrum lacessere poëtae idem est, quod alias movere, Lucretii IV, 1033. exemplo: Namque alias aliud res commovet atque lacessit. Sic noster dixit lacessere pugnas (V, 429.), bella (XI, 254.), et alii lacessere mare, arva, etc.: unde tandem poëtis simpliciter est incedere, accedere; ut in illo Horatii: Quicunque Bithyna lacessit Carpathium pelagus carina, navigat per mare, quia remis movet; ideoque ad eundem paene morem ad ea deflectitur, quae omuino geruntur, fiunt: itidem Lucretii exemplo, v. c. IV, 348: simulacra Quae sita sunt in luce, lacessunique ut videamus. Erat antiqua vox, lacere, movere, unde est allicere, illicere. Latet ubique notio tov impellere, ut toties Lucretius visum, aures, lacessere, uti etiam movere visum, aures, eodem sensu dictum occurrit. Duxerat hinc Virgilius, quod supra VII, 526. vidimus: Aera sole lacessita, et XII, 85: manibusque lacessunt Pectora plausa cavis.

--

11 sqq. Egregie instructa oratio! Alpes immittet apertas, magnifice: quandoquidem Alpibus patefactis Annibal ingressus est Italiam, exitium et Alpes apertas iunxit, haec enim omnis calamitatis et tot cladium acceptarum causa et origo fuit, quod Alpes perviae erant factae. Ad

20

vulgarem morem oratio est haec: Carthago Romae immisit exercitum, qui per Alpes transiit cum exitio Romanorum. Potuit, tamquam poëta, ipsum transi tum, et doctius, ipsas Alpes transitas commemorare. Petita sunt ex his fortasse iam ex Ennio traductis Punica Silii Italici. 14 res rapuisse. Servio assentior hactenus, ut ex formula antiqua petitum hoc, utque ho stilem omnino vim hoc modo a poëta declaratam dicam per rapinas, quae in bello fiunt. Res. repetere longe aliud est, quam res rapere. Scilicet res raptae repetuntur ac redduntur. Nec tamen satis accommodatum hoc ad h. 1. Res rapere videtur esse raptim, turbate, agere, praeci pitare; quod nunc dii facere videri possunt. Porro placi tum foedus. Placita sunt omnia pacta, in quae consensere plures, h. quod iis placuit. Mox Venus aurea, saepe occurrit: Χρυσῆ Αφροδίτη ex Homero: exponitur vulgo pulcra. Sed est, ex antiquissima religione, auro ornata, cf. Hy. in Ven. 7 sqq.

16 sqq. Artificii plena oratio Veneris: ut faciat miserationem pro Troianis et indignationem adversus Iunonem. Enumerat mala Troianis illata machinatione Iunonis, incolumitatem saltem iis flagitat, et si non reliquis, saltem Ascanio. — 18 p0testas est pro potens: abstractum pro concreto.

19 Nam

Per medios insignis equis, tumidusque secundo
Marte ruat? Non clausategunt iam moenia Teucros.
Quin intra portas atque ipsis proelia miscent
Aggeribus moerorum; et inundant sanguine fossae.
Aeneas ignarus abest. Numquamne levari
Obsidione sines? muris iterum inminet hostis
Nascentis Troiae; nec non exercitus alter,
Atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
Tydides. Equidem, credo, mea volnera restant;
Et tua progenies mortalia demoror arma!
Si sine pace tua, atque invito numine, Troes
Italiam petiere: luant peccata; neque illos
Iuveris auxilio. Sin tot responsa secuti,

25

30

Quae Superi Manesque dabant: cur nunc tua quisquam
Vertere iussa potest? aut cur nova condere fata?
Quid repetam exustas Erycino in litore classis?
Quid ternpestatum regem, ventosque furentis
Aeolia excitos? aut actam nubibus Irim?

que. Solus enim tu restas, quem implorare possim, cum fere omnes dii in favorem Iunonis concesserint: ut Servii fere verbis utar. — 21 equis, i.e. curru, ut Lano pro: aqua apud Homerum. 24 aggeribus moerorum ex Ennio aut alio vetere poëta ductum videtur, qui antiquo more moeros pro muris dixit: ut pomoeria.

25 nunquamne,

an ubique ea ipsa fortuna ma-
net, ut obsidione se pressos vi-
deant? 28 Nec non alter
exercitus et Diomedes insurgit,
venit, in Troianos. Aetolis ab
Arpis, (urbe Dauniae, cuius rui-
nae hodieque Arpe vocantur)
quos Aetoli sub Diomede inse-
derunt; ad Diomedem autem
belli societate iungendum missi
erant legati a Latinis. cf. VIII,
9 et lib. XI, 225 sqq.
29 Su-
persunt adhuc cicatrices vulne-
ris
a Diomede accepti. v. Il. 8,
334 sqq. Videtur hic locus le-
ctus esse Ovidio Met. XV, 763
sqq. 30 demoror, ego, dea,
iterumne sustinebo ac depellam
Diomedis impetum hostilem, et
verendum mihi erit, ne a mor-

tali iterum vulnerer! Scilicet morata, demorata, erat Venus Diomedem, cum in Aeneam, iam vulneratum, ille irrueret, eumque iugulaturus esset: haec sunt mortalia arma. 33 tot responsa sc. deorum, ut IX, 134. cf. P. I. p. 317 sqq. Manes Hectoris lib. II, 294 295: Creusae II, 780. 781: Anchisae V, 729 sq.; nisi descensum ad Inferos respexerit.

36 Facit invidiam Iunoni commemorandis eius in Troianos machinationibus: primum incensae in Siciliae littore classis lib. V, 606 sqq.: porro v. 37. in Aeolia insula quod adiit Aeolum lib. I, 50 sq. et v. 38. Irim ad Turnum missam lib. IX. pr. Si tamen sqq. compares, ad su periora tempora referendum erit · etiam hoc; ut iterum animum revocet (ita convertit orationem affectus animi concitati) ad classis incendium et Irim ad Troianas mulieres missam lib. V, 606. De Eryce (hodie Monte di St. Giuliano) cum templo Veneris et urbe in Sicilia, cuius rninae exstant, cf. Munteri Nach

1

[ocr errors]

Nunc etiam Manis (haec intentata manebat
Sors rerum) movet: et superis inmissa repente
Allecto medias Italum bacchata per urbis.
Nil super imperio moveor: speravimus ista,
Dum fortuna fuit: vincant, quos vincere mavis.
Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx
Dura: per eversae, genitor, fumantia Troiae
Excidia obtestor: liceat dimittere ab armis
Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Aeneas sane ignotis iactetur in undis;

Et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur:
Hunc tegere, et dirae valeam subducere pugnae.
Est Amathus, est celsa mihi Paphus, atque Cythera,
Idaliaeque domus: positis inglorius armis
Exigat hic aevum. Magna ditione iubeto
Carthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde
Obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli

richten von Sicilien etc. p. 231

sq. 39 Nunc etiam: ex quo Troiani tandem ad Italiam appulerunt. Antea mare terrasque metu coelumque fatigabat Iuno lib. I, 280. Nunc etiam Orcum, qui restabat, adit (luno non nominatur, sed intelligitur ex quisquam v. 34.) ad Alecto excitandam. v. VII, 323 sqq. Sed et Junonem ipsam audivimus: Absumtae, inquit; in Teucros vires coelique marisque Fleetere si nequeo Superos, Acheronta movebo. VII, 301. 312. 40 sors rerum pro vulgari: pars, portio: loca infera. 41 bacchata per urbes, vagata. vide VII, 342 sq. Aliud est, quod Lavinia cum matronis bacchatur ibidem 376 42 super imperio: a love promisso. vid. I, 257 sqq. et Disquis. II. §. VI. VII. Si nulla, `ut I, 233: quibus Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis.

sqq.

[ocr errors]

47 Ascanium scil. cui regnum Italiae Romanaque tellus debentur lib. IV, 275. et a quo gens Iulia oriunda. 48 in undis. Erat nunc in eo, nt rediret, ex Etruria Tiberi devectus. Hoc tamen respici non puto. Sed

40

45

50

55

sede in Italia negata iterum conscendenda fuisset Aeneae navis et errandum per ignotum mare. sane pro: eat nunc et iactetur. In v. 49. comparant intpp. versus de Sarpedone Il. π, 436.457. - 50 Ascanium sal tem liceat subducere, vndyaw, ὑπεκφέρειν, ΙΙ. 2, 163: ε, 318.

fre

51. 52 Repete supra dicta ad lib. I, 680 et 681. — domus Idaliae, seu ut sint Idaliae domus, seu ut sit domus Idaliae terrae; ut Idaliae lucos dixerat I, 693; est ipsa Idalia terra seu regio, sicut Amathus et Paphus urbes notae (cf. Theocr. XV, 100 sqq.) in Cypro Veneri sacrae. domus pro habitatione, sede. Dicuntur autem dii amare terras eas, quentare et inhabitare, quae ipsis sacratae, et in quibus templa eorum sunt. 53.54 Respicit Iovis verba paullo ante v 12. cf. Aen. I, 19 sqq. Verba ad invidiam gravia: magna ditione, potenti et duro imperio, et premat pro teneat. de, ab Ascanio et eius posteris nulla fiet mora coloniae Tyriae, quo minus Italiae imperium nanciscatur. 55 Tamen quid

[ocr errors][merged small][merged small]

luvit, et Argolicos medium fugisse per ignis ;
Totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,
Dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
Non satius, cineres patriae insedisse supremos,
Atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoënta 60
Redde, oro, miseris; iterumque revolvere casus
Da, pater, Iliacos Teucris. Tum regia Iuno
Acta furore gravi: Quid me alta silentia cogis
Rumpere, et obductum verbis volgare dolorem?
Aenean hominum quisquam divomque subegit
Bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino?
Italiam fatis petiit auctoribus, esto,

Cassandrae inpulsus furiis: Num linquere castra
Hortati sumus, aut vitam conmittere ventis?
Num puero summam belli, num credere muros?
Tyrrhenamve fidem aut gentis agitare quietas?

profuit Troianis etc. pestem
simpl. olegov, perniciem. (57.
exhausta. cf. IV, 14. not. R.)
58 recidiva Pergama, renascen-
tia, restituta, conf. IV, 344: VII,
322. Tota conclusio orationis,
qua expostulat Venus, egregia
est vi ac nervo, quo argumen-
tum per se grave potenter vi-
brat. Quid profuit nunc Troia-
nis, excisa urbe effugisse: si
nunc fortuna similis eos exci-
pit, ut nova urbe capta iterum
exscindantur! Quam nadηtixôs
cineres patriae memorat.so-
lum дцо Troia fuit: ut lib. III,
11. Illa vero sublimiter: redde
nobis Troiam antiquam! Prae-
stabat sic in Troade, in urbis
solo aequatae ruinis, remansis-
se et iterum easdem aerumnas
tolerasse. Erat enim metuen-
dum ibi, ne denuo Achivi in-
cursarent Troadem et easdem
iniurias inferrent, quas Troes
antea erant experti. Frangunt
Intpp. post Servium vim totius
loci. Similis color orationis erat
II, 669. Reddite me Danais.

63 sqq. In oratione hac Iunonis, qua Veneris accusationem dea diluit, quasi suis machinationibus calamitates hae indu

65

70

ctae sint Troianis, et crimina-
tiones in Troianos et Aeneam
retorquet, qui prior Italiam bel-
lo lacessivit, nescio an poëta
paullo nimis пroginas verse-
tur, Omnino ea similis est énoε-
ow illis, quae passim in Tragi-
cis occurrunt, ad eloquentiae
contentiosae speciem elabora-
tae. Ceterum summa sententiae
redit ad notum illud: Quis tu
lerit Gracchos de seditione que-
rentes! atqui Gracchi sunt fere
omnes, qui iniuriam aliis intu-
lere; iniuriam sibi fieri statuunt
ab iis, qui de eorum iniuriis con-
queruntur. 63. 64 accipio se-
cundum illa lib. I, 25 sqq. :
Nec dum etiam causae etc.
67 Fata maligne interpretatur
Iuno Cassandrae furias h. va-
ticinia, quae ideo primo om-
nium loco Aeneam ad iter sus-
cipiendum adegerunt: cf. lib.
III, 183 sqq. et P. I. p. 316.
sq.
69, ventis, ῥητορικώς de
navigatione in Tiberi, qua Evan-
drum, et inde Etruscos, petiit
Aeneas. 71 agitare ad utrum-
que diverso paullum sensu retu-
lit: gentes agitare quietas, exci-
tas ad belli societatem impel-
lere, Tyrrhenam fidem agitare,

« PreviousContinue »