Page images
PDF
EPUB

Nisus erat portae custos, acerrimus armis,
Hyrtacides; comitem Aeneae quem miserat ida
Venatrix, iaculo celerem levibusque sagittis:
Et iuxta comes Euryalus, quo pulcrior alter
Non fuit Aeneadum, Troiana neque induit arma; 180
Ora puer prima signans intonsa iuventa.

His amor unus erat, pariterque in bella ruebant;
Tum quoque communi portam statione tenebant.
Nisus ait, dine hunc ardorem mentibus addunt,

cative; pro vulgari, vices quae tuendae sunt; hoc magis doctum ideoque poëticum, quam interpretari: per vices exercet id, quod etc. vel exercet vices (xata To) quantum ad id spectat, quod etc. 176

ad

449 Pervenimns nunc ad episodium, Aeneidis omnium facile nobilissimum, de Niso et Euryalo, cuius suavitas summa inprimis ad sensum et affectionem amicitiae sese refert. Sed accesserunt tot alia ad animos movendos accommodata: generosa puerorum indoles; praeclara laudis cupido, et virtus nullam mercedem expetens, ipso facto contenta; respectus materni amoris ac pietas; Ascanii pueri et Aletae senis benevolentia in eos. Singula explicare vel salsem notare magistris iuventutis facile erit: sed utantur tali loco, suadeo, eliciendos igniculos et tentandas mentes adolescentum, qui alias seu naturae seu institutionis vitio ad poëtarum delicias callo obductum palatum habent. Quem vero ne huius quidem loci dulcedine tactum videant iuvenem, eum omni liberali disciplina indignum iudicent. Diomedis et Ulyssis egressum nocturnum ex Iliad. x poëtae ante oculos fuisse non dubito: vide runt hoc iam veteres: v. Servium ad v. 1 hui. lib., sed quod amoris mutui affectus, mox metus de iuvenum fortissimorum Pars II.

discrimine, tandemque miseratio in narrationem illata est, hoc Maronis summi poëtae, ingenio deberi videtur. Etiam accessus et transitus ad episodium de nuntio ad Aeneam mittendo (288), lenis est et simplex. Egerat poëta modo de custodiis et excubiis: est in iis Nisus.

176 Nisum Hyrtaci filium fecit, ideo tantum, puto, quod ex Homero notum erat nomen, v. c. Iliad. ẞ, 837. 838. Idam matrem esse Nympham habendam, quis dubitet? Euryali patrem infra v. 201 edit Ophelten, nomen e Thebanis fabulis no

tum. CONS

180 Troiana neque in→ duit arma, est Homericum ¿ðýGato Tɛúzea. Est id, quod vulgo dixeris non fuit alius pulchrior, neque inter Aeneadas, Aeneae comites, neque inter Troianos, qui in armis erant. 181 Ex Homerico Od. x, 278. 279 (adde II. ∞, 347 348), ut / iam Macrob. notavit Sat. V, 13 juventam vero, ßnv, primam dixit pro lanugine pubertatis. 182 amor unus, idem utriusque, et mutuus. Laudant et hic Homericum illud: ἕνα θυμὸν ἔzovτεs, iliad. π, 219. — 184 Nisus ait: ad magnum aliquod audendum sentio me inflammatum, afflatune divino an ignoto animi impetu!- 184 versus alti et gravis sensus! Evdovolo homines, aut animo magnae rei imagine intuituve inflammato, aut perturbatae per causam seu externam Q

1

[ocr errors]

Euryale? an sua cuique deus fit dira cupido? 185 Aut pugnam, aut aliquid iam dudum invadere ma

gnum

190

Mens agitat mihi; nec placida contenta quiete est.
Cernis, quae Rutulos habeat fiducia rerum.
Lumina rara micant; somno vinoque sepulti
Procubuere; silent late loca. Percipe porro,
Quid dubitem, et quae nunc animo sententia surgat,
Aenean adciri omnes, populusque patresque
Exposcunt, mittique viros, qui certa reportent.
Si tibi, quae posco, promittunt: nam mihi facti
Fama sat est; tumulo videor reperire sub illo
Posse viam ad muros et moenia Pallantea.
Obstupuit magno laudum percussus amore
Euryalus; simul his ardentem adfatur amicum:
Mene igitur socium summis adiungere rebus,

seu internam, ignotam vel ob/scuram mentis affectu commoti; aut ut divinitus afflatus et commotus esse credatur animus. Facile autem pro afflatu divino habetur magnus animi impetus et ardor. Latent semina dictorum in Od. d, 712 ei tis pèv θεὸς ὤρορεν, ἠὲ καὶ αὐτοῦ θυ μos wound. Repetiit eadem Quintus IX, 88. 228. 9.· dira simpl. auget, ingens, vehemens, cupido. 186. 187 uti Il. x, 220. 221 Νέστορ, ἔμ ̓ ὀτρύνει κραδίη etc. dudum mente agito.

www

191

Minus bene Intpp., quasi alte rum sit, de quo dubitet, alterum, quod certum ei sit. Itaque turbant in sqq. 194. 195. Sed dubitare quoque est deliberare, animo agitare et volvere: (est enim verbi obsoleti dubere, unde dubius, δοάζω, δοιάζω, frequentativum dubito, considero. cf. Ernesti Clav.Cic.h.v. R.) Etiam Serv. dubitem id est cogitem.- 193reportent non abillo;non enim nunc id versabant animis, quid rerum ille ageret; sed qui portent ad Aeneam certa; nuntient castra obsideri: ergo et hic reportare pro simplici portare; ad Aeneam perferre, nun

195

tiare. Aeneam autem adhuc apud Evandrum morari credebant vs. 196. 194 Praemium, quod pro tanto auso poscere poterat, generosus puer concedere vult amico Euryalo: ipse laude facti contentus esse. Mox v. 197 laudum est pro laudis. laus, xhéos', factum praeclarum; tum ipsa etiam virtus, qua ad illud patrandum opus est, ut v. 252. V, 355: VIII, 273 al. percussus laudum amore, πληγείς, tanquam stimulo et flagro: Ge. II, 476 quarum sacra fero ingenti percussus amore. Si exempla desideras, adi Valkenarium ad Euripidis Hippol. 1303.

195 sq. Ut de toto Nisi et Euryali consilio satis constet, locorum situs apud animum adumbrandus est. Ager Ostiensis et ostia Tiberis ad animum revocanda sunt. Castra Troianorum ad Tiberis fere ostia in orientali littore erant sita; cf. ad VII, 157, fossa et vallo illa munita et turribus; fronte versus littus, quo Laurentum situm erat, versa, ita ut via Laurentum secundum littus duceret. A sinistra parte ad amnem, a dextra moenia ad mare perti

200

205

Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam?
Non ita me genitor, bellis adsuetus, Opheltes,
Argolicum terrorem inter Troiaeque labores
Sublatum erudiit; nec tecum talia gessi,
Magnanimum Aenean et fata extrema secutus.
Est hic, est animus lucis contemtor, et istum
Qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.
Nisus ad haec: Equidem de te nil tale verebar;
Nec fas; non. Ita me referat tibi magnus ovantem
luppiter, aut quicumque oculis haec adspicit aequis.
Sed si quis, (quae multa vides discrimine tali)
Si quis in adversum rapiat, casusve, deusve,
Te superesse velim; tua vita dignior aetas.

ecce,

Ista

nebant 'cf. 469. 790. 915: ab eã• dem parte a tergo erat navium statio, sup. v. 69; hic fortasse porta ad mare ducebat. porta illi egressi, Rutulis excubias negligenter agentibus, ad tumulum tendere volebant, sub quo viam ad Palatium s. Pallanteum urbem Evandri, in littore Tiberis ad mare defluen tis, reperiri non dubitabant: v. 195. 196. VIII, 53. 54. Successerat audacia in traiectu per Rutulos facto, et laeva v. 372 et 238 viam tenebant, cum, equites a rege Latino missi versus castra tendunt. A Laurento via secundum littus ducebat: unde, utpote in tractu campestri, prospectus in interiores terras esse potuit. Ibi bivium, cuius altera pars sinistrorsum in interiora loca praeter castra ducebat. Deprehensi igitur, Nisus et Euryalus, fugiunt in silvam, vs. 378, Laurentinam scilicet, unde Nisus quidem versus lacum Albanum elabitur vs. 387 sqq.; sed Euryalum se non subsequutum videns, iterum ad silvam reversus cum amico suo interimitur. Certamen hoc inter amicos Silius non infeliciter transtulit ad contentionem similem inter Imilcen, uxorem, et Hannibalem lib.III, 108 sqq. et vs. 78 sqq.

[ocr errors]

210

202

204

200 Nise, fugis: pro vulgari, refugis, recusas. 201. Agnoscunt Intpp. vestigia Homerici loci Il. n, 198. 199. non sublatum: natum et educatum in bello ad Troiam gesto innuit, pro vulgari: non ego sum talis. nec et quidem tecum, quam suaviter! talia gessi: ut sc. tu refugere possis, et nolle me socium suscepti facti adiungere. Igitur iam experimenta virtutis satis clara ediderat invenis fortissimus. fata extrema debent Aeneae esse, fuga ex urbe et errores. → 205. 206 Versus omnium, quos memini, sententiae generositate et magnanimitate praestantissimi. Sensum, quisque suum, excutiat, et iuvenes ingenuenatos observet, annon lecta et percepta sententia exsultent! Habent simile quid loca Horatii illud: animaeque magnae, Prodigum Paullum (quod Statius III, 603: largusque animae, si suaserit ira), et Lucani de Germanis: I, 461: animaeque capaces Mortis; et ignavum, rediturae parcere vitae. Quanto exilior Statii oratio, ubi h. 1. expressit Theb. I, 607 iuvenes Famam posthabita faciles extendere vita.

bene emere esse, aequo vel vili etiam pretio emere, notum est; oculos aequos,

215

Sit, qui me raptum pugna, pretiove redemtum,
Mandet humo solita: aut, si qua id Fortuna vetabit,
Absenti ferat inferias, decoretque sepulcro.
Neu matri miserae tanti sim causa doloris:
Quae te sola, puer, multis e matribus ausa,
Persequitur, magni nec moenia curat Acestae.
Ille autem: Causas nequidquam nectis inanis,
Nec mea iam mutata loco sententia cedit.
Adceleremus, ait. Vigiles simul excitat. Illi
Succedunt, servantque vices; statione relicta
Ipse comes Niso graditur, regemque requirunt.
Cetera terras omnis animalia somno

per

220

225

Laxabant curas et corda oblita laborum:
Ductores Teucrum primi, delecta iuventus,
Consilium summis regni de rebus habebant,
Quid facerent, quisve Aeneae iam nuntius esset;
Stant longis adnixi hastis, et scuta tenentes,
Castrorum et campi medio. Tum Nisus et una
Euryalus confestim alacres admittier orant;
Rem magnam, pretiumque morae fore. Primus Iulus

[ocr errors]

v. 209 esse propitios, in promtu esse debet. Mox 213 de corporis sepultura accipe; me, corpus meum, raptum, subductum e pugna: ut toties apud Homerum fit, ubi ύπεξέλκεται, ὑπεφύεται, ὑπαείρεται ὁ νεκρός. humo solita, terra, qua mortui humari sollenni more solent.215 Absenti de eo accipio, cuius corpus non, exstat, quod sepeliri possit; itaque inferiis et cenotaphio defungendum est. 217 Quae te sola. Mansit quidem in Sicilia senum et infirmorum inutilis turba: cf. lib. V, 715 sq. 767; inter longaevas autem matronas sola Euryali mater fuit, quae in Sicilia manere nollet. Sic XI, 35 difficultate caret, ut 192 patres. moenia Acestae, Segestam urbem, ut lib. V, 755 sqq. 219 nectis causas: proprie dum alia ex alia causa seritur. Sic et texere, et praetexere, causas, dicitur. 220 quam ornate, ro: mutari potest. Mox exci

--

230

tant commilitones, qui in statione excubiarum in suum locum succedant: dum ipsi tendunt ad regem, Ascanium, a

νακτα.

224 Orditur narrationem eodem modo, quo Homerus suam de Ulyssis et Diomedis exploratione II. x, 1 et 195 sq. cf. VIII, 26.

227 Lucilii est versus: Consilium summis hominum de rebus habebant. Serv. iuventus omnino de viris militaris aetatis. Ne quis senum consilia desideret. 229 Egregia consilii ista heroum aetate habiti adumbratio; cuius passim in vetustis monumentis exempla occurrunt. Stant longis adnixi hastis: vide v. c. Il., 493 sqq. de Hectore.

250 Castroruin et campi medio. Castra erant in campi planitie; ideoque ipsa castra campum intra vallum habebant, ut forum est in media urbe. 232 Rem magnam se afferre et pretium fore morae, sc. quam suo adventu afferant consiliis v.

Adcepit trepidos, ac Nisum dicere iussit.

240

Tum sic Hyrtacides: Audite o mentibus aequis,
Aeneadae, neve haec nostris spectentur ab annis, 235
Quae ferimus. Rutuli somno vinoque soluti
Conticuere; locum insidiis conspeximus ipsi,
Qui patet in bivio portae, quae proxima ponto;
Interrupti ignes, aterque ad sidera fumus
Erigitur; si Fortuna permittitis uti:
Quaesitum Aenean ad moenia Pallantea
Mox hic cum spoliis, ingenti caede peracta,
Adfore cernetis. Nec nos via fallit euntis:
Vidimus obscuris primam sub vallibus urbem,
Venatu adsiduo et totum cognovimus amnem.
Hic annis gravis atque animi maturus Aletes:
DI patrii, quorum semper sub numine Troia est,
Non tamen omnino Teucros delere paratis,
Quum talis animos iuvenum et tam certa tulistis
Pectora. Sic memorans, humeros dextrasque tene-

bat

Amborum, et voltum lacrimis atque ora rigabat:
Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis,

-

Serv. nisi moram pro tempore
dictam putes, quod nuntio au-
diendo impenditur.
233 tre-
pidos pro festinis, ut ante ala-
cres pro concitatis, poni a poë-
ta, memoria tenebis; item, mox
236 ferre esse nuntiare. De si-
tu castrorum vs. 238 vide ad 'v.
195. Iam portae bivium, cum
altera via Laurentum et versus
castra Rutulorum, qui ab his
partibus venerant, duceret, al-
tera ad laevam et a tergo ca-
strorum in interiores terras.
insidiae h. 1. ad clandestinum
egressum referendae sunt.

240 sq. Triplex est ratio et ordo verborum, qui in his versibus iniri potest. In loco, qui poëtae ultimam manum desiderat, nunc praefero equidem hunc, si fortuna permittitis uti hos, ut in hac hostium incuria et socordia, castris clam erumpamus : mox cernetis Aeneam quaesitum, inventum, apud Pallanteum, hie affore reducem.

245

250

Namque id agebatur, ut Aeneae nuntiaretur, castra obsideri, utque is ocyus cum copiis adesset. Sane sic, si hostes a tergo adoriebatur, magnam eorum stragem edere poterat. Caeterum omnium Codd. est: et moenia: inde ab Aldd. tamen editur: ad moenia. Fortuna, occasione inquit Burm., ut Servius. Recte quidem; sed Fortuna multo latius patet multoque ornatius et potentius verbum est. 244 Expeditissimum est, ut vidimus ad verba sub vallibus retrahatur: nos in obscura valle collocati vidimus e longinquo Pallanteum in edito loco positum. In v. 246 observent tirones e trinis modis loquendi elegantissimum animo maturo

maturus animo et maturus animi
e graecis. 248 Putant respici
Odyss. 8, 754 sq.- 252 laudes
et hic pro virtute,
pro factis
strenuis, cf. ad v. 197. Paullo
ante certa sunt firma, fortia,

« PreviousContinue »