MARTINVS HERTZ IACOBO GEELIO ET CAROLO BENEDICTO HASIO S. 'Septimus octauo propior iam fugerit annus', ex quo uos adii, uiri illustrissimi, ut amplissimarum bibliothecarum curae uestrae subditarum copias mihi recluderetis, modeste rogaturus. Vos adulescentem uobis ignotum benigne excepistis, studia mea quouis modo adiuuistis, comitate et beneficiis ita me deuinxistis, ut et laetos inde Italiae campos peragrans et in patriam reuersus eorum, quos Leidae et Lutetiae degi, mensium suauissimam recordationem memoria semper custodierim. Huius memoriae ut documentum aliquod uobis offerre liceret, diu in uotis erat. Nihil autem, quod grati animi testificandi causa nomini uestro dicarem, magis aptum mihi uidebatur ea, quam iamdudum molior et praeparo, Atticarum Auli Gellii Noctium editione critica, apparatu et ditissimo et lectissimo instructa. Nam si mihi contigerit, ut in Gellio recensendo aliquid praestem, id uobis potissimum debebo, qui codices harum Noctium optimos, imperiales praesertim, tunc regios, Vossianos, Rottendorfianum, liberalissime mecum communicastis, solidam mihi materiam procurantes, qua criticum, ut ita dicam, aedificium extruerem. At editionem illam ampliorem paranti Teubneri, bibliopolae honestissimi, epistula allata est, qua, Gellium bibliothecae suae scriptorum Graecorum et Romanorum additurus, eius recensendi negotium mihi obtulit. Quam prouinciam detractare nolui. Iam igitur prodit Gellius ad codices praestantissimos religiose excussos instauratus - instauratum enim dicere licet, cum primum ad optimarum membranarum fidem constanter seruatam expressus sit. Quamobrem ne haec quidem editiuncula prorsus indigna uisa est, cui splendidissimorum uestrorum nominum o̟óówлov τηλαυγές affigerem. Multis aliis de causis excusatione eam egere, me ipso melius scire potest nemo. Nam emendatio aliquotiens derelicta, |