praestare ceteris putet ac deinceps quo quemque in loco et honore ponat, his uersibus suis demonstrat: Multós incertos cértare hanc rem uidimus, Palmám poetae cómico cui déferant. Eum meo iudicio errórem dissoluám tibi, Vt, cóntra si quis séntiat, ni(hi)l séntiat. 5 Caecilio palmam Státio do mimico. Plautus secundus fácile exuperat céteros. Dein Naeuius, qui féruet, pretio in tértio st. Si erit, quod quarto détur, dabitur Licinio. Post insequi Licinium facio Atilium. 10 In sexto consequétur hos Teréntius, Turpilius septimúm, Trabea óctauum óptinet, Nono loco esse fácile facio Lúscium. Decimum áddo causa antiquitatis 'Ennium. XXV. De uerbis quibusdam nouis, quae in Gnei Mati mimiambis Cn. Matius, uir eruditus, in mimiambis suis non 1 (absurde) absone finxit recentatur, pro eo, quod Graeci dicunt άvavεovtaι', id est 'denuo nascitur atque iterum fit recens'. Versus, in quibus hoc uerbum est, hi sunt: Iam iam álbicascit Phoébus et recéntátur Commúne lumen hóminibus (et) uoluptátis. Idem Matius in isdem mimiambis edulcare dicit, 2 quod est 'dulcius reddere', in his uersibus: Quapropter edulcáre conuenit uitam XXVI. Quibus uerbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum uerbis Latinis factum. Aristoteles, quid 'syllogismus' esset, his uersibus 1 definiuit: Λόγος, ἐν ᾧ, τεθέντων τινῶν, ἕτερόν τι τῶν κειμένων ἐξ ἀνάγκης συμβαίνει διὰ τῶν 2xεμέvov. Eius definitionis non uidebitur habere inκειμένων. conmode interpretatio facta hoc modo: Syllogismus est oratio, in qua consensis quibusdam et concessis, aliud quid, quam quae concessa sunt, per ea quae concessa sunt, necessario conficitur. XXVII. Quid sint comitia calata, quid curiata, quid centuriata, quid tributa, quid concilium; atque inibi quaedam eiusdemmodi. 1 In libro Laelii Felicis ad Q. Mucium primo scriptum est, Labeonem scribere, calata' comitia esse, quae pro conlegio pontificum habentur aut regis aut 2 flaminum inaugurandorum causa. Eorum autem alia esse 'curiata', alia 'centuriata'. 'Curiata' per lictorem curiatum 'calari', id est conuocari', 'centuriata' per cornicinem. 3 4 с Isdem comitiis, quae calata' appellari diximus, et sacrorum detestatio et testamenta fieri solebant. Tria enim genera testamentorum fuisse accepimus: unum, quod calatis comitiis in populi contione fieret, alterum in procinctu, cum uiri ad proelium faciendum in aciem uocabantur, tertium per familiae (e)mancipationem, cui aes et libra adhiberetur. In eodem Laeli Felicis libro haec scripta sunt: Is qui non ut uniuersum populum, sed partem aliquam adesse iubet, non comitia', sed 'concilium' edicere debet. Tribuni autem neque aduocant patricios, neque ad eos referre ulla de re possunt. Ita ne leges' quidem proprie, sed plebisscita' appellantur, quae tribunis plebis ferentibus accepta sunt, quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator legem tulit, ut eo iure, quod plebs statuisset, omnes Quirites tenerentur. Item in eodem libro hoc scriptum est: Cum ex generibus hominum suffragium feratur, curiata' comitia esse, cum ex censu et aetate centuriata', cum ex regionibus et locis, с 'tributa'; centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit. Propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus'. XXVIII. Quod errauit Cornelius Nepos, cum scribsit, Ciceronem tres et uiginti annos natum causam pro Sexto Roscio dixisse. Cornelius Nepos et rerum memoriae non indiligens 1 et M. Ciceronis ut qui maxime amicus familiaris fuit. Atque is tamen in librorum primo, quos de uita illius 2 composuit, errasse uidetur, cum eum scripsit tres et uiginti annos natum primum causam iudicii publici egisse Sextumque Roscium parricidii reum defendisse. Dinumeratis quippe 3 annis a Q. Caepione et Q. Serrano, quibus consulibus ante diem tertium Nonas Ianuarii m. M. Cicero natus est, ad M. Tullium et Cn. Dolabellam, quibus consulibus causam priuatam pro Quinctio apud Aquilium Gallum iudicem dixit, sex et uiginti anni reperiuntur. Neque dubium est, quin post annum, quam pro Quinctio dixerat, Sex. Roscium reum parricidii defenderit, annos iam septem atque uiginti natus, L. Sulla Felice II. Q. Metello Pio consulibus. In qua re etiam Fenestellam errasse, Pedianus 4 Asconius animaduertit, quod eum scripserit sexto uicensimo aetatis anno pro Sex. Roscio dixisse. Longior 5 autem Nepotis, quam Fenestellae error est, nisi quis uult in animum inducere, Nepotem, studio amoris et amicitiae adductum, amplificandae admirationis gratia quadriennium suppressisse, ut M. Cicero orationem florentissimam dixisse pro Roscio admodum adulescens uideretur. Illud adeo ab utriusque oratoris studiosis animaduersum 6 et scriptum est, quod Demosthenes et Cicero pari aetate inlustrissimas orationes in causis dixerunt, alter GELLIVS II. 10 κατὰ ̓Ανδροτίωνος et κατά Τιμοκράτους septem et uiginti annos natus, alter anno minor pro P. Quinctio 7 septimoque et uicesimo pro Sex. Roscio. Vixerunt quoque non nimis numerum annorum diuersum: alter tres et sexaginta annos, Demosthenes sexaginta. 1 XXVIIII. Quali figura orationis et quam noua L. Piso annalium scriptor usus sit. Duae istae in loquendo figurae notae satis usitataeque sunt: mihi nomen est Iulius' et mihi nomen est Iulio'; 2 tertiam figuram nouam hercle repperi apud Pisonem in secundo annalium. Verba Pisonis haec sunt: L. Tarquinium, con legam suum, quia Tarquinio nomine esset, metuere; eumque orat, uti sua uoluntate Romam contendat. Quia Tarquinio, inquit, nomine esset: hoc proinde est, tamquam si ego dicam mihi nomen est Iulium'. XXX. Vehiculum, quod petorritum appellatur, cuiatis linguae uocabulum sit, Graecae an Gallicae. 1 Qui ab alio genere uitae detriti iam et retorridi ad literarum disciplinas serius adeunt, si forte idem sunt garruli natura et subargutuli, oppido quam fiunt in li2 terarum ostentatione inepti et friuoli. Quod genus pro с fecto ille homo est, qui de petorritis' nuper argutissimas 3 nugas dixit. Nam cum quaereretur, petorritum' quali forma uehiculum cuiatisque linguae uocabulum esset, et faciem uehiculi ementitus est longe alienam falsamque et uocabulum Graecum esse dixit atque significare uolucres rotas interpretatus est, commutataque una litera petor4 ritum esse dictum uolebat, quasi petorrotum', scriptum etiam hoc esse a Valerio Probo contendit. 5 Ego, cum Probi multos admodum commentationum libros adquisierim, neque scriptum in his inueni nec usquam alioqui Probum scripsisse credo: petorritum' enim est 6 non ex Graecia dimidiatum, sed totum [ortum] trans Alpibus. Nam est uox Gallica. Id scriptum est in libro M. Varro-7 nis quarto decimo rerum diuinarum, quo in loco Varro, cum de 'petorrito' dixisset, esse id uerbum Gallicum, 'lanceam' quoque dixit non Latinum, set Hispanicum uerbum esse. XXXI. Quae uerba legauerint Rhodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine. Rhodum insulam celebritatis antiquissimae oppidumque 1 in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat obpugnabatque Demetrius, dux aetatis suae inclutus, cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia ad capienda oppida repertarum cognomentum Πολιορκητὴς fuit. Tum ibi in obsidione aedes quasdam publice factas, 2 quae extra urbis muros cum paruo praesidio erant, adgredi et uastare atque absumere igni parabat. In his aedibus erat memoratissima illa imago Ialysi, 3 Protogenis manu facta, inlustris pictoris, cuius operis pulcritudinem praestantiamque ira percitus Rhodiis inuidebat. Mittunt Rhodii ad Demetrium legatos cum his uerbis: ‘Quae, malum', inquiunt, ratiost, ut tu imaginem istam uelis incendio aedium facto disperdere? Nam si nos omnes superaueris et oppidum hoc totum ceperis, imagine quoque illa integra et incolumi per uictoriam potieris; sin uero nos uincere obsidendo nequiueris, petimus consideres, ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rhodios uincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse'. Hoc ubi ex legatis audiuit, 5 obpugnatione desita, et imagini et ciuitati pepercit. |