Page images
PDF
EPUB

XXVII. Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum uigore fuerint aemuli.

XXVIII. De aetatum finibus pueritiae, iuuentae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum.

XXVIIII. Quod particula atque non complexiua tantum sit, sed uim habeat plusculam uariamque.

CAPITVLA LIBRI VNDECIMI.

I. De origine uocabuli terrae Italiae; deque ea multa, quae suprema appellatur, deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus uerbis antiquitus multa minima dici solita sit.

II. Quod elegantia apud antiquiores non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque uictu dicebatur, eaque in uitio ponebatur.

III. Qualis quantaque sit pro particulae uarietas; deque exemplis eius uarietatis.

IIII. Quem in modum Q. Ennius uersus Euripidi aemulatus sit.

V. De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia.

VI. Quod mulieres Romae per Herculem non iurauerint neque uiri per Castorem.

VII. Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime` utendum.

VIII. Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui homo Romanus Graeca oratione res Romanas, uenia sibi ante eius imperitiae petita, composuit.

VIIII. Historia de legatis Milesia [ac] Demosthene rhetore, in libris Critolai reperta.

X. Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non Demostheni, adtribuit; uerbaque ipsius C. Gracchi relata.

XI. Verba P. Nigidii, quibus differre dicit mentiri et mendacium dicere.

XII. Quod Chrysippus philosophus omne uerbum ambiguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum uerbum ambiguum esse putat.

XIII. Quid Titus Castricius de uerbis deque sententia qua

dam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit.

XIIII. Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa uini usum.

XV. De ludibundo et errabundo atque id genus uerborum productionibus; et quod Laberius sic amorabundam dixit, ut dicitur ludibunda et errabunda; atque inibi, quod Sisenna per huiuscemodi uerbum noua figura usus est.

XVI. Quod Graecorum uerborum quorundam difficillima est in Latinam linguam mutatio, uelut quod Graece dicitur лovπραγμοσύνη.

XVII. Quid significet in ueteribus praetorum edictis: qui flumina retanda publice redempta habent.

XVIII. Qua poena Draco Atheniensis in legibus, quas populo Atheniensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon; et qua item decemuiri nostri, qui duodecim tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum, quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia.

CAPITVLA LIBRI DVODECIMI.

I. Dissertatio Fauorini philosophi, qua suasit nobili feminae, uti liberos, quos peperisset, non nutricum aliarum, sed sibi suo lacte aleret.

II. Quod Annaeus Seneca, iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio, leui futtilique iudicio fuit.

III. Lictoris uocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super eo diuersae sententiae Valgi Rufi et Tullii Tironis.

IIII. Versus accepti ex Q. Enni septimo annalium, quibus depingitur finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum superiorem.

V. Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta.

VI. De aenigmate.

VII. Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem ueneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit.

VIII. Reditiones in gratiam nobilium uirorum memoratu dignae.

VIIII. Quae dicantur uocabula ancipitia; et quod honoris quoque uocabulum ancipiti sententia fuerit.

X. Quod aeditumus uerbum Latinum sit.

XI. Errare istos, qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo ex Sophocli poetae sententia.

XII. Faceta responsio M. Ciceronis, amolientis a se crimen manifesti mendacii.

XIII. Intra Kalendas cum dicitur, quid significet, utrum ante Kalendas, an Kalendis, an utrumque; atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli intra oceanum et intra montem Taurum, et in quadam epistula intra modum.

XIIII. Saltem particula quam uim habeat et quam originem. XV. Quod Sisenna in libris historiarum aduerbis huiuscemodi saepenumero usus est: celatim, uellicatim, saltuatim.

ĆAPITVLA LIBRI TERTII DECIMI.

I. Inquisitio uerborum istorum M. Tulli curiosior, quae fuit in primo Antonianarum libro: multa autem impendere uidentur praeter naturam etiam praeterque fatum; tractatumque, an idem duc ista significent, fatum atque natura, an diuersum.

II. Super poetarum Pacuuii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino.

III. An uocabula haec: necessitudo et necessitas differenti significatione sint.

IIII. Descripta Alexandri [....]

V. De Aristotele et Theophrasto et Menedemo, philosophis; deque eleganti uerecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis.

VI. Quid ueteres Latini dixerint, quas Graeci πoos días appellant; item quod uocabulum barbarismi non usurpauerint neque Romani antiquiores neque Attici.

VII. Diuersum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis.

VIII. Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Vsus et Memoriae dixit.

VIIII. Quid Tullius Tiro in commentariis scribserit de suculis et hyadibus, quae sunt stellarum uocabula.

X. Quid sororis etvμov esse dixerit Labeo Antistius et quid fratris P. Nigidius.

XI. Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum conuiuarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellaris.

XII. Tribunos plebis prensionem habere, uocationem non habere.

XIII. Quod in libris humanarum M. Varronis scribtum est, aediles et quaestores populi Romani in ius a priuato ad praetorem uocari posse.

XIIII. [Quid sit pomerium.]

XV. Verba ex libro Messallae auguris, quibus docet, qui sint minores magistratus et consulem praetoremque collegas esse et quaedam alia de auspiciis.

XVI. (ug. XV extr.) Item uerba eiusdem Messallae, disserentis, aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere, et qui magistratus a quibus auocent comitiatum.

XVII. (XVI.) Humanitatem non significare id, quod uulgus putat, sed eo uocabulo, qui sinceriter locuti sunt, magis proprie

esse usos.

XVIII. (XVII.) Quid aput M. Catonem significent uerba haec inter os atque offam.

XVIIII. (XVIII.) [Platonem tribuere Euripidi Sophocli uersum; et inueniri uersus uerbis iisdem aut paucis syllabis inmutatis apud diuersos poetas, temporibus uariis natos.]

XX. (XVIIII.) De genere atque nominibus familiae Porciae. XXI. (XX.) Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus uocum atque uerborum iucundioris, quae a Graecis svpovía dicitur, quam regulae disciplinaeque, quae a grammaticis reperta est.

XXII. (XXI.) Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de uestitu atque calciatu non decoro.

XXIII. (XXII.) [Conprecationes, quae ritu Romano fiunt diis, expositae sunt in libris sacerdotum, inter quas Marti Nerienem tribuunt; et quid Neriene seu Nerio nomen importet.]

XXIIII. (XXIII.) [Marci Catonis, consularis et censorii, pulcherrima exprobratio contra philosophantes nomine et non re.]

XXV. (XXIIII.) Quaesitum tractatumque, quid sint manubiae; atque inibi dicta quaedam de ratione utendi uerbis pluribus idem significantibus.

XXVI. (XXV.) Verba P. Nigidii, quibus dicit, in nomine Valeri in casu uocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem uerbis ad rectam scripturam pertinentia.

XXVII. (XXVI.) De uersibus, quos Vergilius sectatus uidetur, Homeri ac Partheni.

XXVIII. (XXVII.) De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro de officiis secundo, qua hortatur, ut homines ad cauendas iniurias in omni loco intenti paratique sint.

XXVIIII. (XXVIII.) Quod Quadrigarius cum multis mortalibus dixit; an quid et quantum differret, si dixisset cum multis hominibus.

XXX. (XXVIIII.) Non hactenus esse faciem, qua uulgo dicitur.

XXXI. (XXX.) Quid sit in satura M, Varronis: caninum prandium.

CAPITVLA LIBRI QVARTI DECIMI.

I. Dissertatio Fauorini philosophi aduersus eos, qui Chaldaei appellantur et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur.

II. Quem in modum disseruerit Fauorinus, consultus a me, super officio iudicis.

III. An aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato.

IIII. Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis coloribusque uerborum depinxit.

V. Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata super casu uocatiuo uocabuli, quod est egregius.

VI. Cuimodi sint, quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de uocabulis singularum urbium regionumque inmutatis.

VII. Quod M. Varro Cn. Pompeio, consuli primum designato, commentarium dedit, quem appellauit ipse isagogicum, de officio senatus habendi.

« PreviousContinue »