ticio consulum: Senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet. XVIIII. Qua ratione Gauius Bassus scripserit parcum hominem appellatum et quam esse eius uocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque uerbis Fauorinus hanc traditionem eius eluserit. CAPITVLA LIBRI QVARTI. I. Sermo quidam Fauorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum, quibus uerbis penus a Q. Scacuola definita sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est. II. Morbus et uitium quid differat et quam uim habeant uocabula ista in edicto aedilium; et [an] ne eunuchus et steriles mulieres rethiberi possint diuersaeque super ea re sententiae. III. Quod nullae fuerint rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Caruilianum diuortium; atque inibi, quid sit proprie pelex quaeque eius uocabuli ratio sit. IIII. Quid Seruius Sulpicius in libro, qui est de dotibus, scripserit de iure atque more ueterum sponsaliorum. V. Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum ; quodque ob eam rem uersus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: Malum consilium consultori pessimum est. VI. Verba ueteris senatusconsulti sita, quo decretum est, hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae mouissent; atque ibi enarratum, quid sint hostiae succidaneae, quid item porca praecidanea; et quod Capito Ateius ferias quasdam praecidaneas appellauit. VII. De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum. VIII. Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino, homine auaro, dixerit, quem, cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curauit. VIIII. Quid significet proprie religiosus; et in quae diuerticula significatio istius uocabuli flexa sit; et uerba Nigidii Figuli ex commentariis eius super ea re sumpta. X. Quid obseruatum de ordine rogandarum in senatu senten tiarum; iurgiaque in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis, diem dicendo eximentis. XI. Quae qualiaque sint, quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandauit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit. XII. Notae et animaduersiones censoriae in ueteribus monumentis repertae, memoria dignae. XIII. Quod incentiones quaedam tibiarum, certo modo factae, ischiacis mederi possunt. XIIII. Narratur historia de Hostilio Mancino aedili et Manilia meretrice; uerbaque decreti tribunorum, ad quos a Manilia pro uocatum est. XV. Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint. XVI. De uocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis ueterum relata. XVII. De natura quarundam particularum, quae praepositae uerbis intendi atque produci barbare et inscite uidentur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum. XVIII. De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus, memoratu dignissima. XVIIII. Quid M. Varro in logistorico scripserit de moderando uictu puerorum inpubium. XX. Notati a censoribus, qui, audientibus iis, dixerant ioca quaedam intempestiuiter; ac de eius quoque nota deliberatum, qui steterat forte apud eos oscilabundus. CAPITVLA LIBRI QVINTI. I. Quod Musonius philosophus reprehendit inprobauitque, laudari philosophum disserentem a uociferantibus et in laudando gestientibus. II. Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est. III. Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae literas adeundi. IIII. De uerbo duo et uicesimo, quod uulgo incognitum est, a uiris doctis multifariam in libris scriptum est. V. Cuiusmodi ioco incauillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal. VI. De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis, quae ciuica, quae muralis, quae castrensis, quae naualis, quae oualis, quae oleaginea. VII. Personae uocabulum quam lepide interpretatus sit quamque esse uocis eius originem dixerit Gauius Bassus. VIII. Defensus error a Vergilii uersibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque έtvuoloyía uocis eius. VIIII. Historia de Croesi filio sumpta ex Herodoti libris. X. De argumentis, quae Graece avrioręέpovτa appellantur, a nobis reciproca dici possunt. XI. Biantis de re uxoria syllogismum non posse uideri avt‹στρέφειν. XII. De nominibus deorum populi Romani Diiouis et Vediiouis. XIII. De officiorum gradu atque ordine moribus populi Romani obseruato. XIIII. Quod Apion, doctus homo, qui Plistonices appellatus est, uidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex uetere notitia hominis et leonis. XV. Corpusne sit uox an acάuatov, uarias esse philosophorum sententias. XVI. De ui oculorum deque uidendi rationibus. XVII. Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas uel Nonas uel Idus quasi religiosum plerique uitent. XVIII. In quid et quantum differat historia ab annalibus; superque ea re uerba posita ex libro rerum gestarum Sempronii Asellionis primo. XVIIII. Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; uerbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat. XX. Quod uocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellauerint ueteres Latini; quibusque uerbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius. XXI. Pluria qui dicat et compluria et compluriens, non barbare dicere, sed Latine. CAPITVLA LIBRI SEXTI [VOLGO SEPTIMI]. I. Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore. II. De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius, quos inscripsit lectionum antiquárum. III. Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione, quam pro Rhodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quae reprehenderat, responderimus. IIII. Cuiusmodi seruos et quam ob causam Caelius Sabinus, iuris ciuilis auctor, pilleatos uenundari solitos scripserit; et quae mancipia sub corona more maiorum uenierint; atque id ipsum: sub corona, quid sit. V. Historia de Polo histrione, memoratu digna. VI. Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit. VII. An affatim, quasi admodum, prima acuta pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum uocum accentibus. VIII. Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato. VIIII. Peposci et memordi, pepugi et spepondi et cecurri plerosque ueterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per o aut per u literam in prima syllaba positam, atque id co[s] Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum, quod uiri non indocti neque ignobiles a uerbo descendo non descendi, sed descendidi dixerunt. X. Vsucapio copulate recto uocabuli casu dicitur; ita pignoriscapio coniuncte eadem uocabuli forma dictum esse. XI. Neque leuitatem neque nequitiam ea significatione esse, qua in uulgi sermonibus dicuntur. XII. De tunicis chiridotis; quod earum [usum] P. Africanus Sulpicio Gallo obiecit. XIII. Quem classicum dicat M. Cato, quem infra classem. XIIII. De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis, qui ab Atheniensibus ad senatum Romae legati sunt. XV. Quam seuere moribus maiorum in fures uindicatum sit; et quid scripserit Mucius Scaeuola super eo, quod seruandum datum commodatumue esset. XVI. Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae лɛqi ¿deouάtor inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi uersus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutauit. XVII. Sermo habitus cum grammatico, insolentiarum et inperitiarum pleno, de significatione uocabuli, quod est obnoxius; deque eius uocis origine. XVIII. De obseruata custoditaque apud Romanos iurisiurandi sanctimonia; atque inibi de decem captiuis, quos Romam Hannibal, deiurio ab his accepto, legauit. XVIIII. Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia decreta cum ipsis uerbis relata. XX. Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e uersu suo Nolam et posuit oram; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia literarum. XXI. Quoad uiuet quoadque morietur, cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis. XXII. Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et praepinguibus; quaesitumque, utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit. CAPITVLA LIBRI SEPTIMI [VOLGO SEXTI]. I. Quem in modum responderit Chrysippus aduersum eos, qui prouidentiam consistere negauerunt. II. Quo itidem modo et uim necessitatemque fati constituerit et esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmauerit. III. Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente inuisitatae longitudinis. IIII. Quid item Tubero nouae historiae de Atilio Regulo, a Carthaginiensibus capto, literis mandauerit; quid etiam Tuditanus super eodem Regulo scripserit. V. Quod Alfenus iureconsultus in uerbis ueteribus interpretandis errauit. |