Page images
PDF
EPUB

volentia tradiderit, in latinum sermonem, quantum potui, accuratissime transtuli; quas, lector optime, post unumquemque librum sepositas invenies. Quasdam quoque notas meo penu depromptas adjeci, quando ipsa res, aut sæpius hujus editionis convenientia et usitata ratio id postulare videbantur: unde profecto timendum mihi est, ne in opere eleganti et affabre perpolito manus mea rudis et minus leporum perita sæpiuscule deprehendatur.

Cl. Wagnerum, cujus integrum commentarium assumpsi, ducem in textu edendo sequutus sum, exceptis tamen aliquot locis, quæ ex conjectura jam et ipse mutaverat; ibique ego aut restitui vulgatam lectionem, aut protuli novam, prout alterutram codices optimi firmabant. Et quidem summa patientia miraque sagacitate Manuscriptos, antea non satis fideliter inspectos, et principes editiones ipsissimis oculis vir el. CAUSSIN revisit, perlegitque; unde Variantes Lectiones nullidum memoratas eruit. Has omnes infra textui subjectas lineis integris videre est. Qui vero MSS et quæ edd. ad eas lectiones conficiendas fuerint adhibitæ, si paucis edisseratur, operæ pretium fore arbitror.

Manuscripti duo sunt, olim ab Italia in ultimis bellis Lutetiam advecti; nuper autem, Ludovico XVIII pacem, justitiam et fidem secum reducente, veteribus dominis restituti. Prior Vaticanus, omnium antiquissimus, ex quo omnes defluxisse pu

tat Politianus, et quem Pius vocat codicem venerandæ et exosculandæ antiquitatis (1); in-4: signatur num. 3277. Hunc in manibus habuerat Heinsius, quum Romæ versaretur, optimasque lectiones inde selegerat; sed opere amisso, collationem a se ipso factam ei commodavit Lucas Langermannus. Quum autem vir cl. CAUSSIN animadvertisset Manuscriptum nonnunquam male citari, multaque omissa, quæ lucem afferre videbantur, ipse singulari cura, vigilantissimaque attentione totum codicem recognoscebat, quum pæne consummatum opus abrumpere coactus fuit, Vaticanum codicem alteri cedere a summo Præside (2) Institutionis publicæ jussus. Facto intervallo, prodiit Valerius, edente feliciter Adolpho Dureau Delamalle, cum variis lectionibus, tum ex aliis, tum e Vaticano codice excerptis. Hanc collationem quum diligenter expendisset vir cl. Caussin, nec satis accurate factam suo judicio comperisset, Vaticani codicis copia hoc demum tempore rursus sibi facta, intermissum opus ad finem perduxit.

Alter MS, qui pariter ex integro collatus est, quindecimo sæculo videtur exaratus, minutis literis; et habet in fronte: iste liber est monasterii

(1) Sæculo IX videtur exaratus; immo et longius recurrendum est, si fides adhibeatur huic notæ, in fronte codicis apposita, quæ quidem ad initium sæculi XVIII referenda videtur: Valerio Flacco di scrittura di mille anni; libro conservatissimo in pergam. (2) M. Foureroy, Conseiller d'État.

Sancti Salvatoris Bononiensis, signatus in inventario sub num. 327.

Editiones, e quibus variæ lectiones nunc proferuntur, paucis exponam; quum fusius disseratur in Catalogo edd. infra, pag. cc.

1° Editio princeps, Bononiæ impressa, anno 1474, in-fol. Lectiones insunt aliquot optimæ, plures vero malæ; mendis præterea scatet innumeris, quarum magnam partem sustulit Sabellicus in Observatt. Quam editionem spectavisset, unde emendationes petiisset Sabellicus, nemo, nec Heinsius, nec Burmannus, cognovit ; ac prior invenit vir cl. CAUSSIN Sabellicum in Observatt. editionem principem ob oculos habuisse, et emendationes e sua minerva deprompsisse: nunc ergo primum sciet lector, quod omnes antea commentatores fefellit, ingeniosas quidem Sabellici lectiones nulla tamen auctoritate valere. Editionis principis exemplar habemus in Bibliotheca Regia, olim a Neapoli asportatum, quum regnum illud invasisset Ludovicus XII.

2o Bononiensis altera, anni 1498, in-fol. Emendationes Sabellici, aliæque plures, quas jubebant MSS, in textu recognoscendo adhibitæ sunt.

3o Veneta, anni 1501, passim priscis interpp. laudata; sed minimi usus fuit.

4o Juntinæ duæ, an. 1503 et 1517, quarum alteram a priori repetitam asserit abbas de SaintLéger. De posteriori tantum hic mentio fiet.

5o Bononiensis, cum commentario Jo. Bapt.

Pii, an. 1519; de qua vide infra Burmanni præf. II, pag. CXLIII sq.

6o Editio Maserii, Parisiis, an. 1519; vide inf. Burmanni præf. II, p. cxxxiv sqq.

7° Veneta, anni 1523, in-8, impressa in ædibus Aldi et Andrea Asulani; de qua infra pag. CLVI.

8° Phil. Engentini editio, Argentorati, 1525, repetita per Sim. Colinæum, Parisiis, 1532, et per Sebast. Gryphium, Lugduni, 1545.

9° Plantiniana Ludov. Carrionis, Antwerpiæ, 1565, in-8; vide infra p. CLXI.

De MSS quos non adhibuimus, pauca dicere non supervacuum erit. Præcipui sunt;

REGIUS, ut vocat Heinsius; vide infra p. xcv. Duo Vaticani codices, qui vocantur Heinsio secundus Vaticanus et tertius Vaticanus.

Erfurtanus, quem citat in Periculis Criticis Piccartus: hunc codicem non amplius reperiri in bibliothecis Erfurtanis docet Harlesius.

Burmanni codex.
Coki codex.

Monacensis, cujus copia facta est viro cl. Adolpho Dureau Delamalle.

Illi omnes manuscripti, manifesto recentiores, a Vaticano codice derivati sunt, vel potius a codice manu Pomponii Læti castigato, quem Pius cum vetustis exemplaribus adeo non confusum, ait esse lima Pomponii Læti, industrii ac perfacundi professoris, elimatum. Proinde pro conjecturis

habendæ sunt emendationes quæ in istis codicibus occurrunt.

Juvat nunc præcipuæ scripturæ compendia, quibus et Manuscripti et editiones in var. lect. designantur, ob oculos ponere et brevi quadam tabula explicare.

Ald. id est, editio Aldina,

[blocks in formation]

an. 1523.

Bonon. edit. princeps, 1474.

Bononiensis altera,

Editio Lud. Carrionis,

1498.

1565.

Editio Phil. Engentini, 1525.

Engentini editio et filiæ,

id est, Colinæi,

[blocks in formation]

1532.

1545.

1517.

1519.

[blocks in formation]

Quum plures jam interpretes, de Valerio Flacco optime meriti, multa super ejus carmine disquisiverint, et acutissimas aut aliqua parte singulares inchoaverint disputationes, plurima collegi, quæ cognitione dignissima textui præmitterentur. Quare statim prodeunt, non una Valerii vita, dedicationes quum stricto, tum soluto sermone, expeditionis Argonauticæ historia, deni

« PreviousContinue »