Las Bucólicas de Publio Virgilio Maron

Front Cover
Imprenta de I. Escalante, 1903 - Country life - 444 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 50 - Teque adeo decus hoc aevi, te consule inibit, Pollio et incipient magni procedere menses. te duce si qua manent sceleris vestigia nostri, inrita perpetua solvent formidine terras. ille deum vitam accipiet, divisque videbit permixtos heroas et ipse videbitur illis, pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
Page 8 - Fortunate senex, ergo tua rura manebunt! et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus limosoque palus obducat pascua iunco.
Page 54 - Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo. Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
Page 48 - Musae, paulo maiora canamus ! non omnes arbusta iuvant humilesque myricae ; si canimus silvas, silvae sint consule dignae. ultima Cumaei venit iam carminis aetas ; magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna ; iam nova progenies caelo demittitur alto.
Page 36 - At mihi sese offert ultro meus ignis Amyntas, notior ut iam sit canibus non Delia nostris.
Page 72 - Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem vellit et admonuit: «Pastorem, Tityre, pinguis pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.
Page 122 - Daphni, quid antiques signorum suspicis ortus ? Ecce Dionaei processit Caesaris astrum, Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo Duceret apricis in collibus uva colorem. Insere, Daphni, piros ; carpent tua poma nepotes.
Page 132 - Et nigrae violae sunt et vaccinia nigra), mecum inter salices lenta sub vite iaceret : 40 serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, hic nemus : hic ipso tecum consumerer aevo. Nunc insanus Amor duri me Martis in armis tela inter media atque adversos detinet hostes : 45 tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum) Alpinas ah dura nives et frigora Rheni me sine sola vides.
Page 34 - Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba : 55 et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos ; nunc frondent silvae ; nunc formosissimus annus. Incipe, Damoeta ; tu deinde sequere, Menalca : alternis dicetis ; amant alterna Camenae.
Page 2 - O Meliboee, deus nobis haec otia fecit. Namque erit ille mihi semper deus, illius aram saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.

Bibliographic information