FRIDERICUS ERNESTUS RUHKOPF D. PH. - DIRECTOR LYCEI HANNOVERANJ. VOL. II. LIPSIA E SUMTIBUS LIBRARIA E H A HNI ANAE MDCGCXXII. P. VIRGILII MARONIS A E Ε Ν Ε Ι D Os ARGUMENTUM Aeneas, relicta Carthagine, in Italiam navigans, vi tem pestatis in Siciliam defertur, ubi ab Aceste benigne exceptus, Manibus Anchisae patris, quem superiori anno eodem die apud Drepanum sepeliverat, anniversarium sacrum facit, ludosque apud tumulum eius instituit, suaque victoribus praemią decernit 1 103. Navali certamine vincit Cloanthus 285. Euryalus. Nisi dolo cursu superat --,862. Entellus senex Daretem iuveniliter se iactantem cestu vincit - 484. Sagittandi peritia superat. Eurytion: prima tamen praemia, aetatis dignitatisque habita ratione, Acestae decernuntur, cuius sagitta in aërem emissa subito exarserat 544. Ascanius in honorem Anchisae avi, cum primae nobilitatis pueris, equestres ludos pugnaeque simulacrum exhibet 603. Interea Troianae mulieres hortatu Iridis , longaeque navigationis taçdio, ignem in classem coniiciunt, quatuorque naves comburunt; ceterae subita a love immissa pluvia incendio sunt ereptae 699. Nocte sequenti Anchises, Aeneae filio in somnis apparens, Iovis verbis admonet, ut, Nautae consilium secutus, mulieres imbellesque senes in Sicilia relinquat: ipse cum ium ventutis robore integraeque aetatis flore in Italiam naviget; Sibyllaeque in primis antrum adeat: illius enim ductu in campos Elysios esse venturum, ubi et posteritatis suae seriem onniumque instantium bellorum discat eventum - 740. Monitis Pars II. А |