Page images
PDF
EPUB

Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,
Ni frenum adcipere et victi parere fatentur,
Eruam, et aequa solo fumantia culmina ponam.
Scilicet exspectem, libeat dum proelia Turno

[ocr errors]

570

Nostra pati; rursusque velit concurrere victus?
Hoc caput, o cives, haec belli summa nefandi.
Ferte faces propere, foedusque reposcite flammis.
Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes
Dant cuneum, densaque ad muros mole feruntur. 575
Scalae inproviso, subitusque adparuit ignis.
Discurrunt alii ad portas, primosque trucidant;
Ferrum alii torquent, et obumbrant aethera telis.
Ipse inter primos dextram sub moenia tendit
Aeneas, magnaque incusat voce Latinum;
Testaturque deos, iterum se ad proelia cogi;
Bis iam Italos hostis; haec altera foedera rumpi.
Exoritur trepidos inter discordia civis:

580

Urbem alii reserare iubent, et pandere portas Dardanidis; ipsumque trahunt in moenia regem. 585 Arma ferunt alii, et pergunt defendere muros. Inclusas ut quum latebroso in pumice pastor

-

[ocr errors]

hac stat.
567 causam belli,
Servius ait: quia illic erat La-
vinia. Cerda ad Amatam refert ;
ut v. 600. Immo vero graviore
usus est verbo poëta. Auctores
belli erant Latini, qui bellum
intulerant. Quod Latinis tri-
buendum erat, urbi tribuit: quae
sane arx erat belli. A Lauren-
tinis enim illata erant arma.
Sic et v. 572 accipiendus.
568 urbem et victi ad sensum,
non grammatice, positum. Ce-
terum hunc versum quosdam
per figuram Graecam exposuisse,
observat Servius, ut esset: duo-
λογοῦσι μέλλειν λαβεῖν. Sane ad
vulgarem formam erat: ni fa
tebuntur se velle accipere. Sed
mutato tempore et omissione
Tov velle opus erat, ut a vulgari
recederet oratio.
572 caput
belli et summa est ipsa Lauren-
tum urbs, quatenus illa caput
est populi bellum gerentis. cf,
not, ad v. 567. De Turno quis
tandem hic cogitet? 573 for

dusque reposcite flammis. Nescio, an nimis argute dixerit poëta, si flammam sacrorum foederi feriundo respexit. Malim accipere simpliciter: illato urbi igni reposcite id, quod foedere iam pepigerant Latini.

575 Ipsi certatim, gertantes inter se, dant cuneum, faciunt, ut toties dare nostro poëtae. 576 Scalae inproviso: nota figura verbum petendum ex altero membro, apparuerunt, prolatae, admotae sunt, 577 primos trucidant. Bene Servius: qui primi ad portas erant obvii, scilicet stationem agentes. 582 Variat orationem: haec iam altera, pro bis ruptum foedus, bis Italos, Latinos,hostes factos: conf. 212 sqq. et VII, 263. 285.

585 trahunt regem ad muros, haud dubie dedendae urbis et renovandi foederis causa, Nihil apertius.

587 sqq, Accipiendum de fumigatione, qua, ut favos eximat

Vestigavit apes, fumoque inplevit amaro;
Illae intus trepidae rerum per cerea castra
Discurrunt, magnisque acuunt stridoribus iras;
Volvitur ater odor tectis; tum murmure caeco
Intus saxa sonant; vacuas it fumus ad auras.

Adcidit haec fessis etiam fortuna Latinis,
Quae totam luctu concussit funditus urbem.
Regina ut tectis venientem prospicit hostem,
Incessi muros, ignis ad tecta volare;

590

Nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni: Infelix pugnae iuvenem in certamine credit

Exstinctum; et, subito mentem turbata dolore,

595

Se causam clamat, crimenque, caputque malorum: 600
Multaque per maestum demens effata furorem,
Purpureos moritura manu discindit amictus,
Et nodum informis leti trabe nectit ab alta,

mellarius, expelluntur alvearibus apum examina; cf. Ge. IV, 219. Comparationem Apollonio sublegisse Maronem, satis iam monuerunt Intpp. Locus est de Bebrycum fuga lib. II, 130 sqq.; noster vero ad urbanorum discursationem et trepidationem transtulit, et ornamenta varia adiecit: v. c. nέton vì est latebroso in pumice, zanviav est fumo inplere amaro. vestigavit est pro invenit, et αορίστως accipiendum, in latebra, antro, eas detegit. trepidae rerum, sollenni (conf. I, 178) ornatu, pro trepidae simpliciter: trepidae de rebus, propter res, propter casum repentinum; in trepidis rebus constitutae, άunzάvovoαι.

[ocr errors]

591, 592 tantum ad exornandam comparationem valere debent: subnati ex verbis Apollonii: Emingo de hyvvóɛvti Kαπνῷ τυφόμενοι. Studium ornatus videmus vel in his: fumus amarus, molestus, ater odor. Qmissa in fine ad 592 applicatio comparationis: Similis fortuna et trepidatio nunc erat in urbe Latinorum.

593 Nova calamitas afflixit Latinos casu Amatae, fessos, ma

1

603

Nec

lis, et iam animis fractos.
600 caput, auctorem, ut XI, 361
de Turno: o Latio caput horum
et causa malorum. et crimen, re-
um, qui culpam meruit.
Mortem Amatae iam exspectare
nos fecerat vss. 62. 63.
pro odio illa suo in Aeneam su-
perstes Turno esse debebat, Sed
infame hoc mortis genus poëtam
maluisse mirum videri debet.
Scilicet nec hoc ad sui saeculi
sensum attemperavit, nec ad
nostram opinionem est diiudi-
candum est enim hoc genus
mortis heroicum ac tragicum,
h. e. carminibus et tragoediis
Graecorum frequentatum. No-
bile ideo leti genus ex antiquo
more, in primis in feminis. Sic
Jocasta laqueo spiritum inter,
clusit, Epicaste Homero dicta
Odyss. 1, 277 sqq. Sic mater
Ulyssis Anticlea; Clite ap. A-
pollon. I, 1063. Phaedra et aliae.
Hanc ideo mortem praetulit
poëta historiarum fidei, qua a-
pud Servium Fabius Pictor Ama-
tam inedia se interemisse tradi-
derat. At Piso apud Victor, O.
G. R. 13 simpliciter; interfecto
Latino (in pugna cum Rutulis)
mortem Amatam sibimet consci

Quam cladem miserae postquam adcepere Latinae:
Filia prima manu flavos Lavinia crinis

Et roseas laniata genas, tum cetera circum

Turba, furit; resonant late plangoribus aedes.
Hinc totam infelix volgatur fama per urbem.
Demittunt mentis; it scissa veste Latinus,
Coniugis adtonitus fatis, urbisque ruina,
Canitiem inmundo perfusam pulvere turpans ;
*Multaque se incusat, qui non adceperit ante*
*Dardanium Aenean, generumque adsciverit ultro*.
Interea extremo bellator in aequore Turnus
Palantis sequitur paucos, iam segnior, atque
Iam minus atque minus successu laetus equorum.
Adtulit hunc illi caecis terroribus aura
Conmixtum clamorem, adrectasque inpulit auris
Confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.
Hei mihi! quid tanto turbantur moenia luctu?
Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?
Sic ait, adductisque amens subsistit habenis.
Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci
Aurigae currumque et equos et lora regebat,
Talibus occurrit dictis: Hac, Turne, sequamur
Troiugenas, qua prima viam victoria pandit;
Sunt alii, qui tecta manu defendere possint.
Ingruit Aeneas Italis, et proelia miscet;

605

610

615

620

625

visse. Nodum nectit, funem, βρόον ἀνῆψε. nodum leti dixit pro nodo letifero; et letum informe pro turpi, foedo, eximie!

611 Pathos habet versus et miserationem facit; inmundo simpliciter ornat, ut Ge. I, 81; Scilicet κόνιν αιθαλόεσσαν reddidit, quae non modo de cinere foci in propinquo stantis (ut II. 6, 23 de Achille), sed et de pulvere occurrit Od. ∞, 315. Canitiem terra atque infuso pulvere foedans praeiverat iam Catullus LXIII, 224. 612. 613. Hi duo versus in optimis codd. desiderantur, translati huc ex lib. XI, 471. 472.

[ocr errors]

614 696 Revocandum in mentem, quod Iuturna ad extremos ordines Turnum dedu

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Et nos saeva manu mittamus funera Teucris.

Nec numero inferior, pugnae nec honore recedes. 630 Turnus ad haec:

O soror, et dudum adgnovi, quum prima per artem
Foedera turbasti, teque haec in bella dedisti;

Et nunc nequidquam fallis dea. Sed quis Olympo
Demissam tantos voluit te ferre labores?
An fratris miseri letum ut crudele videres?

635

Nam quid ago? aut quae iam spondet Fortuna salutem?
Vidi oculos ante ipse meos, me voce vocantem,
Murrhanum, quo non superat mihi carior alter,
Oppetere, ingentem, atque ingenti volnere victum. 640
Occidit infelix, ne nostrum dedecus Ufens
Adspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.
Exscindine domos, id rebus defuit unum,
Perpetiar? dextra nec Drancis dicta refellam?

Terga dabo? et Turnum fugientem haec terra vide

bit?

Usque adeone mori miserum est? vos o mihi Manes
Este boni: quoniam Superis aversa voluntas.
Sancta ad vos anima, atque istius inscia culpae

629 mittamus funera Teucris. Alias est mittere aliquem neci, Orco; et mittamus funera Teucris pro: Teucrorum corpora.

630 numero sc. funerum, h. e. caesorum. Ita Servii interpretatio lucem accipit. Duriuš esset: mittamus funera, immittamus mortes.

632 Non est acerbe a poëta exigendum, ut argumenta expo nat diserte, quibus agnoverit Turnus deam sororem. Sufficit evenisse multa inopinato et a causis obscuris inde a v. 225 sqq. Potuit etiam in habitu vel motu corporis aliquid esse, quod deam argueret. Similiter res se habet in loco, quem comparare solent, Il. 8, 815. 634. fallis, hav Dáveis, latere vis. 638 Vidi. Non reprehendendum erat a Grammaticis, hoc in superiori bus nusquam legi, nec Murrha→ ni caede 529 narrata adiectum esse hoc, quod Turni ante oculos, Turnoque invocato, ille oc

645

cubuerit; sive phantasma hoć est, quod animo Turni obversatum dici poterat: sic IV, 460. 461 de Didone; et saepe alii poëtae; seu, quod equidem malim, vere Murrhanum occidi viderat et poëta id nunc demum subiicit. Ornatius autem extulit Maro, quod simpliciter Il. ε, 467 neïtai άvǹję etc. — 641 Ufens, occisus a Gya, v. 460, adduxerat Aequiculas. De eo lib. VII, 744 sqq. 646 Usque adeone mori. Neronis voce celebratum hemistichium apud Sueton. Ner. 47. Manes hic sunt dii inferi, ut alibi quoque; bonis propitii, ut Ecl. V, 65. Sententia vss. 646. 647 fere eadem quae XI, 51. 52: quoniam deorum superórum voluntas, numen adversum est, vos, o dii inferi, sitis mihi propitii. 648 culpae, ignominiae, fugae. Pronuntiatio subsistit in anima; et hic hiatus quaerendus erat; non post istius.

655

Descendam, magnorum haud umquam indignus avorum.
Vix ea fatus erat: medios volat, ecce, per hostis 650
Vectus equo spumante Saces; adversa sagitta
Saucius ora, ruitque inplorans nomine Turnum:
Turne, in te suprema salus; miserere tuorum.
Fulminat Aeneas armis, summasque minatur
Dejecturum arcis Italum, excidioqué daturum;
Iamque faces ad tecta volant. In te ora Latini,
In te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus,
Quos generos vocet, aut quae sese ad foedera flectat.
Praeterea regina, tui fidissima, dextra
Occidit ipsa sua, lucemque exterrita fugit.
Soli pro portis Messapus et acer Atinas

660

Sustentant aciem. Circum hos utrimque phalanges
Stant densae, strictisque seges mucronibus horret
Ferrea: tu currum deserto in gramine versas.
Obstupuit varia confusus imagine rerum

665

Turnus et obtutu tacitó stetit. Aestuat ingens

Uno in corde pudor, mixtoque insania luctu,
Et Furiis agitatus amor, et conscia virtus.

Ut primum discussae umbrae, et lux reddita menti,
Ardentis oculorum orhis ad moenia torsit
Turbidus, eque rotis magnam respexit ad urbem.

650 Labefactum Turni animum nunc impellit, utque Aeneae occurrat, permovet nova res: Sacae vulnerati et orantis miseratio. Expressit locum Statius XI Theb. 239. sqq. 654 fulminat: grave vocabulum, cuius vim nulla vulgari voce assequaris. Stragem eum late facere significat, sed ad oculorum sensum rem revocat celeritas motus et splendor armorum; unde et IX, 812 erat fulmineus Mnestheus. Voce iam Ge. IV, 561 usus est; cf. v. 700. 657 mussat h. 1. tacite deliberat. Manet tamen notio, quae XI, 345 et 454 atque 718 redit, ut mussare sit, non audere aperte dicere. Eodem redeunt alia a

pud Cerdam et al. 659 tui fidissima, pro vulgari: in te, tibi; ad formam illius: tui amantissima, inflexum. 660 exterrita: quod 599 dixerat:

[ocr errors]

-

670

subito mentem turbata dolore, in furorem acta. 664 deserto in gramine, extremo campo: v. 614. 667 uno in corde, una eodem in corde. 668 Furias ad desperatas Laviniae nuptias

refer.

669 umbrae: quia in vulgari sermone caligo mentis dicitur.→ 672 Turrim ex seriore aevo heroicae vitae intulit poëta: diversi generis ab ea, quae IX, 530 sq. fuit narrata; illa extra murum, haec intra murum exstructa fuit. Admovebatur illa muris, ut inde desuper et ex alto' hostis missilibus peti posset: subnata fortasse poëtae animo ex nave incensa II. d, extr. etz, 122 sqq. Trina autem turrium genera occurrunt: primum sollenne illud in muris, ut II. 460 etc., alterum mobile rotis subvectum intra muros pro usu et necessitate: tertium h. 1. ante

« PreviousContinue »