Page images
PDF
EPUB

itaque paternis morem gerens Aeneas, oppidum in Sicilia condit, nomine Acestam: et matres et senes bello inutiles ibi colonos relinquit: ipse cum exercitus robore Italiam petit 778; navigantique et Veneris precibus exoratus Neptunus tutum praestat mare 834. Palinurus, in tanta securitate somno succumbens, una cum gubernaculo in mare excuíitur; eiusque vicem supplet Aeneas.

Pro episodio habendam esse maiorem libri partem, negari nequit, nec tamen ab argumento epico illud seiunctum et, quae a multis frequentata est reprehensio, alienum habendum. Primo libro iter ex Sicilia in Italiam faciebat Aeneas: reiectus a cursu suo in Africam, cum eandem nunc navigationem repetat, iamiam ad Italiae litora appulsurum eum esse sperabas. Ecce tibi nova rei mora iniicitur! iterum ventis contrariis a cursu depulsus, in Siciliam defertur. Multa sane in Sicilia erant Troianorum et Aeneae vestigia. Classis, a Troianis mulieribus incensa, fabula erat vulgari narratione trita. Non igitur otiose desidere in Sicilia poterat Aeneas nec incensa classis memorari nisi probabili aliqua de ratione. Itaque poeta praeclare eo rem adducit, ut Aeneas patri inferias faciat, classeque incensa, partem comitum deponat in insula, ipse, urbe nova condita, cum reliquis discedat. Agnosce poëtae sive ingenium sive iudicium et in hoc: Dum ludorum festivitas viros detinet, navium incendendarum tempus ac facultas, quae alias vix offerri poterat, feminis, quae solae relictae sunt, data est. Aeneam autem cum pietate tam insignem esse velit poëta, quid magis consentaneum, quam ut is patris Manibus sacras caerimouias persolvat? Ludorum autem

[ocr errors]

descriptione, quod rerum genus multum ornatus admittit, facile est ad intelligendum, maiorem veteribus, quibus poëta suum epos panxit, suavitatem quam nunc nobis inde provenire potest, fuisse obiectam. In primis vero ludus Troiae Romanos lectores delectavit. Alia. hujus descriptionis suavitas quae tamen etiam nobis parata et cognitu facilis est, ex Homerica imitatione proficiscitur qui Iliad. v. Patrocli funus et ludos simili copia descripsit. Tantum autem abest, ut Romanis, quibus, non nobis, scripsit poëta, aut infringere delectationem aut carminis digni tatem elevare visa sit talis imi- . tatio, ut, ingenio ac sensu illorum temporum et hominum, id quod abunde Virgilius et Horatius docent, nihil magnifi centius ac splendidius habitum sit in Marone, quam si Graecorum poëtarum loca et inventa commode et ingeniose in car-mina sua transferret.

Sed ut delectationem in hoc libro per certaminum descriptionem afferre tantopere stude-ret, poëtam movere etiam potuit argumenti sterilitas in ea carminis parte, ubi ad Italiam procedere Troianorum classem narrat. Iudicium poëtae in hoc quoque observa, quod gravissimis affectibus, quibus libro quarto legentis animus agitabatur, nunc succedit hilarior rerum facies, ludorum festivitas,

Interea medium Aeneas iam classe tenebat
Certus iter, fluctusque atros aquilone secabat,
Moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae
Conlucent flammis. Quae tantum adcenderit ignem,
Caussa latet; duri magno sed amore dolores
Polluto, notumque, furens quid femina possit,
Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.

certaminum eventus ac praemiorum varietas.

Ut autem in ludorum cogitationem incideret poëtae ingenium, facere fortasse potuit Erycis, herois indigetis, recordatio, qui in iis locis, ad quae Troiani appulerant, clarum pugilatu nomen habebat. Catroeus quidem valde acutus sibi videbatur in hoc, quod primus vidisset, ad ludos in Caesaris honorem ab Augusto habitos Virgilium respexisse. Verum et illud commentum iam a veteribus commentatoribus fuit allatum, et seu affirmandi seu negandi caussas idoneas habet nullas. Enimvero ab Homero inde nullus facile fuit poëta, qui non argumentum hoc ad istorum hominum, Graecorum in primis, animos ac sensus iucundissimum, attigerit. In Graecis quidem poëtis deperditis plura huiusmodi certamina, ludis praecipuo funebribus fuisse tractata, vel ex Hygino discas, f. CCLXXIII. In primis ludi funebres in Achillis honorem a Thetide instituti nobile fuerunt argumentum, v. Odyss. ∞, 85 sqq., quod repetitum videas a Quinto Cal. IV. 110 seqq. In Tragicis saepe idem memoratum. Argonautarum certamina v. in Orphic. 575 sqq. Graecorum poëtarum exemplo, Roma ni quoque hoc ornamentum passim carminibus suis intexuerunt, Virgilii maxime iudicio; in primis Silius XVI, 295 sqq. et Statius Theb. lib. VI, quos cum

5

Virgilio Homeroque comparas. se non poenitebit: simul ut intelligas, primum, quam parum in poëta ars sine ingenio valeat, tum vero, quam iniqua eius sors sit, qui, cum aliis ingenio praestantibus in eodem campo succedat, in angustum imitationis orbem semel se immiserit. In summa rerum copia, ut hoc utar, pauper et ieiunus est Statius: spiritum poëticum atterit in exilibus ornamentis ; quae etsi voluptate sua non careant, tamen carminis sunna parum delectat.

[ocr errors]

1 4. Interea. v. sup. IV, 584 sqq. Orto die naves solverant Troiani; abeuntes prospexit Dido IV, 586; mox mortem sibi intulit in rogo nondum incenso. Incensus rogus non nisi noctu, e more. Servius: circa primum ortum lucis navigavit flam mas rogi circa vesperam vidit; quo tempore et per naturam ignem videre potuit, et per pristinum morem, quo per diem cadavera non incendebantur. Noctis fere tempus datum rogo igni consumendo,et postridie mane lecta ossa. Sic in Patrocli funere Il., 226; Stat. Theb. VI, 236 et al. medium (v. sup. III, 664) iter ( ut cursum, fugam); vulgarius est, mare altum. At certus; recte Sev. itineris sui certus, persistens in consilio proficiscendi in Italiam. Aquilone simpl. pro vento. conf. sup. IV, 562 et 310. Nam austro tum opus erat. 57 sed duri dolores magna amore polluto, qued cogitant

[ocr errors]
[ocr errors]

Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla Occurrit tellus, maria undique, et undique coelum; Qlli caeruleus supra caput adstitit imber,

10

Noctem hiememque ferens; et inhorruit unda tenebris.
Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:

Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
Quidve, pater Neptune, paras? Sic deinde locutus
Conligere arma iubet, validisque incumbere remis, 15
Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:
Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
Spondeat, hoc sperem Italiam contingere coelo.
Mutati transversa fremunt et vespere ab atro
Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër.
Nec nos obniti contra, nec tendere tantum
Sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur,
Quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe
Fida reor fraterna Erycis, portusque Sicanos,
Si modo rite memor servata remetior astra.

(quod nobis est, cogitatio), quo
erumpere possit vel soleat dolor
animi intolerabilis magno amo-
re laeso, (graviore verbo, pol-
luto, et fides, sacrum, violatum,
pollutum dicitur) violataque ab
Aenea fide, notumque, et quod
non ignorant, furens quid femi-
na possit, haec ducunt Teucros,
Teucrorum pectora, per augu-
rium triste, h. e. facile addu-
cunt eos ad augurandum ac su-
spicandum, id quod erat, mali
quid evenisse, per, ad, ut VI, 743
per amplum Mittimur Elysium.
8 -11 lidem versus sup. III,
192-195, ubi vide not.
pra caput, desuper, xarαxoñdev
vel vóder, ut ap. Arat. Phae-
nom. 422. 423.- ri heu quianam
hic et X, 6 ex antiquo sermone
pro qua re, rí yάo. 14 deinde;
cf. ad IV, 561. R.-15. 16 arma
h. 1. vela contrahere iubet. Sic
onla ap. Homer. Odyss. B, 390.
423 etc.
Obliquat sinus velo-
rum in ventum, nostrorum nau-
tarum Laviren, vento adverso
non totis velis accepto, sed tan-
tum ex obliquo, ne ille magna

su

20

25

vi irruens navem nimium de
cursu deflectat. Mox 17 auctor
ornatus caussa adiectum, fautor,
quatenus aliquid promittit.
19-

--

25 Adversum igitur navi→ gationi in Italiam ventum ab occidente habebant; transverse ille spirans cursum retardabat, eumque ad Orientem deflectebat. Ita malim accipere, quam ad aquilonem nunc ventum ab occasu accessisse putare -tens dere tantum possumus, quantum adversa tempestas valet. Serv. non sufficimus viribus, ut contra tendamus et cursum teneamus. - 24 ad Drepauum. v. sup. III, 707 sqq.: I, 550. 195. Fida propter Acestam v. 50 sq. litora fraterna Erycis, qui Erycem condidit; erat is filius Veneris et Butae. conf. Apollon. IV, 914 sqq. poriusque Sicanos, proprie. Nam Sicani ab Iberia profecti, cum Siciliam insedissent, reliquis Siciliae partibus depulsi, occidentale tamen litus tenuere; conf. Thucyd. VI, 2; atque inter hos Sicanos Troiani consedisse memorantur. re

Tum pius Aeneas: Equidem sic poscere ventos
Iamdudum, et frustra cerno te tendere contra.
Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,
Quove magis fessas optem demittere navis,
Quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten, 30
Et patris Anchisae gremio conplectitur ossa?
Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
Intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,
Et tandem laeti notae advertuntur arenae.

At procul excelso miratus vertice montis
Adventum sociasque rates occurrit Acestes,
Horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,
Troia Crimiso conceptum flumine mater

35

40

Quem genuit. Veterum non inmemor ille parentum,
Gratatur reduces, et gaza laetus agresti
Excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
Postera quum primo stellas Oriente fugarat
Clara dies, socios in coetum litore ab omni
Advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:

metior animo astra observata an-
te tempestatem, ideoque cum
astris ipsum cursum ac naviga-
tionem factam. - 28 Flecte viam,
ut sup. iter, h. e. cursum, na-
vem. Proprie flectunt vela ad
alium cursum tenendum; h. 1.
velis mutatis flectitur cursus.
32 secundi Zephyri cursu iam ver-
sus ortum solstitialem inflexo.

[ocr errors]

-

35 41 Acestes Troianus, qui cum Troianis olim inter Sicanos consederat. Ferebatur ille Crimisi filius e Troiana muliere, v. Cluver. Sicil. ant. II, 2. montis, Erycem designare videtur. in iaculis, modus loquendi antiquior, nec tamen infrequens, et a viris doctis passim declaratus, ut et apud Graecos: pro vulgari, iacula habens, gestans. Nec iungenda sunt, horridus in iaculis. vius laudat Ennium: levesque sequuntur in hastis, h. e. hasta(14 ut Ennius leves in hastis, Valeriusque Flaccus I, 486 et 641 horrentem iaculis iunxit,

ti.

-

Ser

sic h. 1. horridus in iaculis coniungas. Horridus Ser ius explicat, terribilis. Commendat hanc iuncturam Statius Theb. IV, 221 procul ipse gravi metuendus in hasta Eminet. Fortasse vers. 179 fluens in veste iuncturam tuetur. R.) pelle Libystidis, Libycae, ursae; atqui Plinius lib. VIII sub f. ursos in Africa esse negat. Sed insedere multas terras ferae, quae postea in iis defecere; et Herodoti aliorumque auctoritate constat, saltem creditum hoc a veteribus fuisse, ursos in Libya gigni. Nec ultra laborandum est poëtae. conf. sup. ad I, 184 de cervis. Habitum autem venatorium h. 1. descrip tum puta. conf. inf. 300. 301. 39 Veterum parentum, quandoquidem a Troianis originem ducebat. gaza agresti, epica gravitate pro penu rusticano; explicatur per opes; ornant laẻtus et fessos. 44 tumuli ex

aggere (ornate pro: ex tumulo) socios alloquitur; more militari, ut toties ap. Liv. et Tac.

Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom, 45 Annuus exactis conpletur mensibus orbis,

50

Ex quo reliquias divinique ossa parentis
Condidimus terra, maestasque sacravimus aras.
lamque dies, ni fallor, adest, quem semper acerbum,
Semper honoratum, sic di voluistis, habebo.
Hunc ego, Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenae,
Annua vota tamen sollemnisque ordine pompas
Exsequerer, strueremque suis altaria donis.
Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,
Haud equidem sine mente, reor, sine numine divom
Adsumus, et portus delati intramus amicos.
Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem;
Poscamus ventos; atque haec me sacra quotannis
Urbe velit posità templis sibi ferre dicatis.

de suggestu et aggere in castris allocutio facta legitur.

[ocr errors]

45 sq. Inferias annuas parenti Anchisae faciendas die anniversario indicit Aeneas. Etsi et hae inferiae et ludi funebres ad Homeri in primis, tum et áliorum veterum poëtarum exemplum a Virgilio instituuntur, tainen eius ingenium in eo agnoscas moneo, quod iis rebus ad pietatem maxime Aeneae sui declarandam usus est. 45 alto a sanguine divum, propter Dardanum Ioviș f. v. III, 167. Solet autem eius, qui gentis auctor ac regni vel urbis conditor fuit, nobilitas toti genti ac populo tribui, Sic Romani Martis genus, Romulidae etc. 48 aras, funus sacrificio funebri designatur, quod ad rogum et cinerem urna condendum Manibus fiebat. conf. v. 86. Mox ni fallor male ad anni confusionem, quae erat apud maiores, refert Servius. Heroicis temporibus non nisi ad solis si derumque conversiones, quales cuiusque oculis occurrebant, computabantur anni et dies. Atqui in his non seriper summa subtilitas, nisi ex arte, est, Ceterum vv. 49 sqq. ornatissimi

[ocr errors]

55

60

55 cum

sunt et pathos habent 51 53 Gaetulae Syrtes latius dictae, ex more poëtarum. Nam Gaetuli versus occidentem Africae et in meridiem habitarunt. deprensus, v. Ge. IV, 421 cum dilectu, si versarer inter hostes, in hostili solo. pompas, inferiae et parentalia apparatu sacrificii solemni designantur. 54 exquisite altaria struimus, exstruimus, donis. Vulgo dona, h. e. sacrae res, quae offeruntur, exstruuntur in ara. suis h. e. debitis. cf. Ecl. III, 62. sq. Quanto magis nunc etc. sine mente, sine numine divum, sine consilio ac voluntate deorum. 58 honorem, inferias in honorem Anchisae faciendas, laetum, alacriter, lubenti ae parato animo celebrandas. Factis inferiis deos poscamus ventos secundos; atque, ubi in terram monstratam pervenerimus, quotannis ipsi has inferias instauremus; hoc minus vulgariter extulit; urbe posita velit ille (Anchises) me ferre sibi (lubens ac propitius accipiat) haec sarra quotannis templis dicatis. Verba, Poscamus ventos, V. 59 sic satis commode exposuisse videmur;

« PreviousContinue »