P. Virgilii Maronis Opera, et nonnulla ejusdem opuscula

Front Cover
Sumtibus Rodwell et Martin [and 7 others] excudit T. Davison, 1822 - 392 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 121 - Laocoonta petunt ; et primum parva duorum corpora natorum serpens amplexus uterque implicat, et miseros morsu depascitur artus ; 215 post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem, corripiunt, spirisque ligant ingentibus ; et jam bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati, superant capite et cervicibus altis. ille simul manibus tendit divellere nodos, 220 perfusus sanie vittas atroque veneno, clamores simul horrendos ad sidera tollit : quales mugitus, fugit cum saucius aram taurus, et...
Page 96 - Jovemque concilias, tu das epulis accumbere divom, nimborumque facis tempestatumque potentem.' 80 Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus : ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant...
Page 60 - Me vero primum dulces ante omnia musae, 475 Quarum sacra fero ingenti percussus amore, Accipiant, caelique vias et sidera monstrent, Def'ectus solis varios lunaeque labores ; Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant Objicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, 480 Quid tantum Oceano properent se tinguere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Page 260 - limina victor 'Alcides subiit, haec ilium regia cepit. 'Aude, hospes, contemnere opes, et te quoque dignum ' Finge deo, rebusque veni non asper egenis.
Page 35 - Pater ipse colendi Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem Movit agros, curis acuens mortalia corda, Nee torpere gravi passus sua regna veterno.
Page 184 - Qualis spelunca subito commota columba, Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, Fertur in arva volans, plausumque exterrita pennis 215 Dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas : Sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis Aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
Page 13 - Robustus quoque jam tauris juga solvet arator. Nee varios discet mentiri lana colores, Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti Murice, jam croceo mutabit vellera luto ; Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos. 45 Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis Concordes stabili fatorum numine Parcae.
Page 115 - Et quorum pars magna fui. Quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi Temperet a lacrimis ! et iam nox umida caelo Praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Page 208 - Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu, Scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris...
Page 228 - Latinus et urbes 45 lam senior longa placidas in pace regebat. Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica Accipimus : Fauno Picus pater : isque parentem Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.

Bibliographic information