Page images
PDF
EPUB

sed misera ante diem subitoque accensa furore, nondum illi flavum Proserpina vertice crinem abstulerat Stygioque caput damnaverat Orco. Ergo Iris croceis per caelum roscida pinnis mille trahens varios adverso sole colores devolat et supra caput astitit: 'Hunc ego Diti sacrum jussa fero teque isto corpore solvo;' sic ait et dextra crinem secat; omnis et una dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.

700

705

BOOK V.

Interea medium Aeneas jam classe tenebat certus iter fluctusque atros Aquilone secabat moenia respiciens, quae jam infelicis Elissae collucent flammis. Quae tantum accenderit ignem causa, latet; duri magno sed amore dolores polluto notumque, furens quid femina possit, triste per augurium Teucrorum pectora ducunt. Ut pelagus tenuere rates nec jam amplius ulla occurrit tellus, maria undique et undique caelum, olli caeruleus supra caput astitit imber

5

10

noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:

'Heu! Quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
Quidve, pater Neptune, paras?' Sic deinde locutus.
colligere arma jubet validisque incumbere remis
obliquatque sinus in ventum ac talia fatur:
'Magnanime Aenea, non, si mihi Juppiter auctor
spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.
Mutati transversa fremunt et vespere ab atro
consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër.
Nec nos obniti contra nec tendere tantum

15

20

sufficimus. Superat quoniam fortuna, sequamur quoque vocat; vertamus iter. Nec litora longe fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,

si modo rite memor servata remetior astra.'

25

35

30

Tum pius Aeneas: 'Equidem sic poscere ventos
jam dudum et frustra cerno te tendere contra.
Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla
quove magis fessas optem demittere navis,
quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten
et patris Anchisae gremio complectitur ossa?'
Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,
et tandem laeti notae advertuntur harenae.

At procul ex celso miratus vertice montis adventum sociasque rates occurrit Acestes, horridus in jaculis et pelle Libystidis ursae, Troïa Criniso conceptum flumine mater

quem genuit. Veterum non immemor ille parentum gratatur reduces et gaza laetus agresti

excipit ac fessos opibus solatur amicis.

Postera cum primo stellas Oriente fugarat

clara dies, socios in coetum litore ab omni
advocat Aeneas tumulique ex aggere fatur:
'Dardanidae magni, genus alto a sanguine divum,
annuus exactis completur mensibus orbis,

ex quo reliquias divinique ossa parentis
condidimus terra maestasque sacravimus aras.

Jamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum, semper honoratum (sic di voluistis) habebo. Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae, annua vota tamen sollemnisque ordine pompas exsequerer strueremque suis altaria donis. Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis (haud equidem sine mente reor, sine numine divum) adsumus et portus delati intramus amicos.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Ergo agite et laetum cuncti celebremus honorem;
poscamus ventos atque haec me sacra quotannis
urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
Bina boum vobis Troja generatus Acestes
dat numero capita in navis; adhibete Penatis
et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
Praeterea, si nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,
prima citae Teucris ponam certamina classis;
quique pedum cursu valet et qui viribus audax
aut jaculo incedit melior levibusque sagittis
seu crudo fidit pugnam committere caestu,
cuncti adsint meritaeque exspectent praemia palmae.
Ore favete omnes et cingite tempora ramis.'
Sic fatus velat materna tempora myrto.
Hoc Helymus facit, hoc aevi maturus Acestes,
hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
Ille e concilio multis cum milibus ibat

60

65

70

75

ad tumulum magna medius comitante caterva. Hic duo rite mero libans carchesia Baccho

fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro, purpureosque jacit flores ac talia fatur:

'Salve, sancte parens, iterum salvete, recepti nequiquam cineres animaeque umbraeque paternae! Non licuit finis Italos fataliaque arva

80

85

nec tecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thybrim.' Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis septem ingens gyros, septena volumina traxit amplexus placide tumulum lapsusque per aras; caeruleae cui terga notae maculosus et auri squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus mille jacit varios adverso sole colores.

Obstipuit visu Aeneas. Ille agmine longo
tandem inter pateras et levia pocula serpens
libavitque dapes rursusque innoxius imo
successit tumulo et depasta altaria liquit.
Hoc magis inceptos genitori instaurat honores
incertus, geniumne loci famulumne parentis.
esse putet; caedit binas de more bidentis
totque sues, totidem nigrantis terga juvencos
vinaque fundebat pateris animamque vocabat
Anchisae magni Manisque Acheronte remissos.
Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
dona ferunt; onerant aras mactantque juvencos;
ordine aëna locant alii fusique per herbam
subiciunt veribus prunas et viscera torrent.
Exspectata dies aderat, nonamque serena
Auroram Phaethontis equi jam luce vehebant,
famaque finitimos et clari nomen Acestae
excierat; laeto complebant litora coetu
visuri Aeneadas, pars et certare parati.
Munera principio ante oculos circoque locantur
in medio, sacri tripodes viridesque coronae
et palmae, pretium victoribus, armaque et ostro
perfusae vestes, argenti aurique talenta;
et tuba commissos medio canit aggere ludos.
Prima pares ineunt gravibus certamina remis

[blocks in formation]

quattuor ex omni delectae classe carinae. Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim,

mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi,
ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,
urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu
impellunt (terno consurgunt ordine remi),
Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,

115

120

« PreviousContinue »