roboribus textis caeloque educere jussit,
ne recipi portis aut duci in moenia posset
neu populum antiqua sub relligione tueri. Nam si vestra manus violasset dona Minervae, tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum ; sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem, ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello venturam, et nostros ea fata manere nepotes.' Talibus insidiis perjurique arte Sinonis credita res, captique dolis lacrimisque coactis, quos neque Tydides nec Larisaeus Achilles, non anni domuere decem, non mille carinae.
Hic aliud majus miseris multoque tremendum obicitur magis atque improvida pectora turbat. Laocoön ductus Neptuno sorte sacerdos. sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras. Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta (horresco referens) immensis orbibus angues incumbunt pelago pariterque ad litora tendunt; pectora quorum inter fluctus arrecta jubaeque sanguineae superant undas, pars cetera pontum pone legit sinuatque immensa volumine terga. Fit sonitus spumante salo; jamque arva tenebant ardentisque oculos suffecti sanguine et igni sibila lambebant linguis vibrantibus ora. Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo Laocoönta petunt; et primum parva duorum corpora natorum serpens amplexus uterque implicat et miseros morsu depascitur artus; post ipsum auxilio subeuntem et tela ferentem corripiunt spirisque ligant ingentibus et jam
bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati superant capite et cervicibus altis. Ille simul manibus tendit divellere nodos perfusus sanie vittas atroque veneno, clamores simul horrendos ad sidera tollit, qualis mugitus, fugit cum saucius aram taurus et incertam excussit cervice securim. At gemini lapsu delubra ad summa dracones effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur. Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis insinuat pavor, et scelus expendisse merentem Laocoönta ferunt, sacrum qui cuspide robur laeserit et tergo sceleratam intorserit hastam. Ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae numina conclamant.
Dividimus muros et moenia pandimus urbis. Accingunt omnes operi pedibusque rotarum subiciunt lapsus et stuppea vincula collo intendunt. Scandit fatalis machina muros
feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae
sacra canunt funemque manu contingere gaudent; illa subit mediaeque minans illabitur urbi.
O patria, o divum domus Ilium et incluta bello moenia Dardanidum! Quater ipso in limine portae substitit, atque utero sonitum quater arma dedere; instamus tamen immemores caecique furore et monstrum infelix sacrata sistimus arce. Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris ora dei jussu non umquam credita Teucris; nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset ille dies, festa velamus fronde per urbem.
Vertitur interea caelum, et ruit Oceano nox involvens umbra magna terramque polumque Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri conticuere; sopor fessos complectitur artus. Et jam Argiva phalanx instructis navibus ibat a Tenedo tacitae per amica silentia lunae litora nota petens, flammas cum regia puppis extulerat; fatisque deum defensus iniquis inclusos utero Danaos et pinea furtim laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras reddit equus, laetique cavo se robore promunt Thessandrus Sthenelusque duces et dirus Ulixes demissum lapsi per funem Acamasque Thoasque Pelidesque Neoptolemus primusque Machaon. Et Menelaus et ipse doli fabricator Epeos invadunt urbem somno vinoque sepultam ; caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis. accipiunt socios atque agmina conscia jungunt. Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris incipit et dono divum gratissima serpit.
In somnis ecce ante oculos maestissimus Hector visus adesse mihi largosque effundere fletus, raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento pulvere perque pedes trajectus lora tumentis. Ei mihi, qualis erat! Quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli vel Danaum Phrygios jaculatus puppibus ignis, squalentem barbam et concretos sanguine crinis volneraque illa gerens, quae circum plurima muros accepit patrios! Ultro flens ipse videbar
compellare virum et maestas expromere voces: 'O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum,
quae tantae tenuere morae? Quibus, Hector, ab oris exspectate venis? Ut te post multa tuorum funera, post varios hominumque urbisque labores defessi aspicimus! Quae causa indigna serenos foedavit voltus? Aut cur haec volnera cerno?' Ille nihil nec me quaerentem vana moratur, sed graviter gemitus imo de pectore ducens, 'Heu fuge, nate dea, teque his,' ait, 'eripe flammis. Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troja. Sat patriae Priamoque datum; si Pergama dextra defendi possent, etiam hac defensa fuissent. Sacra suosque tibi commendat Troja Penatis : hos cape fatorum comites, his moenia quaere magna, pererrato statues quae denique ponto.' Sic ait et manibus vittas Vestamque potentem aeternumque adytis effert penetralibus ignem. Diverso interea miscentur moenia luctu,
et magis atque magis, quamquam secreta parentis Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror. Excutior somno et summi fastigia tecti ascensu supero atque arrectis auribus asto:
in segetem veluti cum flamma furentibus Austris incidit aut rapidus montano flumine torrens sternit agros, sternit sata laeta boumque labores praecipitesque trahit silvas; stupet inscius alto accipiens sonitum saxi de vertice pastor. Tum vero manifesta fides Danaumque patescunt insidiae. Jam Deiphobi dedit ampla ruinam, Volcano superante, domus; jam proximus ardet Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent. Exoritur clamorque virum clangorque tubarum.
« PreviousContinue » |