Page images
PDF
EPUB

Hic tamen ille urbem Patavī sēdēsque locāvit
Teucrōrum et genti nomen dedit armaque fixit
Trōia; nunc placida compostus pace quiescit;
nōs, tua progenies, caeli quibus annuis arcem,
navibus (infandum!) āmissīs ūnīus ob īram
prōdimur atque Italis longe disjungimur ōrīs.
Hic pietatis honōs? Sic nōs in sceptra repōnis?'
Olli subrīdēns hominum sator atque deōrum
voltû, quo caelum tempestātēsque serenat,
ōscula libavit natae, dehinc tālia fātur:

'Parce metu, Cytherea; manent immōta tuōrum
fāta tibi; cernes urbem et prōmissa Lavīnī
moenia sublimemque feres ad sidera caeli
magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.
Hic tibi (fabor enim, quandō haec tē cūra remordet,
longius et volvēns fātōrum arcāna movēbō)
bellum ingens geret Italia populōsque ferocis
contundet mōresque virīs et moenia põnet,
tertia dum Latiō rēgnantem vīderit aestās
ternaque transierint Rutulis hiberna subāctis.
At puer Ascanius, cui nunc cognōmen Iūlō
additur (Īlus erat, dum rēs stetit Īlia rēgnō),
triginta māgnos volvendis mensibus orbis
imperio explebit rēgnumque ab sēde Lavīnī
transferet et Longam multā vī mūniet Albam.
Hic jam ter centum tōtōs rēgnābitur annōs
gente sub Hectoreā, dōnec rēgīna sacerdōs,
Marte gravis, geminam partu dabit Īlia prōlem.
Inde lupae fulvo nutrīcis tegmine laetus.
Romulus excipiet gentem et Mavortia condet
moenia Rōmānōsque suō dē nōmine dīcet.
His ego nec mētās rerum nec tempora pōnō;

250

255

260

265

270

275

imperium sine fine dedi. Quin aspera Jūnō,
quae mare nunc terrāsque metū caelumque fatigat,
consilia in melius referet mēcumque fovebit
Rōmānōs, rerum dominos, gentemque togātam.
Sic placitum. Veniet lūstrīs labentibus aetās,
cum domus Assaraci Phthiam clārāsque Mycēnās
servitiō premet ac victīs dominābitur Argīs.
Născētur pulchra Trōjānus origine Caesar,
imperium Oceanō, fāmam qui terminet astrīs,
Jūlius, ā māgnō dēmissum nōmen Iūlō.
Hunc tu ōlim caelo spoliīs Orientis onustum
accipiēs sēcūra; vocabitur hīc quoque võtīs.
Aspera tum positīs mītēscent saecula bellīs;
cāna Fides et Vesta, Remō cum fratre Quirīnus
jūra dabunt; dirae ferro et compagibus artis
claudentur belli portae; Furor impius intus
saeva sedēns super arma et centum vinctus aēnīs
post tergum nōdīs fremet horridus ōre cruentō.'

Haec ait et Mājā genitum demittit ab alto,
ut terrae utque novae pateant Karthaginis arces
hospitio Teucris, nē fāti nescia Dīdō
finibus arceret. Volat ille per aera magnum
rēmigiō ālārum ac Libyae citus astitit ōrīs.
Et jam jussa facit, pōnuntque ferōcia Poenī
corda volente deō; in prīmīs rēgīna quiētum
accipit in Teucros animum mentemque benignam.

[ocr errors][merged small]

280

285

290

295

300

305

ut primum lux alma data est, exire locōsque

explōrāre novōs, quas ventō accesserit ōrās,

qui teneant (nam inculta videt), hominēsne feraene, quaerere constituit sociisque exacta referre.

Classem in convexō nemorum sub rūpe cavātā

310

[graphic][merged small][merged small]

arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
occulit; ipse unō graditur comitatus Achātē,
bīna manu lātō crīspāns hastīlia ferrō.

Cui mater mediā sēsē tulit obvia silvā
virginis ōs habitumque gerens et virginis arma,
Spartanae vel quālis equōs Thrēissa fatīgat
Harpalyce volucremque fugă praevertitur Hebrum;
namque umeris dē mōre habilem suspenderat arcum
vēnātrīx dederatque comam diffundere ventis,
nūda genū nōdōque sinus collecta fluentīs.

315

320

Ac prior 'Heus,' inquit, juvenēs, monstrāte, meārum
vīdistis sī quam hic errantem forte sorōrum
succinctam pharetra et maculōsae tegmine lyncis
aut spumantis aprī cursum clamore prementem.'
Sic Venus, et Veneris contrā sīc fīlius ōrsus:
'Nulla tuarum audīta mihi neque visa sorōrum,
ō- quam të memorem, virgō? Namque haud tibi voltus
mortālis, nec vōx hominem sonat; ō dea certe!

An Phoebi soror? An nymphārum sanguinis ūna?
Sīs fēlīx nostrumque levēs, quaecumque, labōrem
et, quo sub caelō tandem, quibus orbis in ōrīs
jactemur, doceas; ignārī hominumque locorumque
errāmus ventō hūc vāstīs et fluctibus acti;

multa tibi ante ārās nostra cadet hostia dextra.'

325

330

Tum Venus: Haud equidem tālī mē dignor honōre; 335 virginibus Tyriīs mōs est gestare pharetram purpureoque altē sūrās vincire cothurno.

Pūnica rēgna vidēs, Tyriōs et Agēnoris urbem; sed fines Libyci, genus intractabile bellō. Imperium Dīdō Tyriā regit urbe profecta, germānum fugiens. Longa est injuria, longae ambāgēs; sed summa sequar fastīgia rerum.

340

« PreviousContinue »