Page images
PDF
EPUB

VIRGIL'S AENEID.

BOOK I.

Arma virumque canō, Trojae qui prīmus ab ōrīs Italiam fato profugus Lavinaque venit

lītora, multum ille et terrīs jactātus et altō

vī superum saevae memorem Jūnōnis ob īram, multa quoque et bellō passus, dum conderet urbem inferretque deōs Latiō, genus unde Latinum Albanique patrēs atque altae moenia Romae.

Mūsa, mihi causās memorā, quō numine laesō quidve dolēns rēgīna deum tot volvere casūs insignem pietāte virum, tot adire labōrēs impulerit. Tantaene animis caelestibus īrae? Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere colōnī), Karthāgō, Italiam contrā Tiberīnaque longē ōstia, dīves opum studiisque asperrima belli, quam Jūnō fertur terrīs magis omnibus ūnam posthabită coluisse Samō; hīc illius arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, sī qua fata sinant, jam tum tenditque fovetque. Progeniem sed enim Trōjānō à sanguine dūcī audierat, Tyriās ōlim quae verteret arces; hinc populum lātē rēgem belloque superbum venturum exscidio Libyae; sīc volvere Parcās.

[blocks in formation]

Id metuens veterisque memor Saturnia belli,
prima quod ad Trōjam prō cārīs gesserat Argīs
(necdum etiam causae īrārum saevīque dolōrēs
exciderant animo; manet alta mente repostum
judicium Paridis sprētaeque injūria fōrmae
et genus invīsum et rapti Ganymēdis honōrēs) –
his accēnsa super, jactātōs aequore tōtō
Trōas, relliquias Danaum atque immitis Achilli,
arcebat longe Latiō; multosque per annōs
errābant āctī fātīs maria omnia circum.
Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem.
Vix e conspectu Siculae telluris in altum
vēla dabant laetī et spūmās salis aere ruebant,
cum Jūnō aeternum servāns sub pectore volnus
haec sēcum: 'Mēne inceptō dēsistere victam
nec posse Italia Teucrōrum avertere rēgem!
Quippe vetor fātīs. Pallasne exurere classem
Argivum atque ipsos potuit summergere pontō
ūnius ob noxam et furiās Ājācis Oīleī?
Ipsa Jovis rapidum jaculāta ē nubibus īgnem
disjecitque rates evertitque aequora ventis ;
illum exspirantem transfixō pectore flammās
turbine corripuit scopuloque înfīxit acutō;
ast ego, quae dīvum incēdō rēgīna, Jovisque
et soror et conjunx, ūnā cum gente tot annōs
bella gerō. Et quisquam numen Junōnis adōrat
praeterea aut supplex ārīs impōnit honōrem ?'

Talia flammātō sēcum dea corde volūtāns

nimbōrum in patriam, loca feta furentibus Austrīs,
Aeoliam venit. Hic vastō rex Aeolus antrō
luctantis ventōs tempestātēsque sonōrās
imperio premit ac vinclis et carcere frēnat.

[blocks in formation]
[graphic][merged small][merged small]

Illī indīgnantēs māgnō cum murmure montis
circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
sceptra tenens mollitque animōs et temperat īrās;
nī faciat, maria ac terras caelumque profundum
quippe ferant rapidī sēcum verrantque per aurās.
Sed pater omnipotēns spēluncīs abdidit ātrīs
hōc metuens mõlemque et montis insuper altōs
imposuit regemque dedit, qui foedere certo

55

60

et premere et laxās sciret dare jussus habēnās.
Ad quem tum Jūnō supplex his vocibus ūsa est:
'Aeole, namque tibi dīvum pater atque hominum rex 65
et mulcēre dedit fluctus et tollere vento,

gēns inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portāns victōsque Penātīs;
incute vim ventis summersasque obrue puppis,
aut age diversos et disice corpora pontō.
Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
quarum, quae fōrmā pulcherrima, Dēiopea,
cōnubiō jungam stabili propriamque dicābō,
omnis ut tēcum meritīs prō tālibus annōs

exigat et pulchra faciat te prōle parentem.'

explōrāre labor; mihi jussa capessere fãs est.

70

70

75

Aeolus haec contra: Tuus, ō regina, quid optēs,

Tu mihi quodcumque hōc rēgni, tū sceptra Jovemque concilias, tū das epulis accumbere dīvum.

nimbōrumque facis tempestatumque potentem.'

impulit in latus, ac venti velut agmine facto,
qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Incubuēre marī, tōtumque ā sēdibus īmīs
ūnā Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus et vastōs volvunt ad litora fluctus;

80

Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem

85

« PreviousContinue »