Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

ANNOTATIONES

IN EUANGELIUM

Κ Α Τ Α Ι Ω Α Ν Ν Η Ν

[S E CUNDUM TOHANN E M].

Johannes Bethsaidensis piscatoris filius, piscator et ipse, Legem quidem discere potuit puer, ut mos erat Hebraeis ; caeterum nulla tinctus fuit aut Hebraica aut Graeca literatura, nisi si quid utriusqne hausit iam maior natu in Asia, ubi eum maximam vitae partem ad senectutem summam produxisse, partim in Patmi exsilio , partim ante et post id exsilium Ephesi , satis inter Veteres constat. Quare quicquid ei ad Apostolici muneris functionem fuit necessarium, supplevit Dei Spiritus, qui idem in rebus non necessariis solet ea relinquere cuique quae ei *sunt propria. Hinc fit ut supra caeteros Apostolos magna sit in Iohannis dictione simplicitas, et sermo Graecus quidem , sed plane adumbratus ex Syriaco illius saeculi: hinc'oratio adeo intercisa, tot copulativae coniunctiones, tot repetitiones vocum , quae per relativa minus frequentata Hebraeis et alia dicendi compendia vitari solent. Quod olim Alexandrum de amicis suis dixisse memorant, alium esse puhchégavdov [amicum Alexandri], alium gehoßæochéa [amicum Regis), putem ad duos Domini Iesu

A 2

A pos.

« PreviousContinue »