Page images
PDF
EPUB

invaserat apud Iudaeos sumendi Graeca nomina; ut Menelaus, Tryphon, Dositheus. Hebraicum forte nomen fuerit op [ab antiquo].

"Aexov twv 'Iovdaíwv, princeps Iudaeorum] Id est, unus ex Magno Synedrio. Vide quae ad Luc. 14: '2.

2. Nuxtos, nocte] Ne collegas iam lesu male volentes offenderet. Simile quid de Iosepho Arimathensi dicitur. infra 19: 38, statimque sequitur huius Nicodemi mentio addita hac nota, ὁ ἐλθὼν πρὸς τὸν ̓Ιησοῦν νυκτός [qui ve nerat ad Iesum nocte]. De Euclide Megarensi narratur, eum cum edicto in Megarenses facto Athenas palam venire vetaretur, venisse noctu ut consiliorum sermonumque Socratis fieret particeps.

'Anò Oɛov čkýλvdas, a Deo venisti] Missus es, ut supra 1: 10 et alibi saepe.

Aidάoxados, magister] Cum potestate docendi populum. Simile loquendi genus infra 12: 46.

[ocr errors]

Ἐὰν μὴ ᾖ ὁ Θεὸς μετ ̓ αὐτοῦ, nisi fuerit Deus cum eo] Efficacia sua ipsi praesens. Vide Matth. 28: 20. Supponit Christum non docere Deos falsos, quo solo excepto. oredendum erat ei qui miracula ederet. Deinde Iesu miracula omnem vim etiam Diabolicam superabant.

3. Anexgion, respondit] Responsio tacite innuit quod adiectum a Nicodemo fuerat, nempe, velle se scire, quandoquidem Jesus Regni coelestis, inter docendum mentionem saepe faceret, quae ratio esset eo perveniendi. Ferdy vody, natus fuerit iterum] Haud dubie &

vest iterum, devregov, ut mox accipit Nicodemus, qui significatu vocis dubio falli non potuit, cum in Hebraeo aut Syriaco non sit ea ambiguitas. Sic vox ävwder. sumitur Gal. 4: 9. Exstat eo sensu apud Athenagoram. Sic hoc loco interpretatur Syrus. Verba autem seri et nasci solere usurpari apud Hebraeos de formatione animi ostendimus Matth. 13: 23. Usurpat et Seneca De brevitate vitae: Solemus dicere non fuisse in nostra potestate quos sortiremur parentes, sorte nobis datos. Nobis vero ad arbitrium nostrum nasci licet. Nobilissimae ingeniofamiliae sunt: elige in quam adscisci velis, non in nomen tantum adoptaberis, sed in ipsa bona. Plutarchus quaedam de Baccho discerpto tradita ait esse μov

rum

[blocks in formation]

εἰς τὴν παλιγγενεσίαν [fabulam quae ad regenerationem pertineat, quam interpretatur τοῦ ἀλόγου καὶ ἀτάκτου κόσ Aasiv [castigationem eius quod à ratione et ordine discedit]. Simili sensu in antiqua inscriptione legimus: Taurobolio Criobolioque in aeternum renatus. Etiam Rabbi Israel libro De Anima proselytos vocat recens natos. Confer Iac, 1: 18. Et sic quidam sumunt 3 [rupem quae te genuit], Deut. 32: 18, ubi Graeci, Oɛov tòv yevvijoavτá o [Deum qui te genuit].

Οὐ δύναται ἰδεῖν, non potest videre] 'Ιδεῖν hic est par ticipem fieri, ut Luc. 2: 26, infra 8: 51,

Tv Basileiav Tov Oɛoũ, Regnum Dei] Quae hic inchoatur per pacem conscientiae, in altero seculo per summam felicitatem absolvetur. Rem novam Nicodemo Legis Doctori Christus indicat, posthac ad salutem pariendam maius aliquid Iudaismo requiri. Vide Gal. 6: 15. Sed et praemium fore maius, Regnum coeleste, quod tunc demum manifestari coepit.

4. Fεvvydñvài régwv cov, nasci cum sit senex] Exemplum in se ponit, qui senex iam erat.

5. Γεννηθῇ ἐξ ὕδατος καὶ Πνεύματος, natus fuerit ex aqua et Spiritu] Exponit iam qualem nativitatem intelligat, ne Nicodemus diutius allegoricae locutionis ignorantia fallatur. Est autem v dia dvoir [unum per duo]. Nam sicut in spiritu et igne Matth. 3: 11, significat per spiritum igneum, ita hic ex spiritu et aqua est ex spiritu aqueo, Neque obstat quod vox alteram quasi limitans hic praecedat. Nam sic Act. 17: 25, Swỳ xal πvon [vita et inspiratio] est, idem quod alibi πvon Coons [inspiratio vitae], ut Gén. 2: 7 et 2 Macc. 7: 23, пveõμa xai Swǹ [spiritus et vita]. Sic Gen. 3: 16, conceptum et dolorem, id est, dolorem ex conceptu. Sic Col. 2: 8, dia tyjs qiλοσοφίας καὶ κενῆς ἀπάτης [per Philosophiam et inanem fallaciam], id est, per inanes fallacias Philosophiae, Et Matth. 4: 16, iv popą xal oxią davátov [in regione et umbra mortis], vertit Arabs, in regione umbraè mortis. Rursum sicut ibi per igneum spiritum significatur spiritus efficax, ita hic per spiritum aqueum spiritus emundans. Chrysostomus Homilia XXXI, Τοῦ πνεύματος τὴν χάριν ἡ γραφὴ ποτὲ μὲν πῦρ, ποτὲ δὲ ὕδωρ καλεῖ [Spiritus gratiam

Scriptura modo ignem, modo aquam vocat]. Apud Plutarchum legimus Quaestionibus Romanis: Τὸ πῦρ καθαίρει, tó üdwg árvísa [Ignis purgat, aqua mundat]. Hoc sensu aquas mundas legimus Ezech. 36: 25, et Dei cognitio aquae comparatur Esai. 11: 9, Abac. 2: 14, et 1 Ioh. 5: 8 aqua est puritas vitae Christianae quae simul cum martyrio et miraculis testimonium reddit veritati dogmatis. Sanari etiam apud Prophetas esse mundari a peccatis notat in II Apologetico lustinus. At sicut infra capite 6 non agitur quidem de Eucharistia, sed metaphoricae locutiones tacitam habent ad illa signa allusionem, quia et signa illa et istae locutiones rem eandem notant: ita hic non agitur directe de Baptismo, sed locutiones sunt alludentes ad Baptismum. Vide Eph. 5: 26, Tit. 3: 5, Hebr. 10: 22, quibus itidem in locis lotio tribuitur verbo Euangelii. Lactantius libr. V, Quanto satius est mentem potius eluere, quae malis cupiditatibus sordidatur, et uno virtutis ac fidei lavacro universa vitia depellere? Quod qui fecerit, quamlibet inquinatum ac sordidum corpus gerat, satis purus est. Si quis tamen malit ista discer nere, ut aqua significet mali fugam, spiritus vero impetum ad optima quaeque agenda, inveniet quo hanc sen tentiam fulciat.

6. Τὸ γεγεννημένον ἐκ τῆς σαρκὸς, σάρξ ἐςι, quod na tum est ex carne, caro est] Comparatione rem illustrat. Quod naturae lege ex hominibus nascitur, vitae naturalis actionibus fungitur. Vide supra 1: 13 et Rom. 8: 5. Haec autem vita ad mortem ducit, Rom. 8: 6, nullum enim ius habet ad immortalitatem, 1 Cor. 15: 50.

[ocr errors]

Τὸ γεγεννημένον ἐκ τοῦ πνεύματος, πνεῦμα ἐςι, quod na tum est ex spiritu, spiritus est] Qui Dei virtute mundatus est indolemque Divinam accepit, vitam agit Divinam. Vide iterum supra 1: 13. Vide 1 Ioh. 3: 9 et 2 Petr. 1: 4. Et confer infra 8: 44, Act, 13: 10. Spriritus, id est, spiritualis, 1 Cor. 6: 17.

7. My davμάons] Ne mireris tanquam incredulus, quia haec nativitas in oculos non incurrit, ut ista naturalis. 8. To пνεuμα önоv véhε πvel, ventus ubi vult spirat]. Ostendit et alia esse quae non conspiciantur, revera tamen exsistant. Et quia de Spiritu loqui coeperat, exem

C4

plum

plum sumit a vento qui item spiritus dici solet, ut Gen. 8: 1 et alibi saepe. Minutius Octavio: Vento et flatibus omnia impelluntur, vibrantur, agitantur, et sub oculis tamen non venit ventus et flatus. Vento autem voluntas tribuitur xarà лооашопопоitаν [per personae fictionem], ut apud Paulum Lex, Peccatum, Mors, introducuntur лоπρος owлолоinτixos [personam fingendo]. Ventus nunc huc, nunc illuc se movet.

Pový avtoũ áxoveis, vocem eius audis] Auditur sonus. Ova gidas nóđev čoxɛtai, nescis unde veniat] Non cernitur origo eius; alii enim fluxum naturalem aëris esse volunt, alii exhalationes e terra: et tanta reperitur eorum diversitas, etiam iisdem in locis, ut ad terrarum ingenium referri tota nequeat. Quaeritur ergo origo, non conspicitur.

Καὶ ποῦ ὑπάγει, et quo vadat] Που hic est quo, ut infra 13: 36, 16: 5 et 1 Ioh. 2: 11. Sic et öπov 13: 36, 14: 4. Hoc vult, nescitur ubi desinat ventus. Non magis exitus eius quam origo in conspectum venit. Vide Eccl. 11: 5.

Οὕτως ἐςὶ πᾶς ὁ γεγεννημένος ἐκ τοῦ πνεύματος, sic est omnis, qui natus est ex Spiritu] Id est, sic se res eius habet. Vide Matth. 13: 49, Marc. 4: 26. Hominis renati per Spiritum actiones conspiciuntur admirabiles, origo ipsa latet: latet et finis in quem tendit, quippe inconspicuus et alterius saeculi. Est enim τὸ τέλος, ζωὴ αἰώνιος [finis, vita aeterna], Rom, 6: 22, † Swý jμwv xéxquπtar lv tự Oz [vita nostra abscondita est in Deo], Col. 3: 3. 9. Πῶς δύναται ταῦτα γενέσθαι, quomodo possunt haee fieri] Haesitantis est.

10. Σὺ εἶ ὁ διδάσκαλος τοῦ ̓Ισραήλ, tune es magister Israelis] Ille insignis inter Legisperitos.

. Kai tavтa où jivóórɛis, et haec ignoras] Non legisti quae Ieremias et Ezechiel promiserunt de corde novo creando Messiae temporibus ? Potuit Deus inspirando in Adamum vitam ei naturalem conferre, et non poterit meliore Spiritu conferre vitam supernaturalem? Adeo defixus es in Pharisaicis illis mundationibus corporis, ut nihil sublimius cogites?

11. Ο οἴδαμεν λαλοῦμεν, quod scimus loquimur] Est

pra

proverbialis locatio certo aliquid testantium; quam Christus sibi applicat.

"O ¿wpáxauer, quod vidimus] Certo cognovi consilium Patris de mutandis hominum animis. Vide supra 1: 18. Ov Laußávere, non accipitis] Non penitus in animum admittitis vos aliique collegae et populares vestri.

12. Ei ra iniyua zinov vμír, si terrena dixi vobis] Si rem vobis explicavi comparatione rerum quas quotidie experimur, nempe naturalis nativitatis et venti. Sic xatà äv&gwπov Kéyu, Gal. 3: 15, est similitudines sumere a rebus humanis.

Kal ov nisevete, et non creditis] Et ne sic quidem aptantem me vobis intelligitis, ut supra 2: 22.

'Eàv einw vμiv rà ¿novqávía, si dixero vobis coelestia] Remotis figuris, lingua Angelorum.

13. Οὐδεὶς ἀναβέβηκεν εἰς τὸν οὐρανὸν, nemo adscendit in coelum] Adscendere in coelum dicitur qui arcana coeli penetrat, Prov. 30: 4. Quantum coelum a terra distat, tantum consilia Divina ab humanis, Esai. 55: 9. Quod prope nos est obvium, planum, cognitum, id dicitur non esse in coelo, ut eo sit adscendendum, Deut. 30: 12, Rom. 10: 6. Sic ferme ingredi in sanctuarium sumitur Ps. 73: 17.

[ocr errors]

Ὁ ἐκ τοῦ οὐρανοῦ καταβάς, qui descendit de coelo] Qui singulari Dei dono nobis concessus est, ut infra 6: 58, Iac. 1: 17, 3:15, 17. Sic 1 Cor. 15: 47, O deútegos ävθρωπος, ὁ Κύριος ἐξ οὐρανοῦ [Secundus homo, Dominus ex coelo]. Sic Iohannis baptisma ex coelo, Matth. 21: 25, Ierusalem quae descendit ex coelo, Apoc. 3: 12, 21: 2, 10. Tertullianus in Apologetico: Lex tua erravit: puto ab homine concepta est, neque enim de coelo ruit. Arnobius libro VII, Audire desidero coelo aliquid lapsum.

O ☎v ¿v tự ovgave, qui est in coelo] Si Christianorum molitvua, id est conversatio, dicitur esse in coelo, quanto magis Christi qui semper introspexit Patris intima? Sic supra 1: 18, ὁ ὢν εἰς τὸν κόλπον τοῦ Πατρός [qui est in sinu Patris]. Vide quae ibi.

14. Kai xados, et sicut] Pergit dicere quomodo novam hanc hominum nativitatem effecturus esset Deus, non nudo ipsius lesu dogmate,, sed tali cui et exemplum

« PreviousContinue »