Page images
PDF
EPUB

OPERA OMNIA

EX EDITIONE HEYNIANA

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE .

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

EXCURSIBUS HEYNIANIS

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE RECENSITA.

VOLUMEN TERTIUM.

LONDINI:
CURANTE ET IMPRIMENTE A: J. VALPY, A.M

1819.

P. VIRGILII MARONIS

Æ N E IDOS

LIBER XI.

ARGUMENTUM.

Postera die victor Æneas de spoliis Mezentii tropæum Marti erigit; Pallantis mortui corpus magno apparatu ad Evandri urbem remittit, ubi summo , patris luctu excipitur. Latini oratores duodecim dierum inducias ab Ænea obtinent, et interim uterque exercitus cadavera suorum supremis honoribus prosequitur. Venulús, e Diomedis urbe redux, nullam inde spem esse auxilii, Latinis refert. Latinus rex, ea spe destitutus, convocato concilio, legatos ad Æneam de pacis conditionibus mittendos censet. Addit Drances huic regis sententiæ multa in Turnum belli auctorem convitia : quæ Turnus amare, sed animose, refellit : paratum se professus singulari cum Ænea certamine commune periculum redimere. Iis ita rixantibus nuntiatur, Trojani exercitus expeditos, equites planis itineribus Laurento, imminere, Æneam cum reliquis copiis per loca montibus impedita eodem contendere. Turnus cognito Æneæ consilio suas etiam copias bifariam dividit : equites sub Camilla et Messapo Trojanis equitibus opponit; ipse cum ceteris montium angustias occupat, ut Æneam opprimat insidiis. Diana mortem Camillæ prævidens, cum eam impedire non possit, saltem ultioni providet; dimissa e ccelo Nympha Opi, quæ

percussorem illius interimat. Commisso equestri prælio Camilla ab Arunte occiditur, Aruns ab Opi. Camillæ nece consternati Rutuli fugam arripiunt. Cujus calamitatis nuntio ad Turnum perlato, is relictis, quas insederat, angustiis, auxilio suorum accurrit. Eodem subsequitur Æneas: imminente jam nocte, castra utrique ante urbem collocant.

OCEANUM interea surgens Aurora reliquit.
Æneas, quanquam et sociis dare tempus humandis
Præcipitant curæ, turbataque funere mens est,
Vota Deum primo victor solvebat Eoo.
Ingentem quercum decisis undique ramis
Constituit tumulo, fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias; tibi, magne, tropæum,

Interim Aurora oriens deseruit mare. Æneas victor, primo mane reddebat vota Diis: quamvis et urgeat solicitudo dandi tempus sociis tumulandis, et animus turbatus sit morte Pallantis. Defigit in colle quercum excelsam, ramis circum amputatis : et imponit ei arma splendida, spolia ducis Mezentii : quod erat trophæum tibi sacrum, o magne Deus belli : accommodat quercui cristas stillantes

[ocr errors]

2. et abest nonnullis Pier. et Heins., etiam edd. vett. humandi Zulich.3. Július Sab. ad h. v. “ Apronianus legit: mens turbata præcipitat funera.” Spectat hoc eo, quod in Mediceo legitur: funera; sic quoque Exc. Burm., perperam.-6. Consistunt Goth. tert., perperam et hoc. Truncum quercus amputatum statuit, constituit, Æneas in tumulo.—7. eximias Franc. ' trium

NOTÆ 1 Oceanum,&c.] Noctem, quæ præ. inepti, qui funera attigerant: Æn. vi. lium secuta est, non describit: quo 227. in Notis. nomine perperam carpitur a Donato, 7 Tropæum] Græcis pomaloy, a in Eunuchum Terentii : nam, ut ait sporth, fuga : hoc autem a pénw, verto; Servius,' quæ naturalia sunt, omnibus vertuntur quippe qui fugiunt. Unde per se patent..' De Aurora, pro die, doctissimi Grammatici tropæum LaÆn. vi. 535. Ge. I. 249.

tine scribendum existimant, non tro4 Primo E00] Lucifero, stella Ve- phæum. Tropæa vero editissimis in neris ; quæ mane ante ortum Solis locis constitui usuvenit: sic Pompeius apparet, diciturque tum Eous, ab devictis Hispanis posuit in Pyrenæis ñùs Aurora; sero Solem cadentem jugis. Fiebant vel ex immani trunco subsequitur, tumque vocatur Vesper, arboris, quem armis circumvestiebant, Ecl. vi. 86. Porro Æneas vota exe. ut corporis loco esset; vel ex acervo quitur antequam funus curet : quia et cuinulo spoliorum, &c. De Marte, polluti credebantur, et Deorum sacris bellorum Dco, Ecl, ix. 12,

« PreviousContinue »