Page images
PDF
EPUB

Amara] Id est, salsa, ut ad hunc locum Salmasius exercit. Plin. p. 114. Salsa et amara conjunguntur Ge. III. 238.

doctis indoctum ut lubitam est. Emme

ness.

Sima] Græcum est nomen: id est pressis naribus. Unde et simias di

Salsa autem tellus, et quæ perhibetur cimus: quod epitheton Theocritus dat

amara,

Frugibus infelix. Emmeness.

6 Sollicitos] Solicitatos, plenos solicitudinis post Cytheridis abscessum, quam Lycoridem vocat. Fuerunt enim uno tempore nobiles meretrices tres : Cytheris, Origo, Arbuscula. Horatius, Explosa Arbuscula dixit. Idem, Ut quondam Marseus amator Originis, illi Qui patrium mimæ donat fundumque laremque. Servius.

Sollicitos] Ovid. Heroid. Ep. 1. 11.
Quando ego non timui graviora peri-

cula veris?

Res est solliciti plena timoris amor. Et Ep. 1. 7.

Quid timeam ignoro. Timeo tamen omnia demens :

Et patet in curas area lata meas. Et Ep. XIX. 109.

Omnia sed vereor: (quis enim securus amavit?)

Emmeness.

7 Attondent] Depascent. Apul. 1. v. Comam fluvii tondentes capella: et 1. x. Capella paucula tondebant herbulas. Attondere, est, omnino tondere. Lucan. IV. 412.

Spoliabat gramine campum Miles, et attonso misere jam dentibus

arvo

Castrorum siccas de cespite vulserat herbas.

Noster Ge. 11. 406.

Et curvo Saturni dente relictam

Persequitur vitem attondens.
Idem est simplicis usus Ge. III. 21.

Ipse caput tonsa foliis ornatus olivæ. Plautinum est; attondere ulmos, qui et μeтapоpikŵs attondere, pro exenterare, exhaurire marsupium, ut nummulorum residui nihil sit: Bacch, v. 1. 9. Is me scelus usque attondit dolis

præcipue apibus. Et dicens, simæ virgulta capellæ. Hic poëtam quasi pastorem posuit, Ως τέ νιν αἱ σιμαὶ λειμωνόθε φέρβον ἰοῖσαι κέδρον ἐς ἁδείαν μαλάκοις ἄνθεσσι μέλισσαι. Servius.

Sima] Plin. XI. 37. Et altior homini tantum, quem novi mores subdola irrisioni dicavere, nasus. Non alii animalium nares eminent. Avibus serpentibus, piscibus foramina tantum ad olfactum, sine naribus. Et hinc cognomina Simorum, Silonum. Emmeness.

8 Non canimus surdis, respondent omnia silvæ] Per Echo, id est vocis imitationem, nos consolamur : et mira brevitate sensus hujus versus explicatus est. Servius.

Non canimus surdis] Non inanem laborem sumimus. Hoc sonat Terentianum Heaut. II. 1. 10. Næ ille haud scit, quam mihi nunc surdo narret fabulam. Pro quo Horat. Ep. 11. 1. 199.

Scriptores autem narrare putaret asello
Fabellam surdo.

Quod Græce apud Zenobium proverb.

cent. v.

Ονῳ τὶς ἔλεγε μῦθον· ὁ δὲ τὰ ὦτα ἐαίνει. Emmeness.

9 Quæ nemora] Hinc carmen videtur incipere. Est quædam Theocriti ecloga, in qua suos amores deflere Daphnis inducitur. vel ut alii, quidam pastor Daphnin amore mortuum deflet. hujus omnem ordinem ad hanc eclogam transtulit. Servius.

Saltus habuere puellæ Naïdes] Nymphas simpliciter accipiamus: nam si proprie loqueretur, Oreades diceret. Najades enim, fontium; Oreades, montium Nymphæ sunt. Sane quia diximus easdem Nymphas quas Musas: videtur hoc dicere, quia si cum ipso fuissent Musæ ; id est, si dedissent operam scribendis carminibus: non incidisset in tantas amoris an

gustias. vel cur eum amantem Musæ deseruerint, cum, propter ingenium, earum esset antistes. Idem.

10 Najades] Ita quidem exemplaria quædam habent. Sed in perveteri exposito codice, et in Romano, et in Longobardico Naides, et id recte. Valerius enim Probus, ubi de nominibus is pura terminatis agit, eodem modo poni dicit, Lais Laidis, Thais Thaidis, Nais Naidis. Virgilium tamen poëtice Najadis terminasse eo loco, Egle Najadum pulcherrima. Pierius.

Indigno] Vel meretricio, vel magno. Nam et Ennius ait, Indignas turres, id est, magnas. Alii indigno, non quia Cytheris pulchra non fuerit, sed quia Gallus ab ea spretus sit. Servius.

Indigno cum Gallus amore periret] In Rom. codice peribat legitur: quod Theocritianæ respondet figuræ Пάлок' ἄρ ̓ ἦσθ ̓ ὅκα δάφνις ἐτάκετο, πάποκα νύμφαι; In Longobardico tamen est periret. Pierius.

11 Nam neque Parnassi vobis juga, nam n. P.] Parnassus mons Bootiæ, Pindus Thessaliæ, ambo Apollini et Musis consecrati. Servius.

Parnasi] Quamvis πάρνασσος duplici σε apud Græcos scribatur, antiqua tamen omnia exemplaria Parnasi legunt unico s, quod nemo mirabitur, si legitur apud Vel. Longum: Veteres neque in his: fuisse, ivisse, abesse, et similibus ss geminasse, adeo putabant eam literam, vel unicam satis per se sonare. Pierius.

Parnasi] Per duplex ss mavult scribi Dausquius; quem adi, si penitius hane disputationem percipere sit lubitum. A Parnasso conditore appellatur, ut Pausanias 1. x. Phocidis est mons, Pomponius Mela II. 3. Ubi etiam de Pindo, qui Doridis est. Hæc juga consecrata Apollini et Musis esse, nemo est, qui ignorat. Emmeness.

12 Aonia Aganippe] Nominativi sunt singulares. Aganippe autem fons est

Bootiæ, quæ et Aonia dicitur. Aonia autem brevis fit Ni: quia sequitur vocalis vocalem. Callimachus Aganippem fontem esse dicit Permessi fluminis. Servius.

Aonia Aganippa] Sic in Longobardico. In altero perveteri codice abrasa est ultima syllaba. Sane Aonid Aganippe utrumque Servius nominativi casus esse dixit. Quibusdam vero, tametsi non improbent Aonia nihil absurdum videtur: ut qui dixerat: juga Pindi et Parnassi, dicat etiam eadem figura, Aganippe Aoniæ: fitque hoc genitivi casus, ne versus elanguescat. Sed enim Aonia Aganippes legendum esse indicat Probus, qui loco hoc dicit geminas vocales ab una excipi, adeoque syllabam ultimam in Aoniæ non elidi, sed communem fieri: produci vero subsequente vocali brevi, corripi, si longa excipiat: ut eo loco, Insula Ionio in magno. Hujus sententiæ Sosipater etiam subscribit. Pierius.

Aonia Aganippa] Id est, fontis Aganippæ in Bœotia positi, de Aonibus Bootiæ incolis, Pausanias 1. IX. Idem in eodem lib. Aganippen fontem esse in Helicone docet: Ἐν Ἑλικῶνι δὲ πρὸς τὸ ἄλσος ἰόντι τῶν Μουσῶν, ἐν ἀριστερᾷ μὲν ἡ ̓Αγανίππη πηγή· θυγατέρα δὲ εἶναι τὴν ̓Αγανίππην τοῦ Περμήσσου Aéyovơt. Emmeness.

13 Illum etiam lauri, etiam flevere myrica] In Rom. codice legitur: Illum etiam lauri, illum flevere. In Longobardico una plus dictione pleniore versu est: Illum etiam lauri, illum etiam flevere myricæ, idque ter repetitum cum pinifer illum etiam majorem habere movendi vehementiam videtur: quamvis non displiceat, Illum etiam lauri, etiam flevere, quod ea exilitas propria sit, et Bucolici characteris, et personæ miserabiliter aliquid deplorantis. Pierius.

14 Pinifer] Quod adstruit Noster Ecl. VIII. 22.

Manalus, argutumque nemus, pinosque loquentis

Semper habet; semper pastorum ille
audit amores,
Panaque, &c.

Mons est Arcadiæ. Mela II. 3. Pa-
nos mons proprius est. Pausanias 1.
VIII. Μαινάλιον, ἱερὸν μάλιστα εἶναι
Πανὸς ὀνομάζουσιν· ὥστε οἱ περὶ αὐτὸ
καὶ ἐπακροᾶσθαι συρίζοντος τοῦ Πανὸς
Aéyoval. Noster et Manala. Ge. 1. 17.
Emmeness.

Sola sub rupe] Deserta. Mænalus autem et Lycæus montes Arcadia sunt. Servius.

15 Lycai] Accuratam hujus montis in Arcadia positi descriptionem legas apud Pausaniam 1. VIII. Nominatur etiam Olympus, in quo educatus est Jupiter. Recte gelidi, nam siccitate et æstu nimio exarescentibus frugibus, fontis 'Ayvoûs Arcadum fines optatis imbribus perfunduntur. In hoc monte Lycao Panos fanum etiam

est.

Quanti is hunc locum fecerit Ge. I. 16. Noster docet. quæ plura in hoc jugo admiranda sunt, persequitur laudatus scriptor. Emmeness.

16 Stant et oves circum] Scilicet circa Gallum, ejus amorem stupentes. Sensus autem est, Sicut oves, o Galle, circum te stare non pœnitet; ita nec te illarum pœniteat. nam etiam Adonis quondam ovium exstitit pastor. Et quod ait Nostri, miscuit suam personam, ut frequenter facere consuevit: nam erat integrum, Tui nec pæniteat illas. Alii pœnitet, pro pudet accipiunt. Servius.

17 Nec te pæniteat pecoris, divine poëta] Allegoric@s hoc dicit, Nec tu erubescas Bucolica scribere. Idem.

Divine poëta] Quid divinus Ecl. III. 37. et Ecl. v. 45. Præcipue competit hoc poëtis. Ovid. Amor. III. 9. At sacri vates, et Divum cura voca

mur.

quam lectum est. Et de hoc fabula talis: In Cypro insula regnavit Cinyras, habens filiam, Myrrham nomine; quæ, Solis ira, in amores incidit patris, cum quo etiam ministerio nutricis concubuit: namque nutrix Myrrhæ dixit Cinyræ, esse quandam puellam, quæ ejus amore flagraret, et concubitum nocte in tenebris propter verecundiam expeteret virginalem: hoc, Cinyras, incitatus libidine, pollicitus est: cupiens deinde videre vultus puellæ, lumen jussit inferri, visamque filiam persequi cum gladio cœpit, ut interficeret: quæ gravida de patre confugit in silvas, ibique mutata est in arborem nominis sui; sed infantem conceptum etiam in cortice retinuit, et postmodum dente apri excisum emisit in lucem; qui a Nymphis educatus, Adonis cognominatus est, quem quia Venus adamavit, Mars in aprum transfiguratus occidit, quem multi miseratione Veneris in rosam conversum dicunt. Est etiam alter ordo hujus fabulæ: Ex Egypto Epiviostasterius et Yon fratres, ad insulam Cyprum profecti sunt, atque ibi sortiti uxores: ex quorum genere Celes procreatus est; qui habuit Erinonam filiam hæc cum esset nimiæ castitatis, et hoc a Minerva et Diana diligeretur, Veneri esse cœpit invisa, quæ cum puellæ castitati insidiaretur, in amorem ejus impulit Jovem, quem dolum postquam Juno animadvertit, ut fraudem fraude superaret; petit a Venere, ut in amorem puellæ Adonem inflammaret; quem posteaquam nulla fraude sollicitare in ejus amorem potuit, objectis quibusdam nebulis, ipsum Adonem in penetrale virginis produxit: ita pudicitia puella per vim et fraudem caruit; sed hanc Diana irata circa

Sunt etiam, qui nos numen habere Cisseum fluvium in pavonem mutavit:

putent.

Emmeness.

18 Adonis] A habet accentum, quia Græcum est nomen: tamen etiam Latine sic dicimus. nam Adon nus

Adonis vero ubi cognovit se amatam Jovis vitiasse; metuens, profugit in montis Cassii silvas, ibique immixtus agrestibus versabatur; quem dolo Mercurii monte deductum, cum aper,

quem fabulæ Martem loquuntur, vehementer urgeret, et ab Adone vinceretur; repente fulmen Juppiter jecit et Adonem morti dedit: sed cum Venus illusum sibi, et mortem amati Adonis sæpe quereretur; Mercurius miseratus imaginem Adonis, ut vivere crederetur, ad suos reduci fecit. Juno autem a Jove petiit, ut Adonis in lucis patriis ævum degeret: tum Diana puellæ Erinomæ formam pristinam reddidit, quæ tamen ex Adone Talcum filium procreavit, et cum viro permansit. Servius.

Formosus Adonis] Adonis dià TÒ Ráλλos a Venere adamatus, post per apri ictum exstinctus. Filius fuit Myrrhæ, vel Smyrrhæ ut nonnulli, quæ gravida ex Cynara patre, vel ut alii volunt, Theiante, ejusque vim fugiens in silva se abdidisse fertur; et mutata dicitur in arborem ejus nominis. Fabulam enarrat Ovid. Met. x. Apollod. 1. 11. Hyg. c. 58. Ant. Liberal. c. 48. Emmeness.

19 Venit et upilio] Ovium custos, et propter metrum ait upilio: nam opilio dicimus. et Græco usus est schemate: sicut illi dicunt oõpea, pro eo quod est ὄρη, et οὔνομα, pro eo quod est ovoμa. Servius.

Venit et Upilio] Quamvis Servius poëtam Græco schemate usum dicat, ut apud Homerum οὔλυμπον, pro ὔλυμTOV, et similia; antiquissimus tamen codex Longobardicus, neque non Mediceus Opilio legunt per o syllaba prima. Idque Caprum grammaticum solicitum habuit, qui dictionem hanc per o vocalem quartam, non per u scribendam esse præcipit. Pierius.

Tardi venere subulci] Tardi, id est stulti. Terentius in kavтdy Tiμwpovμéve, Tardus es, id est stultus. Nam porci cito ambulant. Alii pro fatigati accipiunt; quidam dicunt ideo tardi, quia porci nusquam pascuntur, nisi radicitus effodiant herbam. Subulci autem pastores porcorum. Serv. Tardi venere bubulci] In Rom. codi

ce, in Mediceo, et aliquot aliis Subulci legitur. Sed enim si figura respondet Theocritianæ sententiæ, quæ est, ἦνθον τοὶ βῶται, τοὶ ποιμένες, róλo veov: dubio procul bubulci legendum est, quibus et epitheton tardi convenit, quum præcipue ingressus boum tarditate notetur. Pierius.

Bubulci] Veteres aliquot codd. subulci idque Servius etiam agnovit. Sed germana lectio, quam et J. Parrhasius, F. Ursinus, N. Erythræus, H. Stephanus, L. de la Cerda tuentur, est bubulci, qui proprie tardi, lentiore boum incessu; cum porci cursum festinent. Ovid. ad Auroram:

Prima vocas tardos sub juga panda boves.

Tibullus :

Aut stimulo tardos increpuisse boves. Deinde El. Donatus, tria tantum pastorum genera, quæ dignitatem in Bucolicis habeant, enumerat, Bubutcos, Opiliones, et. Caprarios: quod nomen caute, consulteque in iis, quæ sumpsit a Theocr. Virgilius omisit, ut docuit Agellius. Denique ipse Theocriti versus, quem noster hic æmulatur, nullus subulci meminit. Taubmann...

20 Uvidus hyberna venit de glande Menalcas] Uvidus, pinguis. Et humidum est, quod extrinsecus habet aliquid humoris: uvidum vero quod intrinsecus, unde uvæ dicuntur. quod tamen plerunque confundunt poëtæ. Hiberna autem de glande, de collectione glandis, quia per hiemem colligitur. Servius.

Uvidus hiberna de glande Menalcas] In Rom. codice umidus et absque aspiratione, uti mos ejus est in plerisque aliis: nam et umor in eodem codice sine adspiratione scribitur, quod sive ab humeo, sive åπò Toû vw descendat, adspirationem omnino recipit. Loco vero hoc, uvidus casta lectio. Pierius.

21 Unde amor iste] Id est tam impatiens, tam turpis. Alii sic intelli

gunt unde, quod non dignus illo a quo fastidiebatur. Servius.

22 Galle, quid insanis] Vult spem amoris desperatione sanare. Idem.

Tua cura Lycoris] Pene irrisorie dictum est tua cura, id est, pro qua tu ita solicitus es, te relinquit. Et bene cum alii interrogent, quasi deus Apollo divinat. Idem.

23 Perque horrida castra secuta] Horrida semper nunc propter bella civilia. Et subtiliter hic tangit Antonium, ut supra dictum est. Idem.

25 Florentis ferulas] Superiore versu de serto sive de honore capitis, quo coronatus fuit Sylvanus, Ferula, Græce vápont, frutex est, habet florem mellinum, anetho similis est, ut Theoph. vi. 2. Igni servando est idonea, quem in ea surripuisse Prometheus fertur. Plin. xш. 22. Apoll. 1. 1. et Rittersh. ad l. iv. Cyneg. Oppian. p. 145. Pabulum est asinis gratissimum, cæteris vero jumentis præsentaneum venenum, frutexque hic assignatus Libero Patri. Plin. XIV. I. Ferula, antiquitus, discen

venire. Nam Apollo amavit Daphnin; Pan Syringam; Silvanus Cupressum. Idem.

27 Sanguineis ebuli baccis, minioque rubentem] Ebulum, genus est herbæ, sambuco simile. Idem.

Minio] Ideo, quia facie rubra pingitur Pan, propter ætheris similitudinem. Æther autem est Jupiter. Unde etiam triumphantes habent omnia Jovis insignia, sceptrum, palmatam tunicam. Unde ait Juvenalis, In tunica Jovis. Faciem quoque de rubrica illinunt instar coloris ætherei. Idem. Minio] Pan non solum dicitur habere faciem miniatam, sed cornua, apud Sil. Ital. 1. XIII. De minio sic Plin. XXXIII. 7. Invenitur in argentariis metallis minium, et nunc inter pigmenta magnæ auctoritatis, et quondam apud Romanos non solum maximæ, sed etiam sacræ. ubi plura. Non tantum miniata fuit Deorum facies, sed et tituli, et librorum inscriptiones minio pingebantur. Ovid. Trist. 1. 7.

Nec titulus minio, nec cedro charta notetur.

Non secus, ac si oculo rubricam diri

tium manus feriebantur, inde apud Inde rubrica, de qua Persius I. 66. Columell. in carm, de hort. ferulæ Scit tendere versum. dicuntur, non mites manibus. Ferula minaces. Eleganter Martial. x. 62. Ferulæque tristes sceptra pædagogo

rum.

Idem XIV. 80.

Invisa nimium pueris, gratæque magistris

Clara Prometheo munere ligna su

mus.

Hinc, manum ferulæ subduxisse, dicuntur, qui pulverem scholasticum excutientes, ampliora spatia ingrediuntur. Emmeness.

Quassans] Concutiens. Servius.

26 Quem vidimus ipsi] Utrum quia præsentia numina agrestium et ipse et Fauni; an quia solent numina plerumque se rusticis offerre. Unde est, Satis est potuisse videri. Notandum sane quod ea numina plerumque quæ amaverunt, dicit ad amatorem

gat uno.

Vide Casaub. ad Persii v. 90. et Salm. Plin. exercit. 1. p. 267. et 268. Et quia minium nitorem infert, inde nitor absolute de minio dicitur, quia inter colores floridos et pretiosos, quos Græci avenpoùs vocant; eodem teste p. 1041. Emmeness.

28 Amor non talia curat] Quasi expertus in Syringa loquitur. Servius.

31 Tristis at ille, tamen] Alii tamen superioribus jungunt: sed melius ut sic legamus, Tamen cantabitis: ut sit sensus, Licet ego duro amore consumar, tamen erit solatium, quia meus amor erit vestra cantilena quandoque. Videtur enim neque objurgationes, neque consolationes recipere obstinate moriturus; nihil enim ad dicta ab eis respondit. Idem.

« PreviousContinue »