Page images
PDF
EPUB

alius nemo respicit nos. Juv. Sat. VII. 3. Solus enim tristes hac tempestate Ca

manas

Respexit. Emmeness.

Inertem] Rudem, imperitum, qui artibus carent, inquit Cic. de fin. bonor. et mal. II. 34. a majoribus inertes nominabantur. iners qui sine arte, id est, sine aperŷ, ut Donat. ad Ter. An. II. 2. Idem.

29 Candidior postquam tóndenti barba cadebat] Aut mutatio personæ est, ut quendam rusticum accipiamus loquentem, non Virgilium, per ¿^^ŋyoplav. Nam ut diximus, XXVIII. annorum scripsit Bucolica. Aut certe est mutanda distinctio: ut sit non barba candidior, sed libertas. nam XXVIII, annorum barbam potest quivis mittere: sed non canam. Et bene candidior libertas: ut intelligamus etiam ante in libertate, sed non tali, fuisse Virgilium. Servius.

Candidior postquam tondenti barba cadebat] Tondeo incertæ esse significationis, ait Donatus, atque idem legas apud P. Consentium. Sane aueтaßáTws, ait Maro Ecl. 1.

Candidior postquam tondenti barba cadebat.

Nam candidior cum barba jungendum, ut canities significetur: cui interpretamento favet, quod postea Tityrum vocat fortunatum senem. Ne quis Servii, quem Nannius etiam sequitur, auctoritate compulsus, candidior cum libertas conjungat. Tondenti autem non aliter, quam passive, sumi hic potest. Uti neque in hoc Ge. III. 311. incanaque menta

Cyniphii tondent hirci.

Id est, tondentur. Livius quoque similiter Ger. lib. xxvII. J. Voss. de anal. III. 3. p. 12. De sex modis, quibus recrementitia crinium silva tollebatur. Junius de Coma c. 2. 1. aut tondebant forficula, aut rade. bant novacula, aut digitis vellebant, aut volsellis eradicabant, aut deglabratoriis

medicamentis exstringebant, aut denique pice resinave exstirpabant. Emmeness.

Barba cadebat] Contrariam sententiam de juventute, et cum module pene Virgiliano Juvenal ita extulit Satyr. 1. 25. Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat. Quem versum repetit Sat. x. 226. Cerda.

30 Et longo post tempore venit, Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit] Jungendum est hoc totum; nam duplici ratione tempus ostendit, quo eum libertas aspexerit : id est quando cœpit secare barbam, et relicta Galatea Amaryllidis amore detineri. ¿aaŋyopus autem hoc dicit, Postquam relicta Mantua Romam me contuli : nam Galateam, Mantuam vult esse; Romam, Amaryllida. Et bene tempora, quasi rusticus, computat a barbæ sectione. Longo post tempore] Aut apxaïouòs est: antiqui enim, post, ante, circum, etiam ablativo jungebant: quod hodie facere minime possumus : aut longo post, una est pars orationis; ut sit sensus, Venit tempore longo post: sicut multo-minus, multomagis, post-modo. Horatius,

Postmodo, quod mi obsit clare, mul

tumque locuto.

Longo post, ut postposita videatur esse præpositio, et in unitatem coacta. Servius.

Et longo post tempore venit] Post hic adverbium est, quia quando præpositio est, ablativo jungi non potest. Ad sententiam hanc adstruendam Priscianus 1. XIV. p. 987. citat locum Virg. Æn. vi. 409.

longo post tempore visum. Suet. Aug. c. 8. quadriennio post. Sanctius in Minerva ad Ellips. cònfugiendum vult c. 12. longo post tempore venit, inquit, id est in longo tempore, post id tempus. Emmeness.

31 Postquam nos Amaryllis] 'Aλλnyopikes hæc dicit: Postquam relicta Mantua, Romam me contuli. De quo in Argumento. Nec temere per Amaryllida Roma indicatur. Nam,

ut auctor est Politianus lib. 1. Epist. 2. ROMA urbs triplici olim nomine insignita fuit: vulgato, Roma; arcano, Amaryllis; sacro et rituali, Anthusa sive Florentia. Taubmann.

Habet, &c.] Amantibus sollemnia verba, Habere, et, Tenere. Ita Ecl. III. 107. Phyllida solus habeto. Ovid. Ep. Heroid. II. 103. Jam te tenet altera

conjux. Catull. Tene Thetis tenuit pulcherrima? Terent. Ad. 11. 4. 26. Teneo ego te, mea Antiphila? Apulejus: Teneo te, teneo te, meum palumbulum. His opponitur Relinquere. Plautus Most. Reliquit deseruitque me, &c. Vide quæ ad Plaut. Pœn. Prol. e Gruteri susp. diximus. Taubmann.

Habet] De verbo teneo plura tradit Pricæus in not. ad l. x. Met. Proprie de meretriciis amoribus et turpiori consuetudine. Ter. Hec. III. 3. 44. amor me graviter consuetudoque tenet. Plaut. Bacchid. 1. 2. 37. Tu amicam habebis? Ter. An. 1. 1. Quis heri habuit Chrysidem. Tibull. 1. 2.

[ocr errors]

peculi] Nec sperare poteram liberta. tem in oppressa civitate, nec habere curam patrimonii. Peculi autem aut antique dixit, quia omne patrimonium apud antiquos peculium dicebatur, a pecoribus; in quibus eorum constabat universa substantia: unde etiam pecunia dicta est a peculio; aut certe et hoc ad morsum temporum pertinet: nam modo tantum servi peculium dicimus: ut invidiose patrimonium suum dixerit peculium, ac si servus esset: quia se diu apud Mantuam servisse memoravit. Sane peculi, pro peculii, per synæresim dictum est. Idem.

Cura peculi] Cum contubernalem habebat Galatheam, nihil admodum peculii colligere poterat, unde se tandem liberaret. Amaryllidem nactus et attentiorem et diligentiorem, dimissa Galathea, quæ dissolutior et negligentior in re peculiari augenda erat, tandem aliquando libertatem adeptus est. Turn. 1. 26. Peculi] Hor. de Art. poët. 330. ad hæc animos et Cura peculi Cum semel imbuerit.

Ferreus ille quidem, qui, te cum possit Ubi Nannius: peculium rustici vo

habere,

Maluerit prædas stultus et arma sequi.

Idem iv. 7. xew Græce, ut videre est apud Diog. Laërt. in v. Aristippi: ἔχω Λαΐδα, ἀλλ ̓ οὐκ ἔχομαι. Emmeness.

Galatea] In Cod. plerisque veteri bus Galathea per th. scriptum, quod imperite and Tŷs beâs deduci nomen arbitrarentur. Græce vero Faλarela, cujus e‹, penultimam diphthongum in, e, longum transire apud Latinos ex Terentiano, et aliis constat satis. Ut undeía Medea, aiveías Æneas. Pierius.

Galatea] Etiam in MS. Cod. qui extat J. Rutgers. in Bibliot. Lugd. Bat. de Galatea, tanquam puella rustica, Theocr. Idyll. vi. 7. Béλλe TOL, HOλúpaμe, TÒ moluviov å Tatárea Máλowow. Emmeness.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]

cant quod extra reliquam pecuniam seposuerunt. Per i simplex, ut noster En. 1. 251. Urbem PatavI. Terentio perfamiliare, negot I, consill, beneficI. Cœll, NumerI, ut ex Lucil. Sat. χιν. Charis. 1. 9. p. 60. Factum hoc vult Pierius ad 69. hujus Ecl. Pauperis et TugurI, compendii, Priscianus metri gratia 1. VII. illius sententia verisimilis, bujus refellitur a Castalione in var. lect. c. 9. quia in soluta oratione idem factitatum, ut ex vett. inscript.

I. O. M.

PRO. SALVTE. AVGG. N. N.
L. SEPTIMI, SEVERI. PII
PERTINACIS. ET. M.
AVRELI. &c.

Pro Septimii, Aurelii. Plures reperias apud landatum comm. inscript. Recte peculium Servius pro substantia servorum: solebant enim unciatim de demenso, suum defraudantes genium,

33 Nec spes libertatis erat, nec cura pauxillulum comparcere miseri, ut

tandem aliquando per conrasos nummos libertatem a dominis redimerent, teste Lips. ad Tac. ann. xiv. 41. Græce, ut ex vet. gloss. in voce peculium, sic circumscribitur: KrσIS TOû ἐν ἀλλοτρίᾳ ἐξουσίᾳ ὄντος, τοῦτ ̓ ἐστιν vioû, doúλov. et paulo post: Пepovola, Περίκτησις, ίδιον, Σφέτερον, Οὐσία δούAov. Apposite hunc locum ex Senecæ Epist. 80. Cerda. Mancipia peculium suum, quod comparaverant ventre fraudato, pro capite numerant. Sic Cicero parad. v. 2. Eorum servitus dubia est, qui cupiditate peculii nullam conditionem recusant durissima servitutis. Juv. III. 189. et cultu augere pecu lia servis. Jureconsultis nihil hac voce familiarius, ut in indice Erythræus in voce peculi. Emmeness.

34 Exiret victima septis] Septa proprie sunt loca in Campo Martio inclusa tabulatis: in quibus stans Po. Ro. suffragia ferre consueverat. Sed quoniam hæc septa similia sunt ovilibus, duo hæc invicem pro se ponuntur: ut hoc loco septa pro ovilibus posuit. Item Lucanus contra, Et misere maculavit ovilia Roma. Juvenalis, Antiquo quæ proxima surgit ovili. Sane Pinguis melius ad victimam, quam ad caseum refertur. Servius.

bula ovium, caprarum, boum; imo aliarum etiam bestiarum. Cic. Philipp. XIII. 3. quibus septis tam immaneis belluas continebimus. Quamvis septi sive sepis nomine proprie veniat omne id, quod fundo ad tutelam esse possit. Varr. de Re Rust. 1. 14. Nunc de septis, quæ tutandi fundi causa aut partis fiant. III. 12. Septum venationis. Emmeness.

35 Ingrata Urbi] Quia cum alimenta civitatibus præstentur ex rusticorum labore, et in his rustici etiam deridentur a civibus, et multa perdunt, et advectarum rerum pretia iniqua suscipiunt. Servius.

Caseus] Quod careat sero, quasi careus. Isid. xx. 2. vel ut Varr. de L. L. a coacto lacte. De caseo premendo Colum. vII. 8. Pont. Apud Pomponium in Lenone caseum molle, ut Charis. 1. 1. et ingrata premeretur caseus urbi Non unquam, sic dispungit Sanctius II. 7. p. 86. Em

meness.

36 Ære gravis] Id est, nunquam loculis probe impletis redibam; pro quo Juvenal. XIV. 282. tenso folle reverti, id est, tumente præ nummis marsupio. Bene ære: nam æs antiquissimum, quod conflatum pecore, pecore erat notatum, ut Varr. de R. R. II. 1. Id.

Victima] Præter alias Festus hanc tradit Etymologiam: quæ ad hostes victos immoletur, quam confirmat Ovid. 37 Amarylli] Vocativus Græcus Fast. 1. 335. est, qui brevis est quotiescunque noVictima, quæ dextra cecidit victrice, minativus in is terminatur: ut Amaryl

vocatur :

lis, Pieris. Horatius, Dulcem quæ stre

Hostibus amotis hostia nomen habet. pitum Pieri temperas. Servius. Quamvis multa meis, &c.]

Meisque pinguis agnus ex ovilibus Gravem domum remittit ære dexteram. Hos Sciopp. in Priap. Carm. 86. Catullo adscribit. Emmeness.

Septis] Ex stabulis, ovilibus. In campo Martio fuisse septa, de quibus mentionem infert Servius, nemo eat inficias. Ovidius Fast. 1. 53.

Quo populum jus est includere septis. Sed omnia loca, ut Cerda, sepimento vallata septa dicuntur: talia sunt sta

Amarylli] Quidam calamo notati libri habent Galatea, ut ad Mantuam referatur; quæ lectio sit recipienda nec ne, doctis viris judicandum relinquam. Ursinus.

Amarylli] Galatea. Cerda.

Quid vocares] Hoc Virgilii personæ convenit. Masta Amarylli] Quæ nemine lætabare poëta. Servius.

38 Cui] Id est, in cujus honorem. Cui pendere] Id est, tibi; quia laudari a te non meruerunt. Idem.

Sua poma] Id est, ipsius arboris poma propria. Idem.

Poma] In Rom. Cod. mala non poma legitur. Altera vero manu poma adscriptum est. Et in altero satis antiquo abrasa est tota dictio: et poma, scriptum altera manu. Utrum malueris admittere tantundem est. Poma tamen numerosius videtur, atque ob vocalium varietatem, et ob literæ sonoritatem gratius. Pierius. 39 Tityrus] Virgilius. Pinus] Roma vel Cæsar. Servius.

40 Fontes] Poëtæ; vel Senatores. Idem.

Arbusta] Fructeta, scholastici vocabant. Servius.

[ocr errors][merged small]

Servitio] Ab servitio. Servitium est conditionis indicium. Licebat] Id est, nec deesse officio poteram. Servius.

42 Præsentis] Propitios faventesque. Horat. Ep. 11. 134. præsentia Numina. Virg. Æn. ix. 404.

Tu Dea tu præsens nostro succurre labori.

Ad Angustum referri vult Cerda, cuí viventi sacra fiebant, ut Hor. Od. III. 5. 1.

Cœlo tonantem credidimus Jovem

Regnare, præsens Divus habebitur
Augustus.

Vide Torr. Promiscue poëta utitur (ut Serv. ad Æn. v. 56.) Divum et Deorum: quanquam sit discretio, ut Deos. perpetuos dicamus: Divos ex hominibus factos, quasi qui diem obierint, unde Divos imperatores appellamus. Sic Turn. XXVIII. 6. Divus imperator, qui post mortem Deus habetur. Quod nomen, teste Servio ad Ecl. v. 56. primus meruit Julius Cæsar, et Dinus appella tus est, ut hic nummus.

DIVVS

IVLIVS

(VI. E

Unde CAESAR DIVI F. quemadmodum videre est, in nummo pag. præcedente, et in nummorum tab. xv. n. 8. de quibus disserit Augustinus. Emmeness.

43 Illum] Non videtur abundare, illum; sed facere ad augendam venerationem et ampliorem reddendam majestatem. Noster Æn. x. 175.

·Ille hominum divumque interpres Asylas,

Elegantem vocis, ille, usum luculente exponit in nov. lect. III. 26. Gulielmus Canterus. Idem.

Juvenem] Cæsarem dicit Octavianum Augustum; decreverat enim Senatus ne quis eum puerum diceret, ne majestas tanti imperii minueretur. Servius.

44 Bis senos cui, &c.] Cui singulis mensibus rem divinam facio, ut mag

Cui pecudum fibræ, cœli cui sidera nis Diis, Junoni et Jovi, Respubl. et

*parent.

optimates solent: non semel, ut aliis

diis quotannis. Turneb. 1. 26. ad vs. 42. 43. 44. Vide Saubertum de Sacrif. c. v. p. 112. ubi ex Maximo Tyrio dissert. 38. “Eλλnves pèv Obovoi καὶ ἀνθρώποις ἀγαθοῖς et paulo post ex Philone, Εὐεργέτας τούτους, καὶ πόλλων αἰτίους ἀγαθῶν, ὡς θεοὺς προσεκύουν. Emmeness.

Dies] Id est, principia mensium. Fumant] Id est, sacrificant. Servius.

45 Hic mihi responsum primus, &c.] In Cod. Longobardico primum habetur. Sed, primus dedit responsum, magis Servio videtur facere satis. Pierius.

45 Responsum primus dedit] Id est, permisit libere vivere. Primus] Id est, ante quem nullus sit. Servius.

Responsum] Respondent Dii, oracula, haruspices consulentibus, deliberantibus, partevoaμévois. Just. II. 6. oraculum consuluerunt. Responsum, &c. Cæteroquin respondere JCtorum est. Cic. de Clar. Orat. cap. 89. Q. Scævola consulentibus respondendo studiosos audiendi docebat. Inde Venusinus lib. 1. Epist. 16, 43. quo responsore, id est, Juris consulto. sic responsa prudentium pro quo idem poëta 41. consulta. Sed de his Brissonius de

Form. 1. III. p. 332, 333. Emme

ness.

46 Pascite] Id est, ut ante eratis, o pueri, sic et modo pascite in pace. Servius.

Pascite] Vett. pro pascere fuit pecuascere. Vetus inscriptio: apud Gruter. p. 204.

PECVVASCERE. GENVATES. VEITVRIOSQVE. LICEAT.

Cerda.

Pueri] Pueri sunt impuberes, ut Fest. et sic sæpe. Non raro etiam idem quod filius. Horat. Carm. 1. 16. 25. puerosque Leda. vid. Torrent. Hic de mancipiis. ut Horat. Carm. 1. 38. 1. Persicos odi, puer, apparatus. Quod, ut Cerda, perspicuum ex nominibus servorum Marcipor, Publipor. Sic et passim rais. Emmeness.

Submittite tauros] Id est, exercete terram et sobolem. Servius.

Submittite] Servius: (Jugo scilicet ad arandum). Non displicet. Sunt qui referant ad propagationem taurorum. Hanc non negem, sed hoc loco illa est parum opportuna. De ea significatione alibi. Ego Poëtam explico: submittite, id est, producite ad pas. tum tauros. Hoc enim quadrat cum superiore sententia, pascite boves, ut dicat, et vaccas et tauros produci posse ad pastum. Et quidem eo sensu Lucret. accipit, lib. 1.

Tibi suaves Dadala tellus
Submittit flores.

Profert, producit: et Seneca in Edip.
Lætus Cytheron pabulo semper novo
Estiva nostro prata submittit gregi.
Quod a Græcis sumptum, nam Pind.
Od. IX. Pyth.

Χθὼν ἠρινὰ φύλλ ̓ ἀναπέμπει.

Tellus verna folia submittit. Liban. in Progymn. pari verbo, yñ avheι Tò aveos. Cerda.

Submittite] Varro de re rust. II. 3. In nutricatu hædi trimestres cum sint facti, tum submittuntur, et in grege incipiunt esse. Id est, datur potestas cum cætero grege excurrendi ad pascua. Emmeness.

47 Fortunate senex] Non ad ætatem Virgilii refert, sed ad fortunatum futurum præsago usus est verbo. Nam apud Philosophos, senes dicuntur, qui spem futuri temporis habent in victu. Servius.

Senex] Non semper decrepitum, annis gravem, vel ætate confectum significare videtur, sed nonnunquam blandius esse nomen, honoris et reverentiæ quod sit inditum. Phædrus 1. 11. fab. 1. Morem servabo senis. Servius ad Æn. vi. 304. Senior est virens senex. Sic, Senior Atticus pro Phidia. Senior Gargetius pro Epicuro. Gevartius ad Stat. 1. 1. Silv. edit. Cruc. pag. 44. 45. 48. sic yépovτes appellati Lacedæmoniorum magistratus, de quibus Pausanias 1. i. Hæc om

« PreviousContinue »