Page images
PDF
EPUB

:

et in oblongo, Vaticanis, neque non in Mediceo, turbamur non invenuste legitur. Servius alterum illud mavult, ut impersonale pertineat ad omnes generaliter, inquit ille. Citat vero locum hunc Fab. Quintilian. lib. I. cap. IV. Totus usque adeo turbatur agris, inter eas formas, quæ proprie cujusdam rationis sunt, ut Itur in antiquam silvam, quæque initium non habent: ut fletur, apud Ter. et similia. Quare hic Servio acquiescendum videtur. Pierius.

Turbatur] Idem impersonale apud Ter. Eun. iv. 3. 7. nescio quid turbatum est domi absente nobis. Sed ad hæc verba antiquissimi interpretis, turbatur agris. ut Servius dicit: invenies. Servius hoc de se ipse? ridiculum. verissimum est, quod Tanaq. Faber in notis ad Phædr. lib. 1. fab. 4. Sed quis credat hujusmodi opáλμara ab illo nobili grammatico esse? dicam audacter, sed vere, non magis Servium hodie habemus, quam Donati in Terentium commentarios: excerpta tantum supersunt, et sæpius a mala manu. Quod demonstrari si quis sibi postulet, tam equidem id possim facile, quam ostendere, dis dúo elvai TérTapa. Similia passim Merula ad Ennium, Salmas. ad Solinum, et non pauci alii, quorum lucubrationibus multum debent politiora studia. Em

meness.

En ipse capellas] Hæc et sequentia ad commiserationem ciendam faciunt. ut Rob. Titius 1. ix. c. 10. Idem.

13 Protenus] Porrotenus, id est, longe a finibus; nam protenus per e, adverbium loci; per i, protinus, adverbium temporis, id est, statim. Ser. vius.

Æger] Et corpore et animo æger dicitur: ut, Esto, ægram nulli quondam flexere mariti. Sed ægrotus, corpore tantum. Ago autem, proprie: nam agi dicuntur pecora. Idem.

Ago] Feræ proprie et pecudes aguntur. Corn. Nep. xiv. 3. Vinctum ante se Thyum agebat, ut si feram bes

tiam captam duceret. Inde apud JC. abactor et abigeus, et in vet. gloss. abiegator. åπeλátys. åteλaúvw, abago, abigo. Emmen.

Vix duco] Quia recens partus ambulationem prohibebat. Ducuntur autem ea, quæ suis pedibus utuntur: portantur, quæ motu suo carent, sed ita feruntur ut humum non attingant: trahuntur, quæ per terram aliena vi promoventur. Nannius.

14 Hic inter densas corylos] In Romano codice, corulos per u passim scriptum est, perveteri ea consuetudine, qua Romani peregrinas literas non admittebant. Pierius.

Hic inter densas] Hoc distichon laudat Scal. Poët. 1. IV. c. 1. ubi de plena oratione disputat. Taubm.

Gemellos] Tales capræ dicuntur alyes diduμatóкol. Theocr. Idyll. I. 25. Αἰγά τέ τοι δωσῶ διδυματόκον. vid. Scholiast. et Idyll. 11. 34. diduμatókov alya puλdoow. In pretio erant magno, quia πολὺ ἔχουσι γάλα. Quos arietes immittere volunt, potissimum eligunt ex matribus, quæ geminos parere solent. Varr. de R.R. 1. II. c. 2. Feræ quæ unum tantum fœtum enituntur μovoTóкo, quo vocabulo in ea notione utitur Aristot. 1. v. de Hist. Animal. c. XIV. ubi de elephantis. utroque Call. in Hymn. Apoll. ‘H dè ke μOVVOTÓKOS, διδυμοτόκος αἶψα γένοιτο. Emmeness.

15 Spem gregis] Id est, marem et fœminam; reparatio enim gregis in sexu utroque consistit. Servius.

Spem gregis] Ita Ge. IV. 162. Spem gentis, de apibus dixit. Ge. III. 473. Spemque gregemque simul Taubm.

Ah! silice in nuda] Ad hoc pertinet præmissa dolentis interjectio: nam solent herbas substernere parientibus, ut ipse in Georgicis dicit, Et multa duram stipula filicumque maniplis Sternere. Servius.

Nuda] Serv. vIII. Æn. ad illud: Stabat acuta silex, notat: Pæne omnes Hunc silicem dixerunt, Varro, Lucre

tius, Juvenalis. Tanta tamen est Vir gilii auctoritas, ut persuadeat nobis, etiam Hanc silicem dici. Taubmann.

Connixa] Pro eo, quod est enixa, id est, partu soluta; nam hiatus caussa, mutavit præpositionem : sicut secludite curas, pro excludite. Servius.

16 Lava] Stulta, contraria. Et sensus hic est, perdituros nos quandoque agros, manifesto prædicebant signa: sed nos mentis imprudentia intelligere nequivimus. Servius.

Si mens non læva fuisset] h. e. Nisi caudex aut stipes fuissem. Eleganter lavus idem quod stultus. Horat. de art. poët. vs. 302. O ego lævus, Qui pur→ gor bilem sub verni temporis horam. Pers. Sat. II. 53. Sudes et pectore lævo Excutias guttas, ibi Casaub. lævo, non latho legit. Emmeness.

17 De cœlo tactas memini prædicere quercus] Mire compositum augurium, Nam quercus in tutela Jovis est: et hujus arboris fructu olim homines vescebantur. Per quercus ergo, agri: per fulmen, ira Jovis: per iram Jovis, ira Cæsaris per damnum arborum, damnum agrorum figurabatur. Hæc quercus ergo tacta, id est, afflata leviter fulmine: ut Cicero, Tactus est ille, qui hanc urbem condidit, Romulus, Significabat motu Imperatoris posse agros eorum perire, apud quos fulminatæ sunt arbores: nam agri caussa victus sunt, sicut olim quercus. Quod autem ait tactas; ostendit temporale føre damnum, quale patiuntur arbores leviter fulminatæ. Et bene prædicere, quasi præloqui et prædivinare: cum ita manifestum constet esse augurium. Servius.

· Memini prædicere] Non prædixisse; ita Agrætius Vet. Gramm. Memini me facere, dicere debemus, non memini me fecisse: nam memini sermo est totus præt. temporis, qui ante factam rem in præsens revocat. Et si dixeris: memini me fecisse, duo præterita simul jungis. Cic. in Verr. IV. › 14. memini Pamphilum Lilybætanum mihi Delph. et Var. Clas.

narrare. et c. 66. tum etiam hoc me memini dicere. Ter. An. 11. 5. 18. virginem forma bona memini videre. ubi Donat. in Phorm. 1. 2. 24. memini relinqui me Deo irato meo. ipse Virg. En. vII. 405,

Atque equidem memini, fama est obscurior annis,

Auruncos ita ferre senes. Ecl. IX. 52.

Memini me condere soles. Refutat Sanct. in Min. c. 14. Agrætii sententiam, ubi, memini, jungi posse præterito perspicue disputat. Em

meness.

Quercus de cœlo tactas] Fulmine ictas, quas Festus Fanaticas, Plaut. in Trin. II. 4. 138. fulguritas. Idem.

18 Sæpe sinistra, &c.] Versus hic in Vett. quos sequimur codicibus non habetur. Supposititius est: ut in Oblongo et Longobardico, in quo etiam, dicebat, pro prædixit: quæ lectio est etiam alterius Vergiliani codicis manu scripti, cujus mihi copiam fecit Nicolaus Delphius. Pierius.

Sinistra cornix] Jussu enim Jovis canebat cornix a læva, corvus a dextra, ut Cic. de Div. 1. 7. et 39. Plaut. Asinar. 1. 1. 12. Impetritum, inauguratum'st: quovis admittunt aves. Picus et cornix est ab læva: corvus vero ab dextra. de Vanitate augurum Turneb. VI. 26. Idem occurrit ver. sus Ecl. IX. 15. ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix. Emmeness.

19 Qui] Pro quis, veteri more. Plautus in Truc. 1. 2. 3. Ne qui manus attulerit steriles intro ad nos. Idem in Sticho v. 7. 1. Qui Ionicus aut Cynædicus, qui hoc tale facere possiet? Nannius. Quis cum s litera dici volunt grammatici, cum inquirendo, ut Virgil. Æn. 1. 619.

Virg.

Quis te, nate Dea, per tanta pericula

casus

Insequitur?

et Æn. vi. 808.

Quis procul ille autem ramis insignis oliva?

5 G

In referendo autem sine s. En. quam sententiam refutat Germanus VI. 760.

[blocks in formation]

Da] Id est, dic. Sic contra, Accipe nunc Danaum insidias, id est, audi. Servius.

Da] Expone. Terent. Heaut. prol. 10. paucis dabo. Plautus in Bacch. II.3. 132. hanc fabricam Herili filio dabo, id est, narrabo. Plena videtur locutio apud nostrum Æn. 11. 790. Hæc ubi dicta dedit; qualia apud optimos auctores sexcenta; ut dare inventum, effectum, &c. Emmeness.

20 Urbem quam dicunt Romum] Quæritur cur de Cæsare interrogatus, Romam describat ; et aut simplicitate utitur rustica, ut ordinem narrationis plene non teneat, sed per longas ambages ad interrogata descendat. Aut certe, quia nullus qui continetur, est sine ea re quæ continet, nec potest ulla persona esse sine loco; unde necesse habuit interrogatus de Cæsare, locum describere in quo eum viderat. Est autem longum Hyperbaton, Urbem quam dicunt Romam. Hic illum vidi juvenem, Melibae. Roma ante Romulum fuit, et ab ea Romulus nomen adquisivit, sed de flava et candida Roma Esculapii Filia novum nomen Latio facit, tantum conditricis nomine omnes Romani vocantur: Mas rinus Lupercorum Poëta dixit. Servius.

Urbem] Addit Romam, quod simpliciter idem: ut ab urbe condita, et ex similibus form. Græce korv, Athepas. Cor, Nep. 11. 4. 1, et vii. 6, 4,

ex Aristotele. Romam] Hæc Solino c. 1. teste, Valentia Lat. 'Póun Græce: v. ad hunc loc. Salm. p. 6. 7. Em

meness.

21 Stultus ego] Id est, rusticus, qui nescivi judicare. Nostra] Mantuæ. Quo] Id est, ad quam; nam adverbium posuit pro nomine: ut, Genus unde Latinum, id est, a quo. Servius. 22 Ovium teneros] Periphrasis ag norum. Idem.

Depellere] Id est, a lacte removere. Idem.

Depellere fœtus] Varronianum est II. 2. de R. R. Cum depulsi sunt agni a matribus, adhibenda diligentia est, ne desiderio senescant. et cap. 4. Cum porci depulsi sunt a mamma, a quibusdam Delici appellantur, neque jam lactantes dicuntur. Noster Ecl. VII.

15.

Depulsos a lacte domi quæ clauderet

agnos.

Horat. Carmin. 111. 4.

--fulvæ matris ab ubere Jam lacte depulsum leonem.Pro quo Ge. III. 398.

——prohibent a matribus hædos. Depellere aliis abigere propter adjec tam particulam quo. Ecl. II. 30. gregem compellere. et Varr. de R. R. c. 2. Compellendum in gregem ovium. Emmeness.

Fatus] In oblongo quidem codice, fœtus, cum e diphthongo seribitur. In reliquis, fetus absque diphthongo. Sed enim numismata, fœtus per œ scribendum monent, dum quæ inde vocabula deducuntur fœcundus, fœcunditas, et similia per a scriptas nobis ostendunt. Ut in FAVSTINAE AVG. FOECVND. AVGVSTAE. et ita in reliquis. Pierius.

Fatus] Errare Pierium tota via docet Gellius XVI. 12. et ipsa, quæ laudat, numismata contrarium ar guunt, ut apud Ant, Augustinum tab, 49. n. 7. et tab. 59. n. 20. imo ex ipsis numismatibus videre est, quorum mihi

[merged small][merged small][graphic][graphic][subsumed][subsumed][subsumed]

23 Sic canibus catulos similes] Vult urbem Romam non tantum magnitudine, sed etiam genere differre a cæteris civitatibus; et esse velut quendam alterum mundum, aut quoddam cœlum, in quo Deum Cæsarem vidit. Qui enim comparat cani catulum, vel hædum capella; magnitudinis facit, non generis differentiam. Qui autem dicit, leo major est cane: et generis facit, et magnitudinis differentiam, sicut nunc de urbe Roma fecit. Putabam, inquit, ante, ita Romam comparandam esse aliis civitatibus, ut solet hœdus capræ comparari; nam quamvis major esset, tamen eam civitatem esse dicebam: nunc vero probavi eam etiam genere distare : nam est sedes deorum. Hoc autem eum dicere, ille comprobat versus,

Tempore non alio catulorum oblita le

ana.

Et eodem libro 437.

Cum positis novus exuviis nitidusque jurenta

Volvitur, aut catulos tectis aut ora re

linquens.

Plaut. in Truc. II. 2. 13. Quasi sus catulos, pedibus proteram, &c. Phædrus 1. 28. Vulpinos catulos. Citat hunc vers. Columell. III. 9. quod natura sobolem sui similem producat. Emmen, 24 Componere] Comparare. Serv.

Parvis componere magna solebam] Ge. Iv. 175. -si parva licet componere magnis. Herod. 1. 1. ås elvaι σμiкpà ταῦτα, μεγάλοισι συμβαλέειν. Thucyd. 1. IV. ὡς μικρὸν μεγάλῳ εἰκάσαι. Cic. de opt. gen. orat. c. 6. ut cum maximis minima conferam: et in Econom. 1. CXI. apud Lactant. ut magna parvis

Quantum lenta solent inter viburna comparemus. Ursinus. cupressi.

Nam viburnum brevissimum est, semper virens, et forma et genere a cupresso remota. Nam cupressus, arbor est maxima. Hoc autem genus argumentationis et apud Aristotelem lectum est, et apud Ciceronem. Servius...

Catulos] Proprie canum, ut Isid. XII. 2. aliarum tamen bestiarum foetus catuli dicuntur, ut Non. Marcel, lus. Virgil. Ge. III. 245.

25 Caput extulit] Sic et En. 1. 131. placidum caput extulit unda, et Ge. Iv. 351. flavum caput extulit unda. et III. 553, de Tisiphone : caput altius effert: Germanus.

26 Lenta] Arbor quæ vel tardiuscute crescit, vel quæ frangi tam facile non potest: ut Ovid. Heroid. Ep. IV. 81. Seu lentum valido torques hastile lacerto: et noster En. XI. 650. lenta hastilia. Ecl. III. 83. lenta salix. meness.

Em

Viburna] Quæ tênuïa virgulta sunt, et genistæ genus mollioris, ex qua scopa fiebant. Quidam stolones interpretati sunt: P. Kuellius vitem albam, quæ Gallis viurna dicitur. Vide et Matthiolum in Dioscorid. 1. 1. Taubmann.

Cupressi] Quia proceræ sunt, ut Theophr. de plantis 1. 8. čσT τὰ μὲν ὀρθοφυῆ καὶ μακροστελέχη, καθάπερ ἐλάτη, πεύκη, κυπάριττος. Sic Theocr. Idyll. XI. 45. évtì fadıvaì kvTápioσo. vid. Schol. et Plin. XVI. 33. inde a depræliantibus ventis propter proceritatem agitantur, ut Od. Hor. I. 9. 12. Apul. Met. l. v. Involavit proximam cupressum, deque ejus alto cacumine. 1. vi. de quodam ramo proceræ cupressus. 1. VIII. de summo cupressus cacumine. Emmeness.

27 Et quæ tanta fuit] Quæ tanta: ad magnum enim aliquid nimia necessitas venire compellit. Unde quasi miratur hominem rusticum Romam videre potuisse. Servius.

Et qua] Nonnulli ecqua: sed prius probat Gifanius ad Lucret. in prol. A. 25. et quid spei sit reliquum? et in Phorm. III. 1. 10. et quid spei porro est? Virgil. Ecl. x. 28. Et quis erit modus? inquit: amor non talia curat, &c. Emmeness.

28 Libertas] Amor libertatis. Etenim aliter dicit servus, libertatem cupio: aliter ingenuus. Ille enim carere vult servitute, hic habere liberam vitam, pro suo scilicet arbitrio agere: sicut nunc Virgilius sub persona Tityri, dicit se amore libertatis Romam venire compulsum: et idem latenter carpit ea tempora, quibus libertas non nisi in urbe Roma erat. certe simpliciter intelligamus hoc loco Tityrum sicut pastorem locutum. Nam ubique eum Theocritus mercenarium inducit. Item Virgilius,

Aut

Tityre dum redeo (brevis est via) pasce capellas.

Servius.

cognomento respiciens, id est, felix et propitia: ut Cic. leg. 11. 11. Fortuna respiciens et Jupiter respiciens, qui apud Apoll. Rhod. 11. 1126. Seùs exóos. Quare libertas Dea sit, docet Cic. de Nat. Deor. II. 23. Templum et Atrium in Libertatis Colle Aventino, ut Fest. et Donat. de urbe Roma II. 13. Eam repræsentat matrona erecta, dextra pileum rotundum tenens, sinistra vero virgam, ut ex nummis veteribus apud Fulv. Urs. et alios extantibus. Virgula pulsati, et capite raso pileum capiebant servi, libertatis indicium, ut H. Junius 1. 11. de Coma. Nec tantum servitute potior est libertas, sed et summum pretium, quod servo persolvi possit, ut Ter. An. 1. 1. 12. Raro autem ex servis liberti erant dominis nisi serius, id est, post longam servitutem, ut ex Sosiis, Getis Terentianis liquidum. Apposite igitur: quæ sera tamen et postquam tondenti barba cudebat; id est, postquam ætatem spectata esset servientium fides. Quamobrem, hæc in usu fuit form. antiqua: Spectatus satis. Qua significabatur servum diu et liberaliter serviisse. Ter. Ad. v. 6. 5. Nam is mihi profecto est servus spectatus satis. Inde spectamen bono servo, vid. Taubm. ad Plaut. Menæch. v. 6. 1. Emme

ness.

Respexit inertem] Desidem, sese non requirentem. Nam culpat suam inertiam quod non ante Romam ierit, et sit usus puer libertate, qua uti cœpit provectioris ætatis. Servius.

Respexit] Id est, me favore prosecuta est et in libertatem vindicavit. Donatus ad Terentii verba, An. v. 6. 11. me in tuis secundis respice. Sunt enim, qui felicitate elati ne respicere quidem velint amicos. Et respicere est proprie retro aspicere, id est, quem præcedis felicitate, non oblivisci. Plaut. in Bacch. IV. 3. 24. deus nos respiciet aliquis, id est, opem feret.

Libertas] Dea est, ut Germanus, Terent. Ad. III. 2. 55. Nam Hercle

« PreviousContinue »