Page images
PDF
EPUB

395

Telluris tumulus formatum crevit in orbem:
Quem circum lapidem levi de marmore formans
Conserit assiduæ curæ memor. Hic et acanthus,
Et rosa purpureo crescit rubicunda colore,
Et violæ genus omne hic est, et Spartica myrtus,
Atque hyacinthus; et hic Cilici crocus editus arvo;
Laurus item Phoebi surgens decus; hic rhododaphne,
Liliaque, et roris non avia cura marini,
Herbaque thuris opes priscis imitata Sabina,
Chrysanthusque, hederæque nitor, pallente corymbo,

[merged small][ocr errors]

et utque d. m. Forte frit: Aggestam cumulavit humum.396. Scaliger conj. Quem circum lapidum levi de marmore formas Conserit: ut sint crustæ marmorum, emblemata; nimis eleganter et opipare pro pastore. d. m. acervans Heins. conj., et lapidis et Congerit. Valer. Fl. vi supremos puero sic fatus honores Congerit. Lapidem tamen et marmor quomodo jungam non video. An lapide et levi de marmore. Pessime vero interpolator marmor memorat, cum saltem maceria aut Oprýrds aggestam bumum circumdare deberet. 397. assiduæ curæ memor; iners repetitio est ex v. 393, cum deberent sequi gramina, herbæ, flores, quibus conserit tumulum. Saltem jung. Quem conserit : ita lapidem formans de monumento intellige. · Congerit conj. Heins. acanthos Ald.-398. crescens Ms. Kæler. purpureum crescit rubicunda tenorem Ms. Helmst. purpureum crescent r. t rorem Petav. pudibunda rubore Voss. eleganter; idque recte probat Wakef, ad Lucret. 11, 416.-399. Et viola omne genus, hic est vulgg. Spartica myrtus merito suspecta jam Scaligero: qui varie tentat: Astartica, ab Astarte, Venere, vel Parthica ; est enim myrti genus, philadelphum, quod apud Parthos inveniri Athenæus tradit, tandem agrumi Sparticum Achaiæ ex Theophrasto narrat. Dalechamp. ad Plin. XV, 29. Veneris aliquod nomen latere videtur: forte etiam regionis. Ægyptia myrtus olim præstitisse ceteris narratur (Athenæus xv, p. 676 D). Conjiciat aliquis Memphica, Nilotica. Myrtus ad Eurotam Catullus memorat 63, 89. Verum a Sparta non fit Sparticus. Heins. conj. Epirotica, quod miror. Jo. Schrader. Cythereia.-400. Cilico edd. vett. Scaliger archaismum inesse putabat. Sed cur Cilix arvum non feramus? Est tamen aliud vitium, quod hic latet: si de croco agunt poëtæ, non memorant arvum sed antrum Corycium Ciliciæ. Hoc videtur h. 1. reponendum ; et jam repositum nunc video in Aldina, et hinc in ed. Ge. Fabric. additus malebat Heins. Idem ante: et hinc C.-401. L. item decus, exurgens rh. vett. edd., sed laurus Phoebi decus recte. Laurus item Phæbea ingens d. conj. Heins., tum ed. Ge. Fabric. hic urgens rhododaphne ; quod vitium operarum esse arbitror. rhododaphne est nerion Plin, xxiv, 11, s. 53, et in nostris herbarum auctoribus.–402. NOR avia cura a Bembo restitutum; forte quod ipse ros marinus valgo nascitar. Heins. conj. non aviu turba. Vett. edd. novania cura. Voluit aliud exsculpere Scaliger: Nonacria thura, ut ros marinus Arcadibus pro thure fuisse dicatur, vel non annuu curu ; sed non successit.-403. Sabinis vett. edd. Scaliger: Sabina Bembus restituit, et herbæ nomen id est. Plin. XXIV, 11, s. 61 Herba Sabina, brathy uppellata a Græcis, duorum generum est, altera tamuraci similis folio, altera cupresso. A multis in suffitus pro thure assumitur.

Numeratur nunc inter Juniperos.–404. Chrysanthesque Scaliger emendat ex Nicandri

405

Et Bocchus Libyæ Regis memor; hic amarantus,
Buphthalmusque virens, et semper florida pinus.
Non illinc Narcissus abest: cui gloria formæ
Igne Cupidineo proprios exarsit in artus;
Et quoscumque novant vernantia tempora flores.
His tumulus super inseritur: tum fronte locatur
Eulogium, tacita format quod litera voce :
Parve Culer, pecudum custos tibi tale merenti
Funeris officium vitæ pro munere reddit.

410

mum.

« Bu

versu apud Athenæum lib. xv, p. 684 D. Videtur idem esse ac chrysanthe.

Mox hederæ nitor pro hedera nitente. Scaliger podov ayaatav apud Theocritum comparat. Genera ejus plura esse notum est; h. l. candida intell. conf. Ge. iv, 124. Ecl. 111, 39. palante conj. Heins., quia sunt errantes hedera.—405. Quod aliunde non constat, ex h. I. discimus, florem fuisse Bocchi nomine insignitum. Rex ille Mauretaniæ facile hunc honorem consequi potuit Jubæ Regis beneficio, quem cum de aliis rerum naturis tum de plantis scripsisse ex Plinio tenemus. Bacchi edd. vett. Boccus Ald. Heinsius laudat Hesych. Bàx, Bordons eldos, ubi vid. Not.—406. Bumastusque Ald. cum vett. edd. et codd. Petav. et Voss. Est ea quidem inter uvarum genera, vid. Ge. 11, 102, sed inter flores Buphthalmus, quem Bembus primus edidit, erat serendns: vulgari nomine Buphthalmum. İnter pratenses flores etiam a Nicandro ponitur loco sup. laudato, quem Scaliger emendavit. Nunc inter Teucria referri solet. Heinsius tamen tuetur Bumastus, ut sit herbæ nomen; laudatque Ηesych. Bουμανής, οι δε Βουμαστός, είδος βοτάνης. mastus semel iterumque Columellæ restituimus" subjicit Heinsius. In fine semper florida picris a Bembo erat reposita, quæ apud Plinium inter lactucas et intuba nuineratur, Sed Scaliger defendit veterem lectionem pinus, ut sit xaualtitus, quæ inter flores topiarios est; et Columellam laudat, ubi scilicet 1x, 4, 2 semper virens pinus est, sed non de herba ibi agitur, nec apud Virgil. Gé. iv, 112, ubi vid. Not. Heinsius tamen et ipse : “picris, perperam; pinus, bene; posnit pro frutice, quomodo Columella: Posthæc frequens sit incrementi majoris surculus, ut ros marinus et utraque cytisus, et semper virens pinus et major ilex. Ita et Ovid. in Arte: Ros maris et lauri cultaque pinus abest, ubi plura annotamus. Salmasius in hoc loco et in Columellæ et Nasonis tinum pro pino voluit reponi. vid. Constant. Fanens. Collect. cap. 9. Bochart. Hieroz. lib. 11, cap. 5."~407. 408. Inserti versus ab eo, qui recensum florum augere volebat; sed parum scite; vult dicere: correptum fuisse amore sui ipsius ex superbia, quam de forma susceperat. cui gratia formæ cum Francio conj. Burmann. ad Anthol. Tom. I, pag. 101. qui gloria forma legebat Heins., vel gratia forma.—410. His floribus tumulus superinseritur, vel super, in superficie. ingeritur Heins. conj. et landat locum Quintil. Declam. v (cap. 6). tum fronde vett. edd., vel solenni vitio, vel ex vs. 389. -411. Eulogium Ald. quod firmat eadem et ceteræ edd. vett., quod præfert Scaliger.–412. custos pecudum vett. edd. nil tale merenti vett. edd. tibi tale Donatum legere Ascensius monet. An is in Calicem scripsit? et Ascensio visus est? Jung. tale officium.—413. reddo vett. edd., sed alterum stylo lapidari magis consentaneum. funeris officium, h. I. de sepultura, cenota. phio. In edit. Virgilii cum Opusculis, Antwerp. Exc. Mart. Nutius 1556, 12. pag. 418 Culici subjicitur hoc epigramma :

ALBANI COMANTIS.
Rana loquax, Graia multum celebrata Camæna,

Et Phrygii docto carmine lecta senis,
Quid tibi cum nostris animantibus usque pusillis ;

Si potuit fructus vincere Nux reliquos?
Et licet inde Elephas pretioso dente superbus

Barriat, hunc potuit nunc superare Culex. Non vacabat, dum in his occupati eramus, in auctorem carminis inquirere, quod alibi occurrere non meminimus.

CU L E X

PROBABILITER RESTITUTUS,

CUM NOTATIONE INTERPOLATIONUM.'

Lusimus, Octavi, gracili modulante Thalia;
Atque, ut araneoli, tenuem formavimus orsum:
Lusimus : hæc propter Culicis sunt carmina dicta,
Omnis ut historiæ per ludum consonet ordo.
Notitiam ducunt voces.

Licet invidus adsit.
Quisquis erit culpare jocos Musamque paratus,

5

NOTÆ 'Cum ne tolerabilis quidem lectio In iis, quæ interpolatorum intempeCulicis sit, nullaque inde omnino per- rantia et mala sedulitate interposita cipi possit voluptas : periculum feci, sunt, haud pauca legi suspicor melian mutata ejus lectione, tum ex libro- ora iis, quæ ipsi erant commenti parum corruptelis, tum ex virorum doc- rum docte ac scite. Licebat similem torum emendationibus et conjecturis, operam Ciri commodare. Verum interpolationibus vero charactere li- specimen proponere volebam; in quo terarum diverso notatis, exiturum expoliendo, impugnando, defendendo, esset carmen, quod sine offensione qui velint, ingenia exerceant! Lusus legi possit. Me non omnes muta- ingenii et hic esto. tiones præstare aut veram ac genui- v. 3 seqq. et 11 sqq. Interpolatio nam lectionem ubique restitutam variorum. venditare, vix opus est ut moneam. Delph, et Var. Clas. Virg.

4 Y

10

15

20

Pondere vel culicis levior famaque feretur.
Posterius graviore sono tibi Musa loquetur
Nostra, dabunt cum securos mihi tempora portus
Ut tibi digna tuo poliantur carmina sensu.

Latone magnique Jovis genus, aurea proles,
Phabus erit nostri princeps et carminis auctor
Et recinente lyra fautor; seu detinet illum
Alma Chimæreo Xanthus perfusa liquore,
Seu nemus Asteria, seu qua Parnassia rupes
Hinc atque hinc patula præpandit cornua fronte,
Castaliæque sonans liquido pede labitur unda.

Vos quoque Pierii laticis decus, ite, sorores
Naiades, celebrare Deum plaudente chorea.

Et tu, sancta Pales, ad quam ventura recurrit
Agrestum fætura; tibi sit cura canentis
Aërios nemorum tractus sylvasque ;

virentes, Te cultrice, vagus saltus feror inter et antra.

At tu, cui meritis oritur fiducia chartis,
Octavi venerande, meis allabere coeptis.
Triste Jovis Coique canit non pagina bellum,
Phlegra Giganteo sparsa est quo sanguine tellus;
Nec Centaureos Lapithas compellit in enses.
Urit Erichthonias Oriens non ignibus arces;
Non perfossus Athos, nec magno vincula ponto
Jacta, meo quærent jam sera volumine famam;
Non Hellespontus pedibus pulsatus equorum,
Græcia cum timuit venientes undique Persas;
Mollia sed tenui percurrere carmina versu, et
Viribus apta suis Phoebo duce ludere gaudet.

Et tu, sancte puer, memorabere ; sic tibi perstet
Gloria perpetuum lucis victura per avum;
Et tibi sede pia maneat locus, et tibi sospes
Debita felices memoretur vita per annos
Grata, bonis lucens. Sed nos ad cæpta feramur.

25

30

35

40

NOTÆ

v. 18. Nova interpolatio. Iterum 20.

Interjecti ab alia manu v. 33. 36 ad 40, et v. 43. 53. 54. 55. 56.

« PreviousContinue »