Page images
PDF
EPUB

Ite, quibus tædas accendit tristis Erinnys:
Sicut Hymen præfata dedit connubia mortis:
Atque alias alio densat super agmine turmas;
Impietate fera vecordem Colchida matrem
Anxia solicitis meditantem vulnera natis;
Jam Pandionias miseranda prole puellas,
Quarum vox Ityn, et Ityn, quod Bistonius Rex,
Orbus epops moret volucres evectus in auras.
At discordantes Cadmeo sanguine fratres
Jam truculenta ferunt infestaque vulnera corpus

245

250

O. quærentem frustra sibi. Ite, p. cum hiatu. Nec felicius in hoc loco sanando versata est Barthii opera lib. xxI, 20, quem adeat, cui placet; piget enim transcribere ea, unde nullus ad nos fructus redit. Retineo Bembinam lectionem Otia quærentem frustra, ut adhuc ad Ixionem referatur. Verum appellationem Vos ite prorsus alienam a loco esse video. Narrat enim Culex quæ viderit. Forte: Otia quærentem frustra sibi? quidve puellas? vel frustra? Belive puellas? (scil. quid memorem? ex v. 242.)-245. Ite; accipiendum erit: discedite a me! ut aversetur Culex aspectum. Sic fere Ascensius; satis frigide. Ire ed. Ven. 1486. F. Dira; quod mox per tristis interpretatum cum esset, glossa in textum venit. Forte fuit: Dira quibus tadas accendit pronuba Erinnys, subjecit tum alius versificator: Sicut Hymen: expletus versus mox ab alia manu.-246. Scaliger: Si cui, legit: sed quæ sententia commodior sic exeat, non video. Vett. edd. Sic Hymen. Heins. Quis et Hymen. Jo. Schrader. Sævus H. post fata 1. per facta. Forte præsaga: est enim versificatoris lacinia ex interpretatione superioris versus nata: accipienda ea iterum de Erinny: præsaga dedit connubia mortis (scil. obtruncatis in thalamo sponsis), Atque alias alio densat super agmine turmas (scil. sponsorum numero L); cumque his Impietate fera v. C. matrem.247. densat Bembo debetur. densas vett. edd., etiam Aldina cum codd. densent Scaliger, qui retraxit versum post v. 232 Quem c. tr. Heins. conj. Statque alias alio densens.-248. Impietate fera cum cernam Colchida matrem vett. edd. ante Bemb., quasi jungantur: Ite...cum cernam, scil. tanquam majus scelus. Sed malo vecordem Colchida matrem...natis? scil. an narrem? ex v. 242.—249. Anxia vulnera vix placent; saltem: Impia v.-250, Jam P., sc. an memorem? ex v. 242, nisi An P. scribendum. miserandas vett. edd. ante Bemb. cum codd. Heins. f. miseranda forte.-251. Quarum vox querula est, superat quod vett. edd. ante Bemb. Cum tamen in Bembina lectione metrum et sententia peccet, refinxit Scaliger: Quarum vox querula est. Superas quoque B. R. Codd. Petav. et Voss. vox sit in edityn. Heinsius apud Burmann. ad Anthol. Lat. p. 496 T. I versum sic constituebat: Quarum vox cit Ityn, et Ityn quoque B. R., satis dure. Puto ex vetere et Bembina lectione comparata veram reperiri posse: Quarum vox Ityn ingeminat, quo Bistonius Rex Orbus epops mæret, v. e. in a. Ad ingeminat ascripserat aliquis: Ityn et Ityn. Mox quo orbus jungo, quo Ity orbus Tereus. Q. vox iteratur Itym quo Ms. Kæler. Q. vox sit in itim Ms. Helmst. Jo. Schrader. tentat: Q. vox iterabat Ityn; vel, iteratur Itys.253. Cadmeo semine e Ms. Petav. præstat legere cum Burmanno ad Anthol. Lat. T. 1, p. 165. Exhibebat idem cod. Helmst. Heins. conj. Cadmeo e sanguine. -254. vulnera Bembus intulit. At lumina vett. edd. cum ipsa Aldina, etiam membrana Contii apud Scalig., quod unice verum; non jam pugnabant invi

Alter in alterius: jamque aversatus uterque,

Impia germani manat quod sanguine dextra.
Eheu! mutandus nunquam labor. Auferor ultra
In diversa magis: distantia limina cerno:
Elysiam tranandus agor delatus ad undam.
Obvia Persephone comites Heroidas urget
Adversas perferre faces. Alcestis ab omni
Inviolata vacat cura, quod sæva mariti
Ipsa suis fatis Admeti fata morata est.

255

260

cem, sed infestis oculis se invicem intuebantur; aversantes jam mutuam cædem peractam. Opinatur tamen legendum Heins. ferunt infesti vulnera...sibi jam, vel, jamque et, gratatus uterque. Apud Statium Theb. XI, 550 et sqq. sunt quæ ad h. 1. commendes. infectaque lumina Petav.-255. aversatus haud dubie recte Bembus ediderat, ut mirer adversatus iterum relictum esse; nisi melius, aversatur, quod in Voss. est; quodque Oudendorp. ad Jul. Obs. c. 118 e Mss. affert; at in Petav. aversatus.-257. Heu! heu! vett. edd., quod ex virorum doctorum opinione præstat; tum distinguo post labor. Auferor ultra In d. magis. Nam superiora illa adhuc ad Eteoclem et Polynicem refero. Ærumna eorum æterna! Miro ausu versus hos tres 257. 258. 259 rejicit Scaliger infra post v. 382. 383, ubi vide Var. Lect.-258. numina distantia velim explicet mihi aliquis. Edd. vett. lumina, quod de Elysiorum cœlo puro ac sereno accipi potest; sed limina præstant. Margo ed. Ven. ap. Scotum et ed. Fabric. flumina, quod etiam melius. distantia limine certo refinxit Scaliger. nomina Petav.; forte jungenda: In diversa: magis distantia; cf. sup. 231.259. Primum Elysiam undam nondum legi. Tum tranandus quod monstrum orationis est! Elysium legebat Barth. XXI, 20. Divinabat Jo. Schrader. Eridanus tranandus (ex Æn. vi). Obelo transfigendus et hic versus ex margine illatus, et ex v. 214 confictus.-260. Persephone. Restituit Bembus. Edd. vett. Tisiphone, cui in locis Elysiis nullus locus.—261. Adversum edd. vett., nonnullæ etiam præferre: ut et Heins. corrigit; modo sensum prodidisset. Idem conj. perferre vices. Jo. Schrader. acies. Obscura est sententia; videtur perferre faces adversas dictum de amoribus infaustis (nam curæ miseras non ipsa in morte relinquunt), ut nunc Lugentes campos describat. vid. Æn. vi, 440 sqq. Reliqua tamen de Elysiis campis agunt.—263. Ipsa suis fatis A. fata m. Est lectio Bemb. Nec facile quisquam subodoretur vitium, nisi vett. edd. et codd. inspexerit, in quibus: Hic alcedonius, Ascens. Hic Calcedonias Admeti cura morata est. Ascensius quidem post Domitium Megarenses interpretatur, quorum Chalcedon colonia fuit, et ad Scyllam Nisi refert: quod fieri non potest. In Calcedoniis Fabric. edidit ex Aldina, quod et Ms. Kæler. legebat cum Ms. Helmst. Petav. Voss.; iidem cura. Alcyonen, pietatis in maritum, Ceycem, exemplum, facile quis in animum revocet: idque fecit Scaliger, qui, postquam in Chalcedoniis mulieribus argutatus erat, sine dubio legendum ait: Isthic Alcyonas Admeti cura morata est; ut Alcyonas plurali numero pro ceteris dixerit, quæ similiter ex luctu de morte maritorum perierunt. Ipse exponit: stupuerunt Alcyones (saltem Alcyona) exemplum simile Alcestidis in maritum; sed est durissimæ venæ versus per se; tum cum ceteris parum cohæret; Bembina vero lectione ad sensum explendum carere plane nequimus. Suspicor itaque ascriptum fuisse a viro docto in margine

NOTE

257 Nunc Umbra ad Elysios campos tendens campos Lugentium prospicit.

Ecce, Ithaci conjux semper decus Icariotis
Foemineum incorrupta decus; manet et procul illa
Turba ferox juvenum telis confixa procorum.
Quin misera Eurydice tanto morore recessit,
Pœnaque respectus et nunc manet, Orpheus, in te.
Audax ille quidem, qui mitem Cerberon unquam
Credidit, aut ulli Ditis placabile numen;

Nec timuit Phlegethonta furentem ardentibus undis,
Nec mosta obtentu diro et ferrugine regna,
Defossasque domos, ac Tartara nocte cruenta
Obsita, nec faciles Ditis sine judice sedes,

265

270

exemplaris aliud exemplum Ceycis et Alcyones; quod alius librarius intexuit verbis poëtæ, quibus accommodarunt emblema alii.-264. Icariotis recte Bemb.; est enim Penelope Icarii f. Vett. edd. una charontis. Domitius legerat Icariontis. Non redolet versus doctum adeo poëtam; manifestum tamen fit, semper decus esse aut corruptum aut admodum jejunum, multo magis, cum iteretur versu sequ. Nisi latet epitheton, v. c. Ecce Ithaci conjux Laër tiada Icariotis. Interpolatum erat in Ms. Helmst. semper decus enitet oris.~ 265. Fœmineum concepta d. vett. edd. ante Bembum, etiam Aldina, cum codd., quod Scaliger verum esse ait, esse enim archaismum: concepta decus, nec tamen addit, quo sensu. illa ubique video post procul; ut mirer illam viros doctos maluisse. Interpunctionem mutavi, quæ erat: decus manet, et pr. Versus autem hic et sequens non ad Cupidinis tela, quo male referunt Interpp., sed ad cædem respiciunt procorum ab Ulysse factam.-267. Totus hic de Orpheo, qui sequitur, locus novum facit episodium; quod a primo carminis auctore profectum esse vix potest. Vides ubique cumulata tentamina versificatoris refingendi et variandi studio occupati. Quin h. 1. transitum orationis facere debet. Forte fuit En m., At m. Voss. Quid m., ut 242. tanto m. non satis intelligo, quid sibi velit. f. tacito mærore. Jacobs conj. infando m., voce Virgiliana. Porro Barth. XXI, 20 conjiciebat recesti pro recessisti.-268. Versum, ut nunc est, vix expedias, etiamsi Orpheus pro Orpheu accipias. Orpheos alii, ut secundus casus sit. An poëta significare voluit: Eurydicen esse in Elysio, Orpheum vero sejunctum ab ea puniri, quod eam respexit. Scaliger emendavit: Panaque respectus et nunc in te manet, Orpheu. Heins. ingeniose: Poneque respectans et nunc manet Orphea serum, et ablegat ad Voss. Anal. 11, 9. Nec tamen ipsa respectabat, verum Orpheus.-270. illi edd. vett., et 271 furens vitiose, etiam Aldina cum codd.; iidem haud illi, et unda. 272. obtentu Ditis f. codd. et vett. edd., quod Ascens. reddit: in possessione Ditis. obtentu diro et f. a Bembo est; ut sit obtentus caligo, quæ obtenditur. Scaliger antiquam scripturam ita refingit: obtenta Ditis ferrugine: Ditis tenebris obtentis. Aldina exhibet: Nec mæsta obtentum Ditis ferrugine regnum; ex emendatione, ut judicare licet, viri docti non inscita. obtuitu corr. Heins.-273. Scaliger in membr. Contiana reperiebat: Nefossas (ut in Helmst. Ms. Nec fessasq., in Voss. Nec f. erat), et recordabatur antiquæ vocis apud Festum: Cnefosum pro obscuro: ex кVédas. Ita vero prima vix producta esset. Defossa domus haud dubie eleganter pro locis subterraneis. Sic Defossos specus Ge. 11, 376 vidimus. Depressasque conj. Jacobs, h. domos profundas, qua voce delectantur poëtæ. Porro ad T. vitium ed. Taubm., nil amplius. Turtura nocte obsita: bene; sed nocte cruenta? an simpl. pro horrenda? Sic et Jul. Sab. accipit, ut sit, sæva. Nisi aliud olim fuit epitheton: nocte tremenda, nocte silenti.-274. nec faciles: ad quas non facilis aditus, quæ Delph. et Var. Clas. Virg.

4 X

Judice, qui vitæ post mortem vindicat acta.
Sed fortuna valens audacem fecerat Orphea.

275

Jam rapidi steterant amnes, et turba ferarum

Blanda voce sequax regionem insederat Orphei;
Jamque imam viridi radicem moverat alte

Quercus humo, steterantque amnes, sylvæque sonoræ
Sponte sua cantus rapiebant cortice amara.

280

Labentes bijuges etiam per sidera Luna

Pressit equos; et tu currentes, menstrua virgo,

non admittunt aliquem, nisi judicium subierit. Æn. vi, 431 Nec vero hæ sine sorte datæ, sine judice, sedes. Scaliger maluit tamen: nec faciles Dictao judice sedes, h. Minoë, docte: scit judicis urna Dictai Statius VIII, 102.-275. indicat vett. edd. judicat vet. cod. Scaligeri, et sic edd. Verum e Bembi codice vindicat eodem sensu doctius positum, respectu suppliciorum simul habito infligendorum ex sententia lata.-276. Sed f. favens em. Heins. Edd. Ald. et hinc Ge. Fabric. cum Ms. Kæler. et Helmst. et Petav. ac Voss. audacem fecerat, ante Jam r.-278. insiderat Petav. et Voss. Reliqua versus verba non satis docta sunt: regionem multo minus expectabas.-279. unam vett. edd, pro imam, ut sæpe alias. viridis Ms. Kæler. Jam vox una viri euridicen moverat Ms. Helmst.-280. que a Bembo illatum post steterant in vett. edd., etiam Aldina, non male abest. Sed omnino interpolatio in h. 1. grassata est. steterant amnes jam præcesserat v. 277. Heins. conj. sequiturque comes; tum sonoros mavult.—281. c. avara Petav. et Voss. Heins. f. vertice prono.—282. Albentes tentat Jo. Schrader. Sed versificator dixit labi per sidera. Lunæ

NOTE

276 Fortuna audacem fecerat Orphea, scil. quod tantam cantus sui vim in aliis rebus alio tempore jam sæpe antea expertus fuerat, quæ mox enumerantur: hoc tanquam successu elatus ille audebat nunc adire infera loca. Fortuna valens: simpl. ornans epitheton; plerumque alias fortuna potens. 277.278. regionem, locum, quo Orpheus canens cithara consederat, turba ferarum, sequax blanda voce, propter blandam vocem Orphei, jam alias sæpe suavi cantu allecta, insederat. 279.280. Hic peccavit poëta, quisquis ille fuit (nam totum episodium de Orpheo ab alio, sed docto, homine profectum videtur), cum Ovidio et aliis, quod vim cantus Orphici in arbores nimis dilute descripsit. Recte vetus poësis arbores carmine motas et deli

nitas dicere potuit. Sed ineptum erat, huic phantasmati immorari et motus adeo rationem describere velle. Quercus radicitus evulsa ad vatem accedere debuit secundum poëtam nostrum. Mox redit ad easdem v. 280. 281 sylva sonora (ornat h. 1. epitheton proprium arborum vento strepentium) rapiebant cantus, avide audiebant, arripiebant, idque ornavit adjecto: cortice; ut alias auribus rapimus cantum: sonus autem per corti cem penetrabat. 282. Etiam Luna repressit bigas per cœlum invectas: cursum inhibuit. Biga nunc equorum sunt, alias taurorum. Parum suaviter mox eandem alloquitur: et tu, menstrua virgo, propter vices Lunæ menstruas, ut audires lyram, tenuisti currentes equos, nocte relicta,

Auditura lyram tenuisti nocte relicta.
Hæc eadem potuit Ditis te vincere conjux,
Eurydicenque ultro ducendam reddere. Non fas,
Non erat in vitam Divæ exorabile numen.
Illa quidem, nimium Manes experta severos,
Præceptum signabat iter; nec retulit intus
Lumina, nec Divæ corrupit munera lingua.
Sed tu crudelis, crudelis tu magis, Orpheu,
Oscula cara petens rupisti jussa Deorum.
Dignus amor venia, parvum si Tartara nossent
Peccatum ignovisse. Sed et vos sede piorum,

285

290

Voss. et Petav.-284. nocte relecta conj. Markland. ad Statium p. 283.-286. 287. Non fas, Non erat in vitam Divæ exorabile Numen Bembina lectio: in qua non constat verborum sententia. Vetus lectio erat: Non erat in vitam Diva, vel Dive, et in Aldina dira, exorabile mortis: quod et Petav. habet. Arripuit Scaliger dira e. mortis, nec expedito tamen satis sensu. Puto fraudem latere in in vitam. Lego: Hæc eadem-Eurydicenque ultro ducendam reddere (non fas, Non erat, invitam), Diva exorabile numen! h. ut jungantur: Ditis conjux, Divæ inexorabile numen, et potuit Proserpina Eurydicen abducendam reddere ultro; non enim fas erat, invitam reddere : non cogi poterat, ut invita reditum daret. Precibus tamen illa exorari potest. Et eo fere tendit lectio vitiosa in edd. Ascens. nam fas Non erat invitam, nec Diva exorabile mortis. Acute Heins. viro pro ultro. Post omnia tamen hæc vss. 286, 7. pro alienis habeo. 289. 290. inter Limina vett. edd., et mox iterum: nec d. c. limina. Etiam Scaliger corrupit limina profert e membr. Contiana et præfert: vetuerat enim, inquit, Proserpina loqui intra limina et respicere. Bembinam tamen lectionem deserere nolim: munus Proserpinæ erat venia data relinquendi loca infera; reditus in vitam. Illa non corrupit munus, non irritum reddidit, lingua, loquendo. Ms. Koeler. prorsus corrupte: Lumina, quæ Diva nec rupit imagine linguam. Ms. Helmst. nec rupit munere linguam.—293. 294. Bembina lectio. Edd. vett., etiam Aldina, gratum si Tartara nossent. Peccatum meminisse grave. et vos s.; sic et Petav. et Voss., nisi quod possent, et est. vos s. Scaliger veterum lectionem præfert et interpungit: gratum si T. nossent Peccatum meminisse. Grave: at vos; sensum tamen non satis ad liquidum perducit, mox autem emendat: Peccatum minus esse. Atqui iniquum est deserere

NOTE

cursu, quo noctem efficit, regit. 285 -287. Hæc eadem lyra, o conjux Ditis, potuit te vincere, ut redderes Eurydicen. hæc potuit reddere, solito poëtis more, efficere, ut redderetur. ducendam, reducendam in vitam.

288 Eurydice quidem severum et strictum jus inferorum Deorum jam experta, iter præscripto modo faciebat, neque, uti jussi erant, respexit neque verbum elocuta est. Ingeniose

sic poëta non modo Orpheo interdictum, ne retrospiceret, verum et novam legem Eurydicæ datam memorat, qua nostros poëtas nondum uti vidi: ut nec illa silentium voce rumperet: quæ lex longe durissima fuit, utpote fœminæ dicta. Fuit tamen illa magis compos linguæ, quam maritus amoris. signare iter, vestigiis impressis.

294 Nunc ipsum Elysium adit Cu

« PreviousContinue »