Page images
PDF
EPUB

Quæ lacerant avidas inimico pectore mentes.
Si non Assyrio fuerint bis lauta colore,
Attalicis opibus data vellera; si nitor auri

Sub laqueare domus animum non tangit avarum;
Picturæque decus, lapidum nec fulgor in ulla
Cognitus utilitate manet; nec pocula gratum
Alconis referent Boëtique toreuma; nec Indi
Conchea bacca maris pretio est: at pectore puro

60

65

mentes curis, luxuriæ pretiis.-60. inimico fœnore 1. fædere 1. pignore conj. Jo. Schrader.-61. fuerunt conj. Jo. Schrader. et fulgent.-62. Attalicis ovibus conj. Heins., ut alias, Milesiis, puto.-63. Sublaqueare una voce male scriptum ante Ge. Fabric. et Scalig. cf. Æn. 1, 730. domos vett. edd. constanter, cum Voss. et Petav., quod et defendit Jul. Pompon., ut antiqua forma sit, quam Augustus quoque probavit; tum tangit, h. movet, delectat, est lectio Bembina: vett. edd., etiam Ald., angit; malim vero interpungere: si nitor auri..... avarum Picturæque decus: lapidum nec f. Alia ratione Jul. Pompon. picture lapidum, inquit, propter imagines marmoreas.-64. in ulla U. cognitus. f. ab ulla. 65. Igneus pro Cognitus emendat Heins. Advers. Iv, 8, quod improbabat Jo. Schrader. ad Museum p. 250. In schedis Heinsius aliud proponit: Conditus: ita Condita vestis et supellex Columellæ XII, 3. Ovidius: Conditus ut tinea carpitur ore liber. Ita et h. 1. de gemmis absconditis. Improbat autem Cognitus, quia incognita præcesserat. Pro manet probabile fit fuisse movet. Etiam Jo. Schrader. sic conj. nec poc. grata Ms. Koler. et Helmst. nec poc. Graium toreuma conj. Heins. et Markland. ad Stat. p. 92.-66. referent; quidni referunt? At Bæti si verum est, ignavum poëtam serioris ævi prodit. Boëthus est, Bonds, qui binis syllabis efferri bene nequit.-67. præsto est Heins., ingeniose. pretio est a pectore puro: ante Bembum; et mox :

NOTÆ

61 sqq. Locus ornatissimus et Virgiliana dictione dignus. Color orationis: Si non... At passim et alibi occurrit, et in ipso loco, quocum hæc conveniunt, Ge. 11, 461 sqq. Lucret. II, 24 sqq. Si (ei) non fuerint vellera, bis lauta colore Assyrio (dibapha. v. Plin. Ix, 39, s. 63) data (comparata, emta) Attalicis opibus (ingenti pretio : quippe cum ea purpura in libras denariis mille non posset emi ib.) Nam data vetat, quominus ad ipsam texturam locus revocetur: etsi non exciderit animo Plinii locus: Aurum intexere invenit Attalus rex; unde nomen Attalicis.-64. Lapidum fulgorem, h. lapides fulgentes, ad marmorum polituram et picturam musivariam referre jubet cum Barth. xx, 19 Taub

mann., quia de gemmis mox demum v. 67 agatur. Ibi tamen uniones commemorantur, non gemmæ. Porro manet cognitus debet esse dictum pro, cognitus est, ut sit si nec fulgor lapidum, gemmarum, inter res utiles ab ipso refertur, cognitus ipsi est ullius utilitatis esse; sed v. Var. Lect. Variat autem id, quod simpliciter erat si non habet purpuram, aurum, gemmas etc. 66. Alcon Myleus, statuarius et cœlator apud Ovid. Met. XIII, 683. 684 (etsi hic ad fabulosa Annii, qui Deli rex et sacerdos erat, retrahitur) et Plin. xxxiv, 41, s. 40 occurrit. Boëthus paulo notior est inter cœlatores. vid. XXXIII, 12, s. 55. toreuma proprie de opere extante, anaglypho, est accipiendum.

Sæpe super tenero prosternit gramine corpus;
Florida cum tellus gemmantes picta per herbas
Vere notat dulci distincta coloribus arva;
Atque illum, calamo lætum recinente palustri,
Otiaque invidia degentem ac fraude remota,
Pollentemque sibi, viridi cum palmite ludens
Tmolia pampineo subter coma velat amictu.
Illi sunt gratæ rorantes lacte capellæ

Et nemus, et foecunda Pales, et vallibus imis
Semper opaca novis manantia fontibus antra.
Quis magis optato queat esse beatior ævo,

70

75

Sæpe s. t. procumbunt g. c. Alterum hoc prosternit ex emendatione legi ait Ascensius.-69. gemmatis Voss.-70. dulci ex P. Bembi codice profectum est. Nam dulcis edd. vett., ut Ven. 1484. 1486. Ascensianæ pulchris. Scaliger in vet. schedis invenerat mire interpolatum: Vere notat duris distincta ligonibus arva; et dulcis, in marg. dubiis Ms. Koeler. Vere novo dubiis Voss. Tum notat distincta est pro simplici, distinguit arva coloribus, h. floribus, per herbas gemmantes, scil. rore. Heins. conj. novat, ut v. 409 Et quoscunque novant vernantia tempora flores; et ap. Ovid. de P. 11, 4, 4 Oblectat cultu terra novata suo.—71. thalamo...palustri; qs. ex arundinibus, ante Bembum vett. edd., etiam Ascens. In iisdem retinente. Utrumque præstare judicabat Barth. xx, 16. Scaliger e membrana Contii emendat: recanente, ut jam fecerat v. 13. Sic et Voss.-72. Otiaque in vita d. fraude remota vett. edd. apud Barth. Advers. xx, 19.—73. 74. Expectabam cum Heins. et Jo. Schrader. Pollentemque sui. Ut potens sui, qui in potestate sua est, nec a rebus externis fortunæque casibus pendet. Mox vulgo lucens. At ludens Scalig. ex vet. Ms.; ludens, a flatu venti scilicet. Heins. conj. nubens Ulmea p., ut, ulmus marita, ninis ingeniose. Vitea a Bembo illatum: antea vulgo lectum : Mollia, quod Ascensius explicat, molliter. Emendatum Tmolia a Scalig. e libro. Ita tamen jam ante Scaligerum lectum est. Nam extat Tmolia in Julii Pomponii interpretatione, tum in ed. Aldina minor. carm., hinc in edd. Ven. 1541. 1558, edd. Fabric. etc., idque haud dubie verum: quis Tmolum nescit? v. Ge. II, 98. Sententiam autem nolim ad corollam pampineam, sed ad umbraculum viteum, referre, sub quo sedens agricola frigus captat. Scilicet coma Tmolia, cum palmite panpineo, velat eum subter amictu purpureo, ludens. Heins. pro velat conj. celat.—75. gravidæ roranti l. c. conj. Heins.76. Et Venus ant. edd. ante Bemb., sed illa Dea aliena est ab h. 1. Et pecus conj. Jo. Schrader., sed id latet in nemore. et f. palus Ms. apud Scalig., prave et miror Taubmannum illud recepisse. Tandem in fine versus et vallibus intus bini codd. Scaligeri, qui, ut solet, archaismum amplectitur: idem e scheda Pithoei laudat: et mollis Iacchus; haud dubie ex interpolatione, etsi Barthius id amplectitur Advers. XXI, 3. et valle sub ima malit Heins., quod sane politius. Mox 77 Semper novis jungit Taubm. Malim quod in promtu est: Semper opaca antra. Sunt enim novi fontes, vivi, perennes. -78. Qui Scaliger ex uno cod. et vett. edd. profert. magis beatior pro alterutro, beatior, vel magis beatus: parum accurate. Sed exempla congerunt plura

NOTE

71-74 Ille sub umbraculis viteis otium fallit cantu.

Quam qui mente procul pura sensuque probando
Non avidas agnovit opes; non tristia bella,
Nec funesta timet validæ certamina classis;
Non, spoliis dum sancta Deum fulgentibus ornet
Templa, vel evectus finem transcendat habendi,
Adversum sævis ultro caput hostibus offert.
Illi falce Deus colitur, non arte, politus;
Ille colit lucos; illi, Panchaia thura,
Floribus agrestes herbæ variantibus, adsunt;
Illi dulcis adest requies, et pura voluptas,
Libera, simplicibus curis: huc imminet, omnes
Dirigit huc sensus, hæc cura est subdita cordi,
Quolibet ut requie victu contentus abundet,

80

85

90

Scalig. et Taubm., etiam ex Aristophane: rís yàp yévoito μâλλov ¿xßíúτepos; Quidni tamen jungas: ævo magis optato, vita feliciore. Heins. emend. optando. —79. puras et sensus vett. edd. mente potens conj. Heins., item: censuque probando. Sed omnino versus est mali commatis. Voluit, qui lusit, dicere: dum procul se continet, mentemque puram et sensum probandum, animi propositum rectum servat, non agnovit opes, non appetit.-80. nec tr. Voss. cum vett. edd. agnoscit Voss. non avidas inhiavit opes Heins. præclare conj., laudatque ex Prudentio in Psychom. pretiosi ponderis axem Defixis inhians obtutibus cum al, ex.-81. Nec f. tenet vett. edd., et valida.-82...84. Non sp. a Bembo esse videtur. Vett. edd. Quo; nec male: Quo, quorsum, dum...ultro caput hostibus offert? Male eædem v. 83 nec pro vel, et transcendit: et v. 84 Aversum et sociis pro sævis. At ornet refinxi, ut conveniat cum transcendat: pro ornat.—85. fuste pro falce ed. Fabric., nescio unde. Sane falx omnino pro quocunque yλupely scalpello, accipienda, nec res exemplo caret. Laudat Taubm. Martial. v1, 73 rudis indocta fecit me falce colonus.—86. Panchaica legebatur. Panchaia exquisitior forma in vett. edd., etiam in Ald. et in Petav. De re v. Ge. II, 139. IV, 379.-87. viridantibus em. Wakef. e Lucret. II, 33. Mihi videbantur variantes flores colore esse moiíλoi. aióλoi. herbis vett. edd. herbas edd. Ascens. Sensus autem: agricolis sunt herbæ florentes, quæ thuris pretiosi vicem sustineant. Sed vss. 86. 87 et plerosque e seqq. usque ad v. 105 ab alia, etsi non indocta, manu assutos esse suspicor.-89. Distinxi post Libera, ut jam Barthius Adversar. XXI, 3 factu opus esse monuerat: tum voluptas simplicium curarum, seu curis simplicibus, quales vita simplex affert, non impeditas, graves, ærumnosas. supplicibus curis Behot. Apoph. 11, 4. Liberaque, implicitus c. huc i. Pontan. ad Macrob. vII, 4, et Heins. Libera ab im, plicitis c., ut inf. Hoc minus implicuit dira formidine mentem. Jo. Schraderus: sollicitis curis, vel Liberat implacidis c. 1. implicitum curis. Porro huic i. Aldina et edd. Ascens. et Fabric. huc mittit et o. Dirigit huc s. Scalig. Ms., et sic Casaub. ad Pers. p. 269.-91. Quolibet ut requie victu contentus abundet Bem

NOTE

82-84 Qui non caput discrimini pugnæ objicit, eo consilio, ut hostium spoliis, manubiis, templa Deorum ornet, vel magnas et immodicas opes

e præda sibi paret. Respicit mili tiam, quæ illa ætate inter artes et vias divitiarum parandarum erat. Vid. Tibull. 1, 1 pr.

Jucundoque liget languentia corpora somno.
O pecudes, o Panes, et o gratissima Tempe
Fontis Hamadryadum: quarum non divite cultu
Emulus Ascræo pastor sibi quisque poëtæ
Securam placido traducit pectore vitam.
Talibus in studiis baculo dum nixus apricas
Pastor agit curas, et dum non arte canora
Compacta solitum modulatur arundine carmen:

95

bina est lectio: cum Aldina Qualibet ut requie dedisset. Ordo verborum est in duriore hac junctura: Ut, quolibet victu contentus abundet requie. Vett. edd. Qualibet ut requie motus contemptor abundet. Qualibet requie probavit quoque Scaliger: quod parum placet. requiem Petav. Voss. victus contentus Fabric. edd. Tandem Scaliger conj. Quolibet ut requies (pro requietus) victu contentus abundet. Heins. in Quolibet quærebat vili, unde factum quili: mox inde comminiscitur tenui victu, hocque multis exemplis illustrat. Enimvero, tenuem victum frugalitatis notam habere posse nemo dubitet; de versu quæritur; voluitne; Quolibet ut tenui victu c. a. Mox idem tentat: Qualibet ut specie vultus (f. cultus) c. a.-92. Hirundoque liget et in marg. domet Ms. Koeler. liget etiam Thuan. et Petav. et Voss., in hoc superscriptum licet. Heinsius conj. levet. Antea vulgatum locet.-93...96. quarum cultu, quas colendo, non divite, sine impensa et sumtu, adeoque sine opibus et divitiis, pastor quisque traducit vitam etc. æmulus Ascræo poëta, h. exemplo vatis Hesiodi, cf. Theogon. v. 22.23. O pecus o vett. edd. Fontis Hamadryadum ab indocto poëta esset: quid enim Hamadryasi cum fonte? Heins. conj. Frondis H., sed et hoc jejunum. Idem emendat quorum. At Jo. Schrader. inter plura alia: gr. Tempe Fontibus, ac Dryades, vel Naisin ac Dryasin. cf. v. 115. Comparat quoque Ovid. Met. vi, 451 sq. de Philomela. Porro Voss. et Petav. poëta, traducis. In fine v. 96 vett. edd. fere curam, perperam. vitam recte Bembus dedit. Forte simili exemplo emendes Tibulli illud: At mea paupertas vitam traducat inertem. Verum vix digni versus, in quibus unguem arrodas; sunt haud dubie interpolatoris.-97. sqq. Superiores interpretes ea, quæ sequuntur, ad pastorem, de quo carmen hoc agit, retulerant. Vidit et monuit Scaliger annectenda hæc esse laudibus, quæ præcesserant, vitæ rusticæ, et accipienda universe de pastore, qualem illa vita habet. Vir doctissimus tamen in hoc non substitit, sed refinxit quoque locum sic: O pecudes...pastor...Securam placido traduxit pectore vitam Dulcibus in studiis: baculo dum nixus apricas Lætus agit curas. Bene et hoc. Nec tamen vulgata displicet: Dum Pastor agit curas, occupatus est, talibus in studiis, quæ modo descripserat et iterum describit vss. 98. 99. Curas an putes dictas apricas, quatenus sub dio agit, in campo, gregem pascendo? quia ipse apricus (quod et in Voss. legitur). Jo. Schrader, in schedis conj. baculo...agresti, ut Ovid. Met. xv, 655 baculumque tenens agreste sinistra. Heins. tentabat P. agit choreas, 1. pecudes 1. capras; hoc saltem ferri potest. Etiam Jo. Schrader. in hoc inciderat.-99. solidum carmen; integrum explicat Ascensius, nullis modulis comtum, adeo rusticum, Barthius Advers. XXI, 3, nulla ægritudine contaminatum Scaliger; scilicet, ut gaudium solidum. Sed ista dura, hoc longe petitum, dum nihil adsit, quod ad ærumnas revocet animum. Saltem debet esse carmen, quod ab exordio ad finem ab otioso homine decantatur. Dubito nullus a poëta profectum esse solitum carNOTE

97-105 Inter delicias has vitæ rusticæ dum pastor tempus canendo

fallit, ad meridiem sole progresso, in umbram compellit gregem.

Tendit inevectus radios Hyperionis ardor,
Lucidaque æthereo ponit discrimina mundo,
Qua jacit Oceanum flammas in utrumque rapaces.
Et jam compellente vaga pastore capellæ
Ima susurrantes repebant ad vada lymphæ,

100

men: et nunc ita video in edd. Fabric. esse excusum. Id modulatur pastor non arte canora, h. e. inconditum, ut Ascens. At Heins. malit canorus cum Petav. et nulla arte.-100. Hic magnam versuum transpositionem Scaliger induxit, multum adjutus, inquit, scheda vetere. Collocat post v. 99 versus, qui infra sequuntur, 152. 146. 147. 144. 145. 148. 149. 150. 151. 155. 153. 154. 156. Tum 100. 101. 102. 103 sqq., sed hos ipsos versus admodum immutatos exhibet, ut apponere eos necesse sit :

[blocks in formation]

Compacta solidum modulatur arundine carmen,
100. Quem circa fessæ passim cubuere capella.
His superat gelidis manans e fontibus unda,
Quæ levibus placidum rivis sonet orta liquorem.
At volucres patulis residentes dulcia ramis
Carmina per varios edunt resonantia cantus.
105. Hinc illi geminas avium vox obstrepit aures:
Hinc querulas referunt voces, quæ nantia limó
Corpora linfa fovet. Sonitus alit aëris Echo.
Argutis et culta fremunt ardore cicadis.
Seu libet ad fontem densa requiescere in umbra
110. Excelsis supra dumis: quos leniter afflans
Aura susurrantis possit confundere venti:
Anxius insidiis nullis, et lentus in herbis
Concipit hic mitem projectus membra soporem,
114. Tendit ut evectus radios H.

Si tali transpositione lucidior ordo sententiarum et lenior verborum junctura inferretur: minus haberem, quod conatum similem retundendum putarem. Sed vulgarem, fateor, ordinem multo minus, meo sensu, esse molestum.100. Tendit inevectus Aldinæ deberi videtur; nam Bembus e cod. suo proferebat Tendit in erectos; sed recte alterum revocarunt sequentes editores. Tendit et evectus edd. vett. Tendit ut Scaliger emendabat. T. humo erectus Heins. conj. Redit idem voc. inevectus pro simplici, evectus, infra v. 340 Iret inevectus cælum super. Tum alius poëta forte maluisset inevecti Hyperionis.-101. ponit. Jo. Schrader. ap. Frisemann. promit vix bene.-102. Dum jacit vett. edd., et capaces, quod Domitius quoque et Ascens. interpretantur. Conjiciebam rapaces, quod probat Wakef. ad Lucret. v, 398, ubi rapax vis Solis equorum. Accipienda verba de Sole in medio cœli convexo constituto: solis ardor tendit, intendit, radios, et ponit mundo discrimina lucida, h. discrimen lucis, cœlum in duas partes discriminat, quatenus versus Orientem et Occidentem radios æqua lance dispergit. Laudat Taubmannus post Barthium illud Statii Theb. v, 85 Sol operum medius summo librabat Olympo Lucentes, ceu staret, equos, et Lucani notum versum: cum cardine summo Stat librata dies. Durior est Barthii interpretatio, qui ponit, perdit, discrimina accipit, cum pari spatio ab utroque fine distet.-103. Interpolatio in seqq. est manifesta; bis eadem memorantur. Probabilius tamen fit 106. 107. 108 a seriore manu accessisse.104. Lene susurrantis conj. Jo. Schrader. repetebant ad vada legebatur ubique: per archaismum dictum videri posse, Scaliger judicabat. Sed idem mox melius subjicit: repebant ad vadu. Nec de eo dubitandum censeo._Nam ineptus homo v. 49 perrepunt ad cava, ante oculos habuit. Miro conatu Barth. Advers. xxx, 24. conj. repedabant Noniana voce, Melius Heins. reptabant.

« PreviousContinue »