vulgares libros, qui Æneidem, Georgica, et Eclogas habent, quorumque comparatione nullus prorsus fructus ad illa carmina expectari potest, in medium proferri videam. Nisi enim, in codicum inspectione et usu, judicio sano et recto utaris, nullum facile esse potest aliud studium tam jejunum, futile, et liberali homine vix dignum, quam hoc, quod in excutiendis librariæ inertiæ quisquiliis collocari solet. Delph. et Var. Clas. Virg. 4 T P. VIRGILII MARONIS CULE X AD OCTAVIUM.' ARGUMENTUM. PASTOR gregem mane in pascua eductum sub medium diem ad fontem in agro Thebano sub Citharone (cf. ad v. 108) compulerat, qui erat in valle sylvosa: ipse juxta fontem recubuit et obdormivit-160. Ecce magnus serpens, ex hydrorum genere, in locis, quæ circa fontem erant, paludosis æstum levare solitus, advolvitur et pastori iratus imminet— NOTE 'Petaviano codici præscripta erant hæc: "Poëtarum sapientissimi, P. V. M. condiscipuli Octaviani Cæsaris Augusti mundi Imperatoris, juvenalis ludi libellus. Incipit Culex." Cum difficultates, quæ in hoc carmine occurrunt, lectionis fere depravatæ stribligini debeantur: plerorumque locorum enodatio ex Var. Lect. expositione erit petenda. Exordium usque ad v. 40 continuatur. Exposito argumento, Phœbum, Musas, et Palem, tum Octavium invocat: quem puerum appellat, cujusque nondum res ullas gestas, quas commemorare posset, habuisse videtur. Octa vianum Cæsarem vulgo intelligi video; perperam utique. Cum ei primum commendatus est Maro a Mæcenate, non jam Octavius erat, sed Cæsar Octavianus; nec puer, sed juvenis, ut in Ecl. I. Nec huc faciunt, quæ de usu vocis pueri disputari solent. Videtur esse Octavius, cujus in Catalectis n. XIV mentio fit; nec tamen constat, sitne idem, qui ap. Horat. Octavius optimus. Nisi Statius cum Martiale et Suetonio Culicis Virgiliani jam meminissent, Octavii nomen fraudem fecisse grammaticis dicerem, ut ad Maronem auctorem carmen referrent. 180; cum forte fortuna Culicis aculeo in oculi angulo infixo expergefactus ex somno pastor manu quidem ad vulnus delata miserum Culicem attritu interimit, vigilantibus tamen oculis prospiciens serpentem sibi minantem aspicit. Itaque exilit et arrepto trunco serpentem trucidat-200. Nocte sequente Culicis umbra pastori se per somnum offert, graviterque cum eo expostulat, quod se, qui ei salutis auctor fuisset, manus afflictu vita privasset-230. Tum exponit errores suos per loca infera, sede certa nondum assignata383. Pastor altero die, ut Culici officium persolveret, tumulum ei exstruit variis floribus fruticibusque consitum et titulo ornatum-ad fin. Videtur autem hoc, etsi diserte poëta non exposuit, eo consilio fecisse, ut ad sedem certam in locis inferis admitteretur umbra Culicis: ad eum morem, quo sine tumuli honore nec aliæ umbræ Stygem tranare posse creditæ sunt. LUSIMUS, Octavi, gracili modulante Thalia; 5 2. f. usum Ms. Helmst., et ursum scripti Petav. et Voss. ap. Heins., struere orsus ap. Plin. XI, 10, in nonnullis codd.-3. hac propter Scaliger malebat; nil refert. sint a Bembo est; antea sunt. Nic. Heins. conj. Lusimus hæc propere; Culici sic c. d. Voss. et Petav. docta.-4. 5. partim ex Scaligeri emendatione partim aliunde constituta lectio. Vulgata, quam Badius et Taubmann. cum Barthio frustra conantur interpretari, in vett. edd. erat: Omnis et h.-c. o, Notitiæque ducum voces; nec Bembus quicquam mutavit, nisi quod Omnis ut correxit. Legebatur quidem in nonnullis Nutritæ: etiam Nutrices: sed hoc interpolatum ex vitiosa lectione: Notitræque pro Notitiæque. In quibus cum sententia idonea non occurreret, Scaliger emendabat: Omnis ut historia proludens consonet ordo Notitia, ducam vocem licet; invidus absit. Emendatio dura et coacta, et cujus sensum ipse vix satis habet quomodo exponat: ut omnis ordo historia notitia consonet, ducam vocem. Deducam vocem in re tam tenui et NOTE 1 Gracili Thalia prava imitatione dictum ex illo: gracili avena, tenui carmine. At comparatio, ab araneæ texturam ordientis conatu petita, suavis. 4. 5 Ut omnis ordo notitiæ historia, pro historicæ, consonet per ludum, ducam voces, h. deducam, canam. Sed vide Var. Lect. Quisquis erit culpare jocos Musamque paratus: Latonæ magnique decus Jovis aurea proles, 10 humili, ut stylus conveniat materiæ. Et proludens quidem Ms. Pithoei habebat, sed quo sensu? an pro, ludens? Quanto vero melius per ludum: cui ascriptum forte glossema (pro ludens) arripuit librarius Pithoeani exemplaris. Notitia historia jungit Scaliger, ut sit pro historica, ut tot alia apud poëtas occurrunt. ducere vocem ut, ducere filum. Barthius Advers. xxx, 24, et XIX,13 miro acumine Notitia pecudum voces legere suadebat. Sed nec hic nec in ceteris quicquam proficit. Heins. adducam vocem licet; ut sit adducere vocem, contrarium remittere. Mihi quidem de hoc loco ita videtur. Cum totum hoc exordium satis jejunum sit, interpolatum quoque illud est a v. 3 ad 7, in quibus nihil est, quod non ineptum versificatorem redoleat. Nec tamen interpolatio profecta ab una manu: nam vs. 5 ab homine, inscito prorsus, infertus videtur; à doctiore vss. 3. 4 Lusimus: hæc propter Culicis sint carmina dicta, Omnis ut historia per ludum consonet_ordo; h. e. Cum lusus hoc esse debeat carmen, nomen quoque imposui ludicrum Culicis, ut omnis historia ordo, h. tota narratio, consonet per ludum, h. ludicra sit, ipso quoque titulo. His ascripsit indoctus homo barbare versu 5 prorsus ejiciendo: Notitiam ducunt voces: pro: dant voces, nomina, tituli, notitiam, scil. rei, quæ tractatur. Hæc prave scripta ab aliis: Notitia ducu voces; unde vulgaris lectio enata; hinc ex seqq. expletus versus: licet invidus adsit. Dubito vero omnino, an ante versum 41 quicquam sit, quod a Marone profectum esse dixeris.-7. feratur mavult Scalig. et Heins.-8. Post erit, ut grav.-loquatur emendat Heinsius. Posterius tamen apud Lucret. quoque occurrit. g. sono Musaque Ms. Helmst.-9. Dicta Voss. dabunt cum securos mihi tempora fructus. Invita Minerva scriptus versus. Significare voluit fructus ingenii, studii, otii; quibus conveniret maturos; quod et Heins. conj. dabunt cum maturos mihi (vel sua) tempora fructus. Nisi forte scriptum fuit: securos-portus; sic secessus et otia Musarum contubernio exacta appellant poëtæ.-10. Ut te d. suo Voss. Ut mihi cod. Kæleri; sed tibi in margine. digna tuo a Bembo emendatum. Vulgo: dignato. digna nato spoliantur Petav. d. suos poliant ut Voss., unde Et tibi digna suos poliant ut carmina census em. Heins., ut census sit ut Quintil. Decl. XIII, 9 vagari tu nolles apes, in opus exire, et ad quotidianum censum laboris assidui non detrectare militiam? Verum nihil in his est, quod sponte fluere dixeris.-11. Scabra verborum junctura: cui succurri poterat: Latona decus, et magni Jovis aurea proles; vel Latona magnum decus, et Jovis aurea proles. Heins. em. L. magnique adeo Jovis. Idem: "Jovis decus scripti. Lege Jovis genus." Pompon. Sabin. laudat: Latona et Jovis a. p.-12. 13. Languent hæc, sed poëtæ forte culpa. Phœbus erit; quidni Phœbus adest. recanente Scaliger e libb. reponi vult. Atque canente Kæl. Ms., sed et recinente in marg. educet Ms. Helmstad. NOTE 13 Educat, debet esse pro tenet, habet; ut nutrire, Tpépew, pépßeσeal. vid. Var. Lect. Alma Chimæreo Xan thus perfusa liquore. Xanthus urbs Lyciæ, Apollini sacra, cum tota Lycia; nec multum aberat Latonæ templum, Alma Chimæreo Xanthus perfusa liquore, 15 educat Pompon. Sab. "puto, intelligi colat; quod enim colimus, fama, observatione, et veneratione nutrimus." Commodior poëtæ ad manum erat ratio : seu detinet illum. Jacobs v. c. conj. sive occupat i. Heins. conj. Te recinente lyra: sive altrix e.; haud dubie tersius, an vere, non dicam.-14. Xanthus e Bembi emendatione; antea: Xanthi. Sic alma de Latona accipiebant. At Scaliger hoc idem Xanthi revocabat, et urbs subintelligebat, scilicet, ne ullus facile versus in hoc poëmatio scabritie sua careret. Lectum quoque Luna Badius testatur. Heins. videtur conjecisse cruore: ut adeo cogitaret de Chimæra cæsa in istis locis a Bellerophonte. Etiam in Voss. est Xanthi, et inf. 304 Et Simois Xanthique liquor (ibi tamen de Scamandro). Unde Jo. Schrader. emendabat: Alma Chimara sui Xanthi perfusa liquore. Vix tamen Apollinem ad Chimæram montem referas. Poterant advocare Antonin. Lib. 35, ubi Apollinem et Dianam amne Xantho abluit Latona: àpíketo eis Avkíav, ἐπιφερομένη τοὺς παῖδας ἐπὶ τὰ λουτρὰ τοῦ Ξάνθου. 15. Seu nemus Asteria. Etiam hoc a Bembo. Vulgo: decus astrigeri, quod de Sole accipiebant; alii, et in his Voss. cum Petav., decus astrigeri vel astrigerum: quod Pompon. Sab. interpretatur. Scaliger ait, omnes antiquitus excusos habere astriferum; quod verum non est: quinque enim, quas in manibus habemus, vett. edd. astrigeri exhibent: quod eidem in Contii libro occurrebat, et Petav. astriferum vel astrigeri. Idem conj. Seu specus astriferum, ut intelligatur specus Delphicum; sed mox tuetur decus astriferum; perperam utique: agitur enim de locis, quæ Phoebus frequentat: Xantho, Delo, Parnasso. Delum autem per Asteriam declarari, obvia res est. Heins. tentabat: Seu specus Asteriæ; vel Seu tesqua A. -16. prætendit mavult Scalig. e Ms. Pithai. Sed præpandere est Lucretianum. v. Wakefield ad Lucret. 1, 145.-17. Ante Bembum: liquido prælabitur. Tum Scaliger e Ms. Pithoei mavult: Castalia et resonans.-18. 19. Supposititios versus esse arbitror: alienos utique a sententia. P. nemoris Voss. ite pro venite. Naiades pars vett. edd. Sic saltem deb. Vos quoque, P... .ite....Naia NOTE Tò ANTŵov, nobile, v. Strab. xiv, p. 981 B. C., situm cum urbe ad fl. Xanthum; unde h. 1. Xanthus perfusa liquore Chimæreo: h. urbs, quam alluit amnis Xanthus. Sane is quidem in monte Chimæra, quæ pars Cragi fuisse et ad mare pertinuisse videtur, ortum habere vix potuit. Itaque ad geographicam subtilitatem poëta h. 1. non revocandus. 15 Nemus Asteria. Delus, vetere nomine, v. Callimach. in Del. 36. 37. Plin. IV, s. 23. 15.16 Parnassus mons longe procur rit versus septentrionem, donec cum Etæis jugis continuatur. v. Strab. IX, pag. 638 в. Sed auctor partem montis versus meridiem in theatri modum patentem describere voluit. Ib. p. 640 A. τὸ δὲ νότιον (αὐτοῦ μέρος κατέχουσιν) οἱ Δελφοὶ πετρῶδες χωρίον, θεατροειδές, κατὰ κορυφὴν ἔχον τὸ μαντεῖον καὶ τὴν πόλιν. Subjecta erat camporum planities versus mare declivis, qua ludi Pytbici habebantur. 18 Sorores Naides, h. 1. Musæ. Ad 20. 21. v. Var. Lect. |