Page images
PDF
EPUB

Tot Phrygii cecidere viri. Procul Ornytus armis

Ignotis et equo venator Iapyge fertur:

Cui pellis latos humeros erepta juvenco
Pugnatori operit; caput ingens oris hiatus

680

Et malæ texere lupi cum dentibus albis,

Agrestesque manus armat sparus. Ipse catervis

Vertitur in mediis, et toto vertice supra est.

Hunc illa exceptum, neque enim labor agmine verso,
Trajicit, et super hæc inimico pectore fatur :
Sylvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?
Advenit qui vestra dies muliebribus armis

685

Verba redarguerit. Nomen tamen haud leve patrum

Ornitus venator procul excurrit in armis insuetis et equo Apulo: cui pellis extracta juvenco pertinaci tegit latos humeros; magnus rictus gutturis et genæ lupi cum dentibus candidis operuerunt caput; et sparus rusticus armat manum: ipse excurrit in mediis turmis, et supereminet toto capite. Illa perfodit hunc interceptum, non enim difficile erat disturbato agmine: et hostili animo hæc ait super illum: existimavisti, o Etrusce, te venari feras in sylvis: venit dies, qui ulciscatur verba vestra fœmineis armis. Tamen referes umbris parentum tuorum gloriam hanc non exi

7e.—677. Ornytus recte; "Opvvros; sic quoque Rom. Donatus: Ornutus. In codd. fere Ornitus: sicque edd. vett. At Pier. in sua invenisse videtur Orphitus.—678. Ignotus Gud. Hyapige passim codd. et edd. vett. Iaspide pr. Hamb. Iapide alii apud Burm. cf. sup. ad v. 247.-682. 683. Agrestesque Heins. Agrestique Hugen. palus Goth. tert., interpolate, pro sparus. cater vas V. in medias aliquot Pier. et Sprot. Victor in m. Bigot. est in fine abest Medic. a m. pr.-684. nec enim duo Goth. a. fuso pro var. lect. Oudart.685. super hoc Franc., male. Est enim hæc fatur super, insuper, èπí.— 686. Silvis et Rom. Silvisne, T. ad membranarum suarum fidem recepit Brunck. (conf. Not. p. 530), non male: modo, non metrum violaret. Tum ne sexcenties in interrogatione omittitur,-687, quæ v. dies Oudart. nostra Ven. fides Bigot.-688. redarguerit Heins. reposuit sola auctoritate Prisciani et codd. Scheff. et Menag. pr. Et est sane hoc ad elegantiæ sensum venustius, quam redargueret; etsi diligentissime ad grammaticorum præcepta sit dictum advenit dies, qui redargueret. unum tamen Parrhas. partum idem et vulgg. edd., sed nonnullæ tantum vitio haud dubie operarum: quod jam

:

NOTE

677 Phrygii] Trojani, e Phrygia, lum, quod facile spargatur: Servius En. I. 385. recurvum, in modum pedi pasto

678 Equo Iapyge] Ex Apulia, quæ Iapygia dicta est: Æn. VIII. 710. et supra 247.

682 Sparus] Telum est rusticanum, a spargendo dictum: hoc fere constat. Cujus porro formæ, dubitatur: Festus vult parvissimi generis esse jacu

ralis.

686 Tyrrhene] Orte e Tyrrhena gente.

687 Vestra Verba] Quibus fortitudinem vestram intemperanter jactatis. De Manibus parentum, Ge. iv. 469, Æn. vi. 743,

Manibus hoc referes, telo cecidisse Camillæ.

Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum 690
Corpora: sed Buten aversum cuspide fixit

Loricam galeamque inter, qua colla sedentis
Lucent, et lævo dependet parma lacerto;

Orsilochum, fugiens magnumque agitata per orbem,
Eludit gyro interior, sequiturque sequentem ;

Tum validam perque arma viro perque ossa securim,
Altior exsurgens, oranti et multa precanti

695

guam, te occisum esse hasta Camille. Continuo occidit Orsilochum et Buten, duo maxima corpora Trojanorum: sed Buten acumine teli transfodit adversum, inter cassidem et thoracem, qua collum equitantis micat, et qua parma descendit infra humerum sinistrum; fugiens vero et circumacta magnum in orbem fallit Orsilochum, interius secans gyrum, et persequitur eum qui prius eam persequebatur. Deinde assurgens altius bis impingit validam securim per arma et per ossa huic

in ed. Ven. 1544 in manus incurrit.-689. M. hinc idem Parrhas. M. hæc tres Moret. referas Parrhas. bello c. C. ed. pr. Burm. manibus c. C. Medic. Pierii.-690. Orchilochum, Horsilecum, Horsiloam, aberratt. Est 'Opolλoxos. -691. Butem Zulich. Buthen ap. Rufinian. adversum vett. edd. et inde vulgatæ cum codd. parte. Sed præstantiores Pierii et Heinsii omnes aversum; sicque Rufinian. et Macrob., quocirca Heinsius recepit. Buten enim fugientem, at Orsilochum ipsa fugiens obtruncavit Camilla. Adde graviorem rationem, quod vulneris locus vss. 692. 693 aversam corporis partem satis declarat. Vulnus infertur supra sinistrum humerum, in ipsam cervicis vertebram, quæ attollitur paululum in capite prominente, qualis habitus sedentis est. Variasse adeo poëta videri debet vulnus Hectori ab Achille illatum Iliad. X. 324 sqq. et Cycni vulnus ab Achille acceptum ap. Hesiod. Sc. Herc. 416....420. Utraque loca sedulo comparanda. Ex his ipsi poëtæ mentem assecuti sumus. adversa cuspide unus Pier. et Leid. jam versum Franc. a cuspide Hamb. alter. fixit Heins. cum melioribus, etiam Pierii, pro vulgato figit.-692. intus Franc.-693. Invenit pro Lucent apud Rufinian. de Schem. Lex. p. 241.-696. Dum v. Zulich. et Rottend. sec. Sed præteriere Heins. et Burm. varietatem aliam magis memorabilem: valida securi. Ita Medic. Pierii: et Julius Sabinus hæc habet: "Apronianus legit: valida securi congeminat vulnus." (In Mediceo tamen, quem Fogginius excusum dedit, emendatio illa non subnotata est) " Æmilius (sic pergit ille : qui Æmilius qui sit, equidem adhuc ignoro) legit: validam securim congeminat; sic est distinguendum in congeminat: ut postea sit: vulnus r. o. c." Equidem, si illam lectionem probandam susciperem, jungerem: securi insurgens congeminat sc. ictum, vulnus : quod et per se intelligitur, et statim repetitur. perque ora viri pr. Moret. securem Gud., ut sup. v. 656.-697. exsurgens Rom. et alii Pier. Medic. et alii Heinsii potiores: itaque recepit ille pro vulgato: insurgens, quod et ipsum bonum. conf. XII, 902. Sed varietatem hanc jam

NOTE

693 Parma] Supra 619. Lacerto, atque ambitu reflectens sese. Æn. v. En. v. 422.

695 Gyro interior] Breviori spatio

170.

Congeminat: vulnus calido rigat ora cerebro.
Incidit huic, subitoque aspectu territus hæsit
Appenninicolæ bellator filius Auni,

Haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.
Isque, ubi se nullo jam cursu evadere pugnæ
Posse, neque instantem reginam avertere, cernit ;
Consilio versare dolos ingressus et astu,

700

Incipit hæc: Quid tam egregium, si foemina forti
Fidis equo? dimitte fugam, et te cominus æquo
Mecum crede solo, pugnæque accinge pedestri:

705

homini roganti et multum precanti: plaga spargit vultum calido cerebro. Occurrit illi, et stetit stupefactus improviso visu bellicosus filius Auni incolæ Apennini, non ultimus Ligurum, quamdiu fata permittebant ei fallere. Ille autem, cum videt se nullo cursu posse subducere se prælio, nec expellere reginam imminentem: incipiens consulto agitare dolos mente et solertia, dicit ista: Quid tam illustre est, si cum sis fœmina, confidis equo robusto? relinque celeritatem equi, et propius committe te mecum planæ terræ, et para te ad certamen pedestre: mox cognosces, cui

aliquoties vidimus.-698. Congeminat vulnus: calido distinguebat Oudart. Similem interpunctionem repererat Servius, mutilatus admodum etiam ad h. 1. et sic legerat auctor Epitomes Iliados (vulgo Pindari Thebani nomine notus) 366. Ora rigat moriens, sc. sanguine. ore alter Menag. ossa alter Hamb. arma ed. pr. Burm. cruore Ven.-699. huc Bigot. aspectus ed. D. Heins.-700. Appenninicolæ scribendum esse bene monuit Brunck., saltem ex communiore usu, Appeninus pro Apenninus. An prima in ullo Latino poëta correpta occurrat, ignoro, nec vacat quærere. At Dionys. Perieg. 343 ὄρος Οῤῥα τε κικλήσκουσιν ̓Απέννιον. Εuni Goth. tert. Anni Ven. et Franc. Burmannus bene remittit nos ad Silium v1, 109, ubi: tellus lacrymabilis Auni ex h. 1. et similis varietas. Provocat ad Silium etiam Julius Sab., qui alios Arnum hunc perperam dixisse notat, et versum recitat Apenninicolæ regnata antiquitus Auno. Locus est ex lib. v, 7, sed ibi legitur: vada Faunigenæ regnata antiquitus Auno. Agitur de Thrasymeno lacu: ut adeo Arnus ibi opportunius heros exápios esset, quam Aunus Liguriæ.—702. Is ubi vett. edd. et codd. evadere pugna, pugnam, pugnæ legitur: et pugna quidem vulgata erat lectio usque ad Commelin., qui e Palat. reddidit pugnæ, quod sequitur Pulman. Deseruit iterum Stephanus. pugna græca forma dictum, e Rom. aliisque laudavit Pierius, et uno suo probavit Ge. Fabric, et ex suis iterum Heins. conf. sup. ad x, 441. Ix, 99. Tandem pugnam, quod et ipsum exquisitum, habebat unus Oblongus Pierii, atque aliquot Heins. et Burm. cum Goth. sec.-703. advertere Medic. sed a m. sec. emendatum.-707. Crede solo mecum Goth. tert. pugnaque sexto casu plerique Pieriani.—708. ventura

NOTÆ

700 Appenninicola] De Appennino, monte Italiæ, Liguriam a septentrione ambiente, Æn. XII. 703. De Liguria, Æn. x. 185. Monet autem Cato Ligures esse fallaces.

706 Fugam] Cursum celerem. Sic Æn. 1. 321. de Harpalyce Amazone, 'volucremque fuga prævertitur Eurum,'

Jam nosces, ventosa ferat cui gloria laudem.
Dixit. At illa furens, acrique accensa dolore,
Tradit equum comiti, paribusque resistit in armis,
Ense pedes nudo, puraque interrita parma.
At juvenis, vicisse dolo ratus, avolat ipse,
Haud mora, conversisque fugax aufertur habenis,
Quadrupedemque citum ferrata calce fatigat.

710

laus inanis inferet damnum. Sic ait: illa vero furens et commota aspera indignatione, dat equum sociæ, et stat in armis paribus, pedes, et interrita ense stricto atque scuto splendente. Sed juvenis existimans se victorem esse fraude, aufugit ipse, nulla est mora, et abripitur fugax habenis detortis, et talo ferrato impellit

Bigot. et pr. Hamb. feret Medic. Pierii et Mentel. pr. laudem recepta in impressis est lectio, quæ et ipsa inter Apronianas, h. e. probatas Apronio Rufo, referri potest; est enim ab emendatrice manu ascripta Mediceo, qui a pr. in. habebat fraudem, quod ipsum Rom. exhibebat diserte, cum qu. Moret. Dorvill. a m. sec. et Goth. sec. et quinque Heinsii pro div. lect. In Gud. erat pœnam. in Rottend. sec. pœna, ex interpretamento. Servius egregie: "fraudem: hæc est vera et antiqua lectio, ut sit sensus: pedes congredere, jam cognosces, cui inanis jactantia afferat pœnam; nam fraudem veteres pœnam vocabant." "Si autem laudem legimus, erit sensus : agnosces, cui inanis gloria afferat laudem." Etiam Donatus agnoscit: "Experiundo, inquit, cognosces, quis debeat jure meritoque laudari." Reliquerunt rem in medio Heins. et Burm. Rationem, qua controversia decidi debet, non videntur animadvertisse viri docti. Scilicet epitheton: ventosa gloria melius convenit in fraudem, h. pœnam, quam kevodoğía, vana et inanis jactantia, affert. Contra in altera lectione jejunior est sententia, etiamsi sic, ut facere necesse est, expedias: videbis, cui, h. e. an tibi vana gloria afferat victoriam. In Obss. misc. Vol. 1, p. 22 Vir doctus distinguebat: Jam nosces, ventosa, ferat cui gloria laudem; satis jejune.-709. Dixerat Goth. tert. censa vel adcensa Rom. et alii Pier. et omnes vetustiores Heinsii, qui recepit. Vulgo incensa, quod pr. Goth. solus exhibebat, isque recentissimus.-710. assistit vulgo editum, inde ab Ald. sec., sicque codd. pars, ut bini Goth. et Oblongus Pierii cum quatuor Heins. Sed reliqui vetustiores omnes Pierii et Heinsii cum Ald. pr. resistit legebant; ut resistere sit restare, stare, ut Ge. iv, 424. Æn. iv, 76. insistit erat in Leid. sistit Dorvill. paribus se sistit conj. Heins.-711. Nemo conj. parva p.-712. Et j. Franc. vixisse emendabat Cerda, perperam. dolos a m. pr. Zulich. advolat Goth. tert. et multi scripti et edd., vitiose. evolat Leid.-713. conversusq. Menag. pr.714. Quadripedemque Pierii codd. etiam hic. ferrato calce edd. inde ab Aldo nsque ad Commelin. et pauci scripti apud Pierium cum Goth. pr. Sed potiores ferrata, quod et Grammatici defendunt.-715. Ligur in sua edit. lege

NOTE

708 Laudem] Fraudem veram et antiquam lectionem esse contendit Servius; et sensum esse: Cognosces cui jactantia damnum afferat.

711 Pura parma] Juxta Servium, nuda et absque rerum gestarum figu

ac

ris: quia, inquit, tunc primum in bella descenderat. Juxta Donatum, expedita et absque pondere. Juxta interpretationem a nobis jam traditam, Æn. vI. 560. nitida, lucida, tersa.

Vane Ligus, frustraque animis elate superbis,
Nequicquam patrias tentasti lubricus artes;
Nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno.
Hæc fatur virgo, et pernicibus ignea plantis
Transit equum cursu, frænisque adversa prehensis
Congreditur, pœnasque inimico ex sanguine sumit.
Quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto
Consequitur pennis sublimem in nube columbam,
Comprensamque tenet, pedibusque eviscerat uncis ;
Tum cruor et vulsæ labuntur ab æthere plumæ.

At non hæc nullis hominum sator atque Deorum
Observans oculis summo sedet altus Olympo.

715

720

725

velocem equum. Fraudulente Ligur, et frustra elate superbo animo: frustra callidus adhibuisti astutiam patriam: nec illa astutia reducet te salvum Auno doloso. Virgo hæc loquitur, et ardens pedibus velocibus pratergreditur cursu equum, et correpto frano opposita pugnat, et sumit supplicium ab hostili sanguine. Tam facile, quam facile accipiter, avis dicata Marti, ex alta rupe persequitur alis columbam altam in aëre, et tenet correptam, et dilaniat unguibus acutis: tunc sanguis et penna evulsæ decidunt ex aëre. Sed genitor hominum et Deorum non quiescit sublimis in supremo cœlo quasi nullis oculis videns ista. Pater ille excitat

rat Pier.; at Ligus inde ab Aldo ubique obtinet, sicque scripti et vett. Grammatici: ex Alyvs. armis aliquot Pier. et Sprot.-717. Nec fors te nonnullos legere, tradidit Cerda. perferat tert. Mentel. et tert. Goth. proferet Ald. pr. Anno Ven. uno Goth. tert. vide ad v. 700.—720. a sanguine vulgg.. ante Heins., qui ex s. secundum Pier. et præcipuos suos reposuit, ut inf. XII, 949. pœnas i. et s. Franc. ex s. poscit ed. pr. Burm. sumpsit Bigot. Sprot. et a m. pr. Hamb. pr. cum Goth. tert.-721. facilem Sprot. ancipiter alter Hamb. adcipiter et atcipiter scribebant alii Pier. Wakef. ex ingenio accipiter saxo aut sacer ales: ut hic sit aquila. Antequam in ipsa poëtæ verba hoc inferret, nam conjicere licebat, consulendi erant historiæ naturalis auctores, qui docent aquilam (chrysaeton) Jovis alitem, non facile columbam petere; accipitris vero proprium id esse; unde et palumbarius dictus. ter constat vulgo, accipitrem fuisse inter alites augurales.-722. in n. volantem Schol. Horat. Čruqu. ad Od. 1, 37, memoriæ vitio, etsi volantem pro avi poëta dicere poterat.-723. Compressumque pars Heins. codd., ut alibi solet. Convulsamq. Ven.-724. Tunc alii. evolsæ Rom. et Schol. Statii Theb. III, 537. penna Menag. pr. et Parrhas.--725. hoc Ven. hoc ullis Vratisl.

NOTE

715 Ligus] Sic habent pleraque vetera exemplaria; et sic olim in usu fuisse, probat adjectivum Ligusticus, inde derivatum. Nec magis absonum est Ligus, Liguris; quam lepus, leporis; vetus, veteris.

Pari

721 Accipiter....sacer] Epervier, avis rapax; ideo Marti sacra. Latinum nomen e Græco deductum, oğuπTEPOS, celeriter volans: Gallicum nomen e Germano, ut placet Scaligero et Vossio.

« PreviousContinue »