Page images
PDF
EPUB

Ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis

390

Semper erit ?

Pulsus ego? aut quisquam merito, fœdissime, pulsum

Arguet, Iliaco tumidum qui crescere Tybrim

395

Sanguine, et Evandri totam cum stirpe videbit
Procubuisse domum, atque exutos Arcadas armis?
Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens,
Et quos mille die victor sub Tartara misi,
Inclusus muris, hostilique aggere septus.
Nulla salus bello. Capiti cane talia demens
Dardanio, rebusque tuis. Proinde omnia magno
Ne cessa turbare metu, atque extollere vires
Gentis bis victæ ; contra premere arma Latini.
Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremiscunt,

400

tibi in superba lingua et istis pedibus fugacibus? An ego fugatus sum, o ignavissime? un vero ullus accusabit me quod fusus fuerim: qui considerabit Tybrim inflatum crescere sanguine Trojano, et universam domum Evandri extinctam esse cum sobole, et Arcadas spoliatos exercitu? Bitias et vastus Pandarus non sic experti sunt me, et mille alii quos uno die victor dejeci ad Inferos, clausus muris et circumdatus munimentis hostilibus. Nulla est salus in bello, ais? ominare talia, o insane, homini Trojano, aut rebus tuis. Itaque ne desinas commovere omnia magno timore, et extollere potentiam nationis bis superatæ, contra vero minuere potentiam Latini. Nunc etiam principes Myrmidonum reformidant arma Trojana? nunc

tionem Heinsius quoque firmat. Ego non desiderem. Imus pro Quin imus, quod sæpe apud Comicos. Et Homericum 'AXX' toμev.-391. nequicquam armis terrebimus hostem suppleverat Medic. a m. pr. nunquamne sines fallacia verba Leid.-392. haud quisquam... Arguet åropaтIK@s Donatus. haut etiam Erf. an qu. Leid. cum Goth. an merito quisquam Parrhas. aut quisquam ed. pr. Burm.-393. Arguit Oudart.-394. tota cum stirpe tres Heins.-395. Proc. Deos Goth. pr. exhaustos Oudart. et pr. Hamb. pro. var. lect. exustos Goth. tert. Arcades cum eodem Dorvill.-396. Aut ita ... misi? ed. Ven. Burm. et Pand urguens Medic. a m. pr.-397 Et quo Franc.-399. N. manus. Goth. sec. -400. Proin Oudart. Sed nec hoc nec Proinde, quod v. 383 præcessit, nunc suaviter repetitur.-402. et contra Goth. pr.--403. tremescunt scribunt Rom. NOTE

394 Evandri Procubuisse domum] Occiso Pallante ab ipso Turno, Æn. x.

442.

396 Bitias et Pandarus] Portæ Trojanæ custodes, quos interfecit Turnus cum in eam urbem insiluit, Æn. Ix. 708. et sequentibus.

399 Capiti cane, &c.] Canere, vatum

proprium est, et futura prædicentium; et sensus est: Jacta infaustum illud omen in Trojanos, in te ipsum; quod nempe nulla, neque his, neque tibi per bellum salus sit.

402 Bis victa] Primum ab Hercule, deinde a Græcis Æn. III. 476.

403 Nunc et Myrmidonum,&c.] Iro

Nunc et Tydides, et Larissæus Achilles :

Amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.
Vel cum se pavidum contra mea jurgia fingit
Artificis scelus, et formidine crimen acerbat.
Nunquam animam talem dextra hac (absiste moveri)

405

etiam Diomedes, etiam Larissæus` Achilles? fluvius etiam Aufidus retro fugit mare Hadriaticum? eodem ipso tempore, quo scelestus ille accusator simulat se timidum adversus meas rixas, et exasperat metu suo accusationem suam. Desine turbari, nunquam perdes talem animam hac manu mea: maneat tecum et stet in illo

pæne omnes Pier. Mediceus et alii Heins. conf. Heins.-405. Amnis ad H. Parrhas. et Dorvill., ex interpretatione. Omnis et conj. Cuningham. r. f. Appulus conj. T. Faber, perperam.-406. Locus Quintil. Ix, 3, 14 est: Alia commendatio vetustatis est (de schematibus loquitur), cujus amator unice Virgilius fuit: Vel cum se pavidum - Cum non appareat, quo in verbo archaismus lateat, Heins. post Matium suspicatur scriptum fuisse contra mis, quod veteres pro mei. Alia est Gesneri ad e. 1. sententia, excidisse aliquid in Quintiliano, idem tamen putat esse in usu voculæ vel vetustatem quærendam: cum sit pro etiam, adeo. In fine jactat Bigot. et Goth. tert., sicque apud Quintil. 1. c.-407. acervat passim scribitur: etiam in binis Goth. ex morte superiorum sæculorum. conf. Pier.-408. subsiste Goth sec. dextra ac assiste Dorvill.410. et abest Mentel. pr. et Goth. tert. magna, quod Heinsius intulit, Romani lectio est, quam aliquot alii Pier. Menag. pr. Sprot. Moret. sec. et ipse Gudianus firmant, quem miror hic deserere Mediceum, qui alteram familiam ducit: magne pater: ut vulgo editum; quod Donatus interpretatur,

NOTE

[blocks in formation]

promontorio Salentino, quod superius est Italiæ cornu, in sinum influens, Italiamque ad septentrionem alluens, unde mare superum vocatur. Huic nomen ab Hadria urbe et fluvio in tractu Veneto, supra Padi ostia, sub extremum sinum, ad latus occidentale: nunc dicitur sinus ipse Golfe de Venise, ab urbe Venetiis. Scribitur, vel sine aspiratione Adria; vel, ut in plerisque omnibus antiquitatis monumentis, cum aspiratione Hadria.

407 Artificis scelus] Pro scelesto artifice. Sic apud Comicos frequenter. Terent. Andr. III. 5. 1. Ubi illic scelus est, qui me perdidit? crimen item, pro criminatione seu accusatione, supra,

122.

408 Dextra hac] Quæ consuevit fortes occidere, non ignavos. Sic Cæsar ad Metellum, apud Lucanum 1. III.

Amittes; habitet tecum, et sit pectore in isto.
Nunc ad te, et tua magna, pater, consulta revertor.
Si nullam nostris ultra spem ponis in armis;
Si tam deserti sumus, et semel agmine verso
Funditus occidimus, neque habet Fortuna regressum:
Oremus pacem, et dextras tendamus inertes.

410

Quanquam, o, si solitæ quicquam virtutis adesset,
Ille mihi ante alios fortunatusque laborum,
Egregiusque animi, qui, ne quid tale videret,
Procubuit moriens, et humum semel ore momordit.
Sin et opes nobis, et adhuc intacta juventus,
Auxilioque urbes Italæ populique supersunt;

415

420

tuo pectore. Jam redeo ad te et ad tuam deliberationem, o magne pater. Si nullam deinceps constituis spem in nostris armis; si sumus tam destituti, et omnino periimus ob exercitum semel fugatum, et si fortuna nullam habet vicissitudinem: precemur pacem, et porrigamus manus exarmatas. Tamen, o si restaret nobis aliquid virtutis pristina, ille videretur mihi felix' in laboribus, et virtute præstans præ ceteris; qui, ne cerneret quicquam tale, semel procubuit moriens et momordit ore tellurem. Si vero nobis restant vires, et juventus adhuc illæsa, et urbes ac nationes Italæ ad subsidium; si vero præterea victoria

et bini Goth. agnoscunt: nam alter magna habet. revertar Leid.-412. deserto Hugen. et si semel alter Hamb. et simul Gud., sicque ed. pr. Burm., male. conf. mox v. 418.-413. neque Heins. e scriptis pro nec. regressus alter Hamb. recursum Leid. Laudat Burm. not. ad Ovid. vI Met. 450.-414. reddemus Zulich. a m. pr. inertis recepit Heins. e Rom. aliisque Pier. suisque melioribus, quoniam videbat nervosius esse et plus artificii præ se ferre, quam vulgatum inermes, quod Servius quoque habet. cf. sup. ad X, 595, ubi eadem varietas, et inf. v. 672.-415. Non puto male aliquis aposiopesin statueret, et distingueret: Quanquam o! si solitæ quicquam virtutis adesset-(sc. quisquamne sustineret hoc facere?) Tum pergit: Ille mihi. Sic sup. lib. v. 195 Quanquam o!-sed superent, quibus hoc, Fortuna, dedisti.-416. ante oculos apud Rufinian. de Schem. Lex. pag. 247. fortunatusque malorum Hamb. alter.-418. simul Zulich. a m. pr. ed. Ven. Burm. et qui paulo_majoris est auctoritatis cod. Rom. Sicque conj. Burm. ad Anthol. Lat. T. 1, pag. 88. Præferet tamen vulgatum qui cogitet sententiam esse: præstat semel mori. memordit aliquot Pier. et Leid. conf. Gell. vII, 9.-419. Quin et Montalb. pro var. lect. Sunt et opes ed. Ven. et Dorvill. a m. sec. vobis Goth. tert.-420. Itali p. Goth. tert.-422. suntque NOTE

135. 'haud unquam jugulo se polluet isto Nostra, Metelle, manus; dignum te Cæsaris ira Nullus honos faciet.'

415 Quanquam, o, si, &c.] Si funditus occidimus, petamus pacem: tamen, vel ita quoque, si quicquam ha

beremus virtutis, deberemus mortem majori felicitati ducere, quam pacem: ut ille Mezentius, qui ab Ænea occisus est, Æn. x. sub finem.

416 Fortunatus laborum, Egregius animi] Græca locutio, supra 73. Lata laborum.

Sin et Trojanis cum multo gloria venit

Sanguine; sunt illis sua funera, parque per omnes
Tempestas: cur indecores in limine primo

Deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus?
Multa dies variique labor mutabilis ævi
Retulit in melius; multos alterna revisens
Lusit et in solido rursus Fortuna locavit.
Non erit auxilio nobis Ætolus et Arpi:

425

At Messapus erit, felixque Tolumnius, et quos
Tot populi misere duces; nec tarda sequetur

430

contigit Trojanis cum multo sanguine, si sunt illis suæ mortes, et par clades in omnibus: quare ignavi deficimus in primo ingressu belli? cur tremor invadit membra ante sonitum buccina? Tempus, et multiplex motus annorum instabilium vertit plurima in melius: Fortuna alternatim revisens decepit plurimos, et rursus constituit eos in firmo statu. Etolus et Arpi non erunt nobis subsidio: sed erit Messapus, et fortunatus Tolumnius, et ductores quos tot nationes miserunt: nec parvus honos

illis Rom., suavius utique, probantque Pier. et Heins., nec tamen receptum. sint illis pr. Hamb., f. pro sin, ut conj. Heins. illi quoque legi monuit Servius et ex eo Jul. Sabin., ut sit pro illic, sicque Leid. a m. pr. et edd. aliquot.424. Deficimur Montalb., eleganter, judice Heinsio, quem v. ad Ovid. Épp. v. 150.-425. variusque labor, quod Macrob. et Nonius agnoscunt, quodque Brunckius retraxit, ante Heins. legebatur, qui Rom. Medic. et ceteros meliores codd. secutus est: et recte, primo, quod verborum et epithetorum collocatio inde exit poëtica: varii labor mutabilis ævi; cum varius labor mutabilis avi minus doctum sit; tum, quod dictum est hoc ipsum elegantius: varii labor mutabilis ævi: ut sit ævum varium, quo varia fortuna jactamur. labor mutabilis h. mutatio laboris, ærumnæ. bellique labor aliquot Pier. variisque Dorvill.426. multosque Medic. a m. sec. m. mutata r. Schol. Horat. ad i Od. 34. recusos Franc.-427. in soliv alii apud Ursin. Zulich et Parrhas. in solito sec. Rottend. et a m. sec. Dorvill., perperam. in solido est in integro, in incolumem statum, in integrum restituit.-429. Tolonius Parrhas. Tholonius Goth. tert.-430. non edd. nonnullæ. nec tarda tanquam elegantius recepit secundum Ge. Fabricium Heinsius ex Servii auctoritate: cui Ven et pro var. lect. Menag. accedebant: cum Goth. sec. Ceteri codd. omnes tuentur vulgatam: nec parva. nec tanta Exc. Burm. sequentur Bigot. Versum laudat Schol. Statii ad vi. Theb. 910, ubi sequitur explicat: concedit illi, datur.—

NOTE

423 In limine primo] Vix dum inito bello.

424 Ante tubam] Antequam decretoria pugna tubarum sonitu indicta sit.

428 Etolus et Arpi] Diomedes Argyripæ conditor, supra 243.

429 Messapus, &c.] Dux aliquot

Etruscorum, invulnerabilis, Æn. vii. 691. Tolumnius, augur, qui fœdus disturbabit, Æn. XII. 258. et in eo tumultu occidetur. Felix dicitur ob peritiam et felicitatem anguriorum. De Latio, et Laurentibus agris, Æn. VII. 54. 63. De Camilla, duce Volscorum, Æn. vII. 803. et infra 535.

Gloria delectos Latio et Laurentibus agris.
Est et Volscorum egregia de gente Camilla,
Agmen agens equitum, et florentes ære catervas.
Quod si me solum Teucri in certamina poscunt,
Idque placet, tantumque bonis communibus obsto;
Non adeo has exosa manus Victoria fugit,
Ut tanta quicquam pro spe tentare recusem.
Ibo animis contra; vel magnum præstet Achillem,
Factaque Vulcani manibus paria induat arma
Ille licet. Vobis animam hanc soceroque Latino
Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus,
Devovi. Solum Eneas vocat. Et, vocet, oro.
Nec Drances potius, sive est hæc ira Deorum,

435

440

comitabitur congregatos e Latio et campis Laurentibus. Est etiam Camilla, ex illustri gente Volscorum, ducens agmen equitum et turmas fulgentes ære. Quod si Trojani me vocant unum ad pugnam, et id vobis videtur, et tantum noceo publicæ utilitati: victoria non adeo fugit aversata meas istas manus, ut abnuam audere quicquam pro spe tanta. Ibo virtute mea adversus Æneam: quamvis ille præ se ferret magnum ipsum Achillem, et haberet arma paria Achilleis, fabricata manibus Vulcani. Ego Turnus, nemine majorum inferior virtute, devoveo hanc vitam vobis et Latino socero. Æneas me poscit unum? et vero precor, ut poscat me unum: potius quam ut Drances morte pereat mecum, si talis est ira Decrum ut pereamus;

431. delectas Parrhas. dejectos Gud. a m. sec. cum aliquot aliis Heinsii, ut ad Trojanos referatur. In Mediceo versum hunc postponi sequenti notat Burm., quod apud Fogginium non ita se habet.-433. et deest Dorvill. De toto versu dubito an huc translatus sit ex lib. vII, 804.-434. Quo si Rom. Quos si Hugen. me Teucri solum in Pierianis aliquot. in certamine Mentel. pr. et Franc. vid. sup. v. 221.-439. patria i. arma. duo Burm.-440. Illa licet pr. Moret. Irel. Parrhas. libet Bigot.-442. Devoveo vett. edd. et deinceps vulgatæ. Devovi Heins. e Pier. et suis omnibus. Devivo Rom. Æneas solum alter Hamb. Solum Æneas vocat? cum interrogatione Ge. Fabric. nec male. Ut nunc est, supple Devovi, si Æneas vocat. -443. sive hæc est Franc. et Goth. tert.

NOTE

433 Florentes are catervas] Fulgentes: metaphora, de qua Ge. II. 6.

437 Tanta pro spe] Vel victoriæ; vel Laviniæ; vel laudis inde colligendæ, quod solus privato periculo communem salutem pepererim.

439 Vulcani manibus] Et habebat quidem Æneas, quod ignorabat Turnus, arma Veneris rogatu a Vulcano fabricata, Æn. VIII. 370. Quemadmo

orat Hugen. omen sec. Rottend. cura d. Montalb.-445. Olli inter

dum Achilles arma item rogatu Thetidis ab eodem obtinuerat, apud Homerum, Iliad. XVIII. 369.

443 Nec Drances potius, &c.] Invitavit Drancem ut secum in hostes irrueret, socius laudis et periculi, 389. Nunc orationem quasi retractans ait : Eneas me solum vocat: et vero id opto, potius quam ut Drances aut laudis aut periculi mei particeps sit.

« PreviousContinue »