P. Virgilii Maronis opera omnia ex ed. Heyniana cum notis [&c.] accurate recensita, Volume 3

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 1381 - Non me tua fervida terrent Dicta, ferox ; D me terrent, et Jupiter hostis.' 895 Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens, Saxum antiquum, ingens, campo quod forte jacebat Limes agro positus, litem ut discerneret arvis ; Vix illud lecti bis sex cervice subirent, Qualia nunc hominum producit corpora tellus ; 900 Ille manu raptum trepida torquebat in hostem, Altior insurgens, et cursu concitus, heros.
Page 1310 - Accepit vocem lacrimis Lavinia matris flagrantes perfusa genas, cui plurimus ignem 65 subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit Indum sanguineo veluti violaverit ostro si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa : tales virgo dabat ore colores.
Page 1370 - Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris Hie steterat, nautis olim venerabile lignum, Servati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti divo et votas suspendere vestes ; Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum 770 Sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
Page 1385 - Exuviasque hausit, furiis accensus et ira Terribilis : " Tune hinc spoliis indute meorum " Eripiare mihi ? Pallas te hoc vulnere, Pallas " Immolat, et poenam scelerato ex sanguine sumit.
Page 1293 - Summe deum, sancti custos Soractis Apollo, 785 quem primi colimus, cui pineus ardor acervo pascitur et medium freti pietate per ignem cultores multa premimus vestigia pruna, da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis, omnipotens. Non exuvias pulsaeve tropaeum 790 virginis aut spolia ulla peto (mihi cetera laudem facta ferent) : haec dira meo dum vulnere pestis pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.
Page 1519 - Scylla capillo; 405 quacumque illa levem fugiens secat aethera pennis, ecce inimicus atrox magno stridore per auras insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras, illa levem fugiens raptim secat aethera pennis.
Page 1347 - Metiscum excutit et longe lapsum temone relinquit, 470 ipsa subit manibusque undantis flectit habenas cuneta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci. nigra velut magnas domini cum divitis aedes pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo pabula parva legens nidisque loquacibus escs...
Page 1344 - Ascanium fusis circum complectitur armis summaque per galeam delibans oscula fatur : " disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, 435 fortunam ex aliis. nunc te mea dextera bello defensum dabit et magna inter praemia ducet : tu facito, mox cum matura adoleverit aetas, sis memor et te animo repetentem exempla tuorum et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.
Page 1366 - Taburno 7 is cum duo conversis inimica in proelia tauri frontibus incurrunt; pavidi cessere magistri; stat pecus omne metu ' mutum, mussantque iuvencae, quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur: illi inter sese multa vi vulnera miscent, 720 cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo colla armosque lavant ; gemitu nemus omne remugit : non aliter Tros Aeneas et Daunius heros concurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet.
Page 1228 - Extulit Aeneas, quas illi laeta laborum Ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido Fecerat, et tenui telas discreverat auro.

Bibliographic information