scripsi, quia sine dubio vinum erat praeter cibos commemorandum, et IX, 337 Bacchus pariter simpliciter deus nuncupatur. Aen. II, 567 et 588 delevi uncinos, quia locus sine dubio a Virgilio profectus. Aen. III, 75 dedi prius ex Servio et codd., ut cum errantem constructione iungatur. Aen. III, 340, quem locum recc. penitus perverterant, restitui codicum omnium lectionem, ut suppleatur: peperit labente Creusa. Labebatur enim urbs, bello orto, quo excisa est. Versu autem seq. vv. tamen puero commatibus inclusi, quia tamen, ut supra dixi, positum est pro tametsi, ut Ecl. 1, 28. Aen. X, 618. Aen. IV, 436 dedi, quod voluerat Heynius: cumulata sorte, ut sors sit das Capital. Nam vulgata cumulatam morte plane sensu caret. Aen. IV, 629. restitui nepotes, ut ipsique sit i. q. ipsi quoque. Aen. IV, 641 dedi codicum lectionem Servianorum celebrabat, quoniam idem antiquitus celebrare et celerare, et Virgilius innumeris locis archaismos habet. Cf. Plaut. Pseud. I, 2, 36. Mil. IV, 4, 60. Gellius XIX, 4. Aen. V, 391, sustuli interpunctionem, ut nobis cum memoratus iungatur. Aen. VI, 561. aures dedi ex codd. apud Pierium et Burmannum. Aen. VII, 117 itidem interpunctionem mutavi. Et item VII, 391 ubi ex codicibus restitui choros, quod ipsum ibi subiectum esse ne dubitato. Aen. VII, 444 inepte libri habent gerant, pro quo absque dubio regant reponendum. Cf. v. 560. VII, 363 cum Wakefieldio penetrát dictum habeo penetravit antique; cf. Lucret. VI, 586. Et sic plura, de quibus fortasse alio loco dicturi sumus, Scr. Lips. m. Oct. a. XLIV. - Aen. Weise. pro P. VIRGILII MARONIS BUCOLICA. TITY RUS. ECLOGA I. MELIBOEUS. TITYRUS. ME. Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas VIRGIL. Α 5 10 15 [Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.] Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis. 20 TI. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus pastores ovium teneros depellere fetus. Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos noram; sic parvis componere magna solebam. 25 Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes, quantum lenta solent inter viburna cupressi. ME. Et quae tanta fuit Romam tibi caussa videndi? TI. Libertas: quae, sera tamen respexit inertem, candidior postquam tondenti barba cadebat, 30 respexit tamen, et longo post tempore venit, postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit. Namque (fatebor enim) dum me Galatea tenebat, nec spes libertatis erat, nec cura peculi. Quamvis multa meis exiret victima septis, 35 pinguis et ingratae premeretur caseus urbi, non unquam gravis aere domum mihi dextra redibat. ME. Mirabar, quid moesta deos, Amarylli, vocares; 40 ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant. TI. Quid facerem? Neque servitio me exire licebat 45 Hic mihi responsum primus dedit ille petenti : Non insueta graves tentabunt pabula fetas, noctem fronde super viridi. Sunt nobis mitia poma, castaneae molles, et pressi copia lactis ; et iam summa procul villarum culmina fumant, maioresque cadunt altis de montibus umbrae. 5 ALEX I S. ECLOGA II. Formosum pastor Corydon ardebat Alexin, delicias domini; nec, quid speraret, habebat. Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos assidue veniebat: ibi haec incondita solus montibus et silvis studio iactabat inani: O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? nil nostri miserere? Mori me denique coges. Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant; nunc virides etiam occultant spineta lacertos; 10 Thestylis et rapido fessis messoribus aestu allia serpyllumque herbas contundit olentes; at mecum raucis, tua dum vestigia lustro, sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras 15 atque superba pati fastidia? nonne Menalcan, quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses? O formose puer, nimium ne crede colori! Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur. Despectus tibi sum, nec, qui sim, quaeris, Alexi; 20 quam dives pecoris nivei, quam lactis abundans. Mille meae Siculis errant in montibus agnae. Lac mihi non aestate novum, non frigore defit. Canto, quae solitus, si quando armenta vocabat, Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho. I |