Page images
PDF
EPUB

LETTERS OF POPE LEO XIII.

LETTER ON THE STUDY OF ST. THOMAS OF AQUIN, AND A NEW EDITION OF HIS WORKS.

Venerabili Fratri nostro Antonino Episcopo Prænestino, S. R. E. Cardinali de Luca, Sacro consilio Studiis regundis præfecto, LEO PAPA XIII.

VENERABILIS FRATER NOSTER SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

AMPRIDEM considerando experiendoque intelleximus, teterrimum quod adversus Ecclesiam ipsamque humanam societatem modo geritur bellum, citius feliciusque, opitulante Deo, componi non posse, quam rectis sciendi agendique principiis per philosophicas disciplinas ubilibet restitutis; ideoque ad summam totius causæ pertinere sanam solidamque ubique locorum reflorescere philosophiam. Litteras idcirco Encyclicas ad universos catholici orbis Antistites nuper dedimus, quibus pluribus ostendimus hujus generis utilitatem non esse alibi quærendam, quam in philosophia christiana a priscis Ecclesiæ Patribus procreata et educta, quæ fidei catholicæ non modo maxime convenit, sed etiam defensionis et luminis utilia adjumenta præbet. Eam ipsam, decursu ætatum, magnis fecundam fructibus a S. Thoma Aquinate, summo Scholasticorum Magistro, quasi hereditario jure acceptam commemoravimus; in eaque ordinanda illustranda et augenda mentis illius vim virtutemque sic enituisse, ut cognominis sui mensuram Angelicus Doctor cumulate implesse videatur. Majorem autem in modum Episcopos hortati sumus ut, collatis Nobiscum viribus, excitare aggrediantur motam gradu et prope collapsam philosophiam illam veterem, scholisque catholicis redonatam, in sede honoris pristini collocare.

Nec mediocrem animi lætitiam ex eo percepimus, quod Litteræ illæ Nostræ, divina ope favente, pronum ubique obsequium et singularem animorum assensum nactæ sunt. Cujus rei testimonium Nobis luculentum impertiunt plures Episcoporum ad Nos ex Italia præsertim, ex Gallia, Hispania, Hibernia, perlatæ epistolæ, sive singulares, sive plurium ejusdem provinciæ vel gentis communes, egregia animi sensa præferentes. Nec doctorum hominum suffragium defuit, ultro et reverenter datum, cum insignes eruditorum Academiæ eumdem plane ac Sacrorum Antistites animum Nobis scripto declaraverint.-In his autem litteris placet maxime obsequium auctoritati Nostræ et huic Apostolica Sedi præstitum; placent mens et judicia ab auctoribus prolata. Una est enim omnium vox, una sententia, notari et tuto designari Litteris illis Nostris quo tandem loco sit præsentium malorum radix, et unde petenda remedia. Omnes consentiunt humanam rationem, si a divina fidei auctoritate discesserit, dubitationum fluctibus et præsentissimis errorum periculis esse propositam; hæc

autem pericula facile evasuram, si ad catholicam philosophiam homines perfugerint.

Quamobrem, Venerabilis Frater Noster, illud Nobis est magnopere in optatis, ut S. Thomæ doctrina, fidei veritati apprime conformis, cum in omnibus catholicis Athenæis quamprimum reviviscat, tum maxime in hac Urbe, principe catholici nominis, quæ ob eam causam, quod est sedes Pontificis Maximi, debet optimarum doctrinarum laude ceteris antecellere.-Huc accedit quod Romam, catholicæ unitatis centrum, soleant adolescentes ex omni terrarum loco frequentes celebrare, nullibi, quam penes augustam B. Petri cathedram, germanam incorruptamque sapientiam satius hausturi. Itaque si philosophiæ christianæ, quam diximus, largiter hinc copia defluxerit, non unius Urbis finibus conclusa tenebitur, sed ad omnes populos, velut abundantissimus amnis, manabit.

Sic igitur primo loco curavimus ut in Seminario Romano, in Lyceo Gregoriano, in Urbaniano aliisque Collegiis, Nostræ adhuc auctoritati obnoxiis, philosophicæ disciplinæ secundum mentem et principia Doctoris Angelici, enucleatæ dilucide, copiose tradantur atque excolantur. Et maxime in hoc omnem vigilare curam et contentionem doctorum volumus, ut quas ipsi doctrinæ opes ex voluminibus sancti Thomæ diligenter collegerint, easdem explicando, dilatando, suaviter, et fructuose auditoribus impertiant.

Sed præterea quo magis hæc studia vigeant et floreant, curandum est ut amatores philosophiæ Scholastica in ejus gratiam sedulo, quod possunt, enitantur; maxime autem in societates coeant, cœtusque identidem habeant, in quibus studiorum suorum fructus singuli in medium adducant, et in communem afferant utilitatem.

Hæc autem judicia mentemque nostram Tecum communicare voluimus, Venerabilis Frater Noster, qui sacro Consilio præes studiis disciplinarum regundis, certa spe freti, nec industriam, nec prudentiam Tuam hac in re Nobis defuturam.-Te profecto non latet doctorum hominum cœtus sive Academias, nobilissimas veluti palæstras fuisse, in quibus viri ingenio peracri et doctrina præstantes cum se ipsi utiliter exercerent de maximis rebus scribentes ac disputantes, tum adolescentes erudirent, magno cum scientiarum incremento. Ex hoc optimo more institutoque jungendi vires et intelligentiæ lumina conferendi, extiterunt illustria Doctorum collegia, alia pluribus simul disciplinis addicta, alia singularibus. Vivax fama et gloria eorum permansit, quæ, Romanis Pontificibus non uno nomine faventibus, ubique florueruent, ut in hac Italia nostra, Bononiæ, Patavii, Salerni, et alibi alia. Cum igitur tanta fuerit laus et utilitas in voluntariis hisce hominum cœtibus ad excolendas perpoliendasque disciplinas coeuntium, cumque ejus utilitatis et laudis plurimum adhuc supersit, certum Nobis est eodem uti præsidio, quo consilia Nostra plenius perficiamus.-Scilicet auctores sumus, ut cœtus Academicus in Urbe Roma instituatur, qui S. Thomæ Aquinatis nomine et patronatu insignis, eo studia industriamque convertat, ut ejus opera explanet, illustret ; placita exponat et cum aliorum philosophorum sive veterum sive recentium placitis conferat; vim sententiarum earumque rationes demonstret; salutarem doctrinam pro

pagare, et ad grassantium errorum refutationem recensque inventorum illustrationem adhibere contendat.-Idcirco Tibi, Venerabilis Frater Noster, cujus perspecta habemus ornamenta doctrinæ, celeritatem ingenii, studiumque rerum omnium quæ ad humanitatem pertinent, id negotii damus ut propositum Nostrum exequaris. Interim rem altius consideres; cumque rationem excogitaveris quæ consiliis Nostris opportune respondeat, litteris expressam Nobis inspiciendam subjicies ut probemus et auctoritate Nostra muniamus.

Demum quo latius spargatur ac disseminetur Angelici Doctoris sapientia, constituimus omnia ejus opera de integro in lucem edere, exemplo S. Pii V, Decessoris Nostri, rerum gestarum gloria et vitæ sanctitate præclari; cui quidem in ea tam felix contigit exitus, ut Thomæ exemplaria jussu illius evulgata, permagni sint apud viros doctos, summoque studio requirantur. Verum quanto plus editio illa est rara tanto magis alia desiderari coepta, quæ nobilitate ac præstantia cum Piana comparari possit. Cetera enim cum veteres tum recentiores, partim quod non omnia S. Thomæ scripta exhibeant, partim quod optimorum ejus interpretum atque explanatorum careant commentariis, partim quod minus diligenter adornatæ sint, non omne tulisse punctum videntur. Certa autem spes est, hujusmodi necessitati consultum iri per novam editionem quæ cuncta omnino sancti Doctoris scripta complectatur, optimis, quoad fieri poterit, formis litterarum expressa, accurateque emendata; iis etiam adhibitis codicum manu scriptorum subsidiis, quæ ætate hac nostra in lucem et usum prolata sunt. junctim vero edendas curabimus clarissimorum ejus interpretum, ut Thomæ de Vio Cardinalis Cajetani et Ferrariensis, lucubrationes, per quas, tamquam per uberes rivulos, tanti viri doctrina decurrit. Obversantur quidem animo rei gerendæ cum magnitudo, tum difficultas; nec tamen deterrent quominus ad eam magna cum alacritate quamprimum aggrediamur. Confidimus enim in re tam gravi, quæ ad commune Ecclesiæ bonum magnopere pertinet, adfore Nobis divinam opem et concors Episcoporum studium, et prudentiam atque industriam Tuam, spectatam jam et diu cognitam.

Con

Interim præcipuæ dilectionis testem, Apostolicam benedictionem Tibi, Venerabilis Frater Noster, ex intimo cordis affectu impertimus. Datum Romæ apud S. Petrum, die 15 Octobris an. 1879, Pontificatus Nostri Anno Secundo.

LEO PP. XIII.

LETTER ON THE WORKS OF ST. ALFONSO. Dilectis Filiis LEOPOLDO JOSEPHO DUJARDIN et JULIO JACQUES, Presbyteris e Congregatione Sanctissimi Redemptoris.

LI

LEO PP XIII.

DILECTI FILII, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

ICET universum iam orbem pervaserint, non sine amplissimo christianae rei emolumento, scripta Sancti Doctoris Alphonsi Maria de Ligorio, dilecti filii, ea tamen magis adhuc magisque vul

Scitissime nam

gari desiderandum est et ad manus omnium traduci. Ille catholicas veritates omnium captui accommodavit, omnium morali regimini prospexit, mirifice pietatem omnium excitavit, et, in media saeculi nocte errantibus viam ostendit, qua, eruti de potestate tenebrarum, transire possent in Dei lumen et regnum." Et sane firmissimis argumentis divinam revelationem munivit contra Deistas; veritatem Fidei nostrae strenue defendit; efficacissime asseruit Immaculatum Deiparae Conceptum; nervosissime propugnavit Romani Pontificis Primatum et Infallibile Magisterium; divinæ Providentiæ consilia in comparanda per Iesum Christum hominum salute docte pieque illustravit; Psalmos et Cantica aptissimis ad fovendam Clericorum pietatem commentariis exposuit; Ecclesiae gloriam ostendit in triumphis Martyrum; editis historia Haeresum et Opere Dogmatico acriter perstrinxit haereses omnes, sed praesertim Jansenianos et Febronianos profligavit errores tunc maxime gliscentes, et monstrosarum illa opinionum segete graves, qua nunc religiosae civilisque societatis fundamenta quatiuntur: et quam ipse iam tunc ea perspicacia fuit insectatus, ut pleraeque e propositionibus post saeculum in Syllabo damnatae ab eius scriptis nominatim refutatae conspiciantur: imo "praedicari verissime possit, nullum esse nostrorum temporum errorem, qui, maxima saltem ex parte, non sit ab Alphonso refutatus." Et ne quid dicamus de Morali Theologia ubique terrarum celebratissima tutamque plane praebente normam quam conscientiae moderatores sequantur, frigescentem Ipse caritatem per crebras doctasque lucubrationes asceticas, veluti subditis igniculis, fovit, aluit, provexit; ac praesertim erga Dominum Nostrum Iesum Christum eiusque dulcissimam Matrem, quorum amore, miro cum fidelium profectu rigentia quoque corda succendit. Et in hisce omnibus "illud in primis notatu dignum est, quod, licet copiosissime scripserit, eiusdem tamen opera inoffenso prorsus pede percurri a fidelibus posse, post diligens institutum examen, perspectum fuerit." Gratulamur itaque, dilecti filii, vos dogmatica omnia et ascetica sanctissimi et doctissimi Parentis vestri scripta, sive latine sive italice edita, in gallicam vertisse linguam, tum quia haec omnibus ferme populis nota latius proferre poterit fructus laborum egregii Doctoris, tum quia vobis potissimum arduum id munus demandatum fuit, qui et alias iam de indole, doctrina, sanctitate eorumdem operum scribere debuistis, et, uti filii facilius et plenius aliis assequi poteratis spiritum Parentis. Imo ipsi quoque gratulamur incepto vestro, eo nomine, quod cum Sanctus Auctor saepe in scriptis suis Angeli Scholarum doctrinam se sequutum fuisse glorietur; ex huiusmodi recentioris Ecclesiae Doctoris erga illum obsequio nova Sancti Thomae doctrinae laus accedat et gloria, quae gravius etiam commendet instaurationem illam christianae philosophiae, quam Nos studiosissime per recentes encyclicas litteras Nostras ad Angelici Doctoris mentem exigendam suasimus. Successum itaque nuperae isti operum Sancti Alphonsi editioni* ominamur amplissimum

* "Euvres complètes, dogmatiques et ascetiques, de St. Alphonse de Liguori." Traduites par les Pères Dujardin et Jacques de la Congrégation du très Saint Rédempteur. Twenty-eight volumes. Casterman, Tournai.

VOL. XXXIV. NO. 1. [Third Series.]

S

Nostrisque et votis vestris plane respondentem; ac interim superni favoris auspicem vobis, dilecti filii, ac toti Sanctissimi Redemptoris Congregationi Benedictionem Apostolicam paternae Nostrae benevolentiae testem peramanter impertimur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die 28 Augusti 1879, Ponti'ficatus Nostri anno secundo.

LEO PP. XIII.

LETTER TO THE PRESIDENT AND MEMBERS OF THE SOCIÉTÉ SCIENTIFIQUE" OF BRUSSELS.

66

Dilectis Filis Praesidi ac Membris Societatis Scientificae Bruxellis constitutae

G

LEO PP. XIII.

DILECTI FILII SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

RATAE Nobis advenerunt litterae vestrae una cum Annalibus et Quaestionibus a vobis editis, quas in obsequentissimum erga Nos et Apostolicam Sedem pietatis testimonium obtulistis. Libenter sane agnovimus Societatem vestram quae a scientiis sibi nomen fecit, et quae tribus tantum abhinc annis laetis auspiciis ac Jesu Christi Vicarii benedictione Bruxellis constituta est, magnum iam incrementum cepisse, et uberes fructus polliceri. Profecto cum infensissimi relligionis ac veritatis hostes nunquam desistant, imo magis magisque studeant dissidium rationem inter ac fidem propugnare, opportunum est ut praestantes scientia ac pietate viri ubique exurgant, qui Ecclesiae doctrinis ac documentis ex animo obsequentes, in id contendant, ut demonstrent nullam unquam inter fidem et rationem veram dissensionem esse posse; quemadmodum Sacrosancta Vaticana Synodus, constantem Ecclesiae et Sanctorum Patrum doctrinam affirmans, declaravit Constitutione IVa. de fide catholica. Quapropter gratulamur quod Societas vestra hunc primo finem sibi proposuerit, itemque in statutis legem dederit, ne quid a sociis contra sanam christianae philosophiae doctrinam committatur; simulque omnes hortamur ut nunquam de egregio eiusmodi laudis tramite deflectant, atque ut toto animi nisu praestitutum Societatis finem praeclaris exemplis ac scriptis editis continuo assequi adnitantur. Deum autem Optimum Maximum precamur, ut vos omnes caelestibus praesidiis confirmet ac muniat: quorum auspicem, et Nostrae in vos benevolentiae pignus, Apostolicam benedictionem vobis, dilecti filii, et Societati vestrae ex animo impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum, die 15, Januarii 1879. Pontificatus Nostri Anno Primo.

LEO PP. XIII.

« PreviousContinue »