Page images
PDF
EPUB

Quippe ubi fas verfum atque nefas; tot bella per

orbem,

Tam multæ fcelerum facies; non ullus aratro
Dignus honos; fqualent abductis arva colonis,
Et curvæ rigidum falces conflantur in ensem:
Hinc movet Euphrates, illinc Germania, bellum;
Vicinæ, ruptis inter fe legibus, urbes

Arma fremunt; fævit toto Mars inpius orbe:
Ut, quum carceribus fefe effudere quadriga,
Addunt in fpatia, et, fruftra retinacula tendens,
Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICON

LIBER SECUNDUS.

GEORGICON II.

HACTENUS arvorum cultus, et fidera cœli;

Nunc te, Bacche, canam, nec non filvestria tecum
Virgulta, et prolem tarde crefcentis oliva.
Huc, pater o Lenæe! tuis hic omnia plena
Muneribus: tibi pampineo gravidus auctumno
Floret ager, fpumat plenis vindemia labris:
Huc, pater o Lenæe! veni; nudataque musto
Tingue novo mecum dereptis crura cothurnis.

Principio, arboribus varia eft natura creandis:
Namque aliæ, nullis hominum cogentibus, ipfæ
Sponte fuâ veniunt, camposque et flumina late
Curva tenent: ut molle filer, lentæque geneftæ,
Populus, et glaucâ canentia fronde falicta.
Pars autem pofito furgunt de femine: ut altæ

Caftaneæ, nemorumque Jovi quæ maxuma frondent
Æfculus atque, habitæ Graiis oracula, quercus.
Pullulat ab radice aliis denfiffima filva:

Ut cerafis ulmisque; etiam Parnasia laurus
Parva fub ingenti matris fe fubjicit umbrâ.

Hos Natura modos primum dedit; his genus omne
Silvarum, fruticumque viret, nemorumque facro-

rum.

Sunt alii, quos ipfe viâ fibi reperit ufus.
Hic plantas, tenero abfcindens de corpore matrum,
Depofuit fulcis; hic ftirpes obruit arvo,
Quadrifidasque fudes, et acuto robore vallos:
Silvarumque aliæ preffos propaginis arcus
Exfpectant, et viva fuâ plantaria terrâ:
Nil radicis egent aliæ; fummumque putator
Haud dubitat terræ referens mandare cacumen.
Quin et caudicibus fectis, mirabile dictu!
Truditur e ficco radix oleagina ligno.

Et fæpe alterius ramos inpune videmus
Vertere in alterius; mutatamque infita mala
Ferre pirum, et prunis lapidofa rubefcere corna.
Quare agite, o proprios generatim difcite cultus,
Agricolæ fructusque feros mollite colendo;
Neu fegnes jaceant terræ. Juvat Ifmara Baccho
Conferere, atque oleâ magnum veftire Taburnum.
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
O decus! o famæ merito pars maxuma noftræ,
Mæcenas pelagoque volans da vela patenti.

Non ego cuncta meis amplecti verfibus opto;
Non, mihi fi linguæ centum fint, oraque centum,
Ferrea vox: ades, et primi lege litoris oram;
In manibus terræ: non hic te carmine ficto,
Atque per ambages et longa exorfa, tenebo.

Sponte fuâ quæ fe tollunt in luminis auras, Infecunda quidem, fed læta et fortia, furgunt: Quippe folo natura fubeft. Tamen hæc quoque, fi quis

Inferat, aut fcrobibus mandet mutata fuba&tis,
Exuerint filveftrem animum; cultuque frequenti
In quascumque voces artis haud tarda fequentur.
Nec non et fterilis, quæ ftirpibus exit ab imis,
Hoc faciet, vacuos fi fit digefta per agros:
Nunc altæ frondes et rami matris opacant,
Crefcentique adimunt fetus, uruntque ferentem.
Jam, quæ feminibus jactis fe fuftulit arbos,
Tarda venit, feris factura nepotibus umbram;
Pomaque degenerant fuccos oblita priores;
Et turpis avibus prædam fert uva racemos.
Scilicet omnibus eft labor inpendendus; et omnes
Cogendæ in fulcum, ac multâ mercede domandæ.
Sed truncis oleæ melius, propagine vites
Refpondent, folido Paphiæ de robore myrtus;
Plantis et duræ coruli nafcuntur, et ingens
Fraxinus, Herculeæque arbos umbrofa coronæ,
Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma
Nafcitur, et cafus abies vifura marinos.

Inferitur vero et fetu nucis arbutus horrida;
Et fteriles platani malos geffere valentis;
Caftaneæ fagus, ornusque incanuit albo
Flore piri, glandemque fues fregere fub ulmis,
Nec modus inferere atque oculos inponere fim-

plex:

Nam, quâ se medio trudunt de cortice gemmæ,
Et tenuis rumpunt tunicas, anguftus in ipfo
Fit nodo finus: huc alienâ ex arbore germen
Includunt, udoque docent inolefcere libro.
Aut rurfum enodes trunci refecantur, et alte
Finditur in folidum cuneis via; deinde feraces
Plantæ inmittuntur: nec longum tempus, et in-

gens

Exiit ad cœlum ramis felicibus arbos,

Miraturque novas frondis et non fua poma.

Præterea, genus haud unum, nec fortibus ulmis, Nec falici, lotoque, neque Idæis cypariffis: Nec pingues unam in faciem nafcuntur olivæ, Orchades, et radii, et amarâ pausia baccâ, Pomaque, et Alcinoi filvæ: nec furculus idem Cruftumiis Syriisque piris, gravibusque volemis: Non eadem arboribus pendet vindemia noftris, Quam Methymnæo carpit de palmite Lesbos. Sunt Thafiæ vites; funt et Mareotides albæ; Pinguibus hæ terris habiles, levioribus illæ; Et paffo Pfithia utilior; tenuisque Lageos, Tentatura pedes olim, vincturaque linguam;

« PreviousContinue »