Page images
PDF
EPUB

Vir gregis ipfe caper deerraverat; atque ego
Daphnin

Adfpicio: ille, ubi me contra videt; Ocius, inquit,
Huc ades, o Meliboe! caper tibi falvus, et hædi :
Et, fi quid ceffare potes, requiefce fub umbrâ.
Huc ipfi potum venient per prata juvenci:
Hic viridis tenerâ prætexit arundine ripas
Mincius, eque facrâ resonant examina quercu.
Quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phyllida,
habebam,

Depulfos a lacte domi quæ clauderet agnos;

Et certamen erat, Corydon cum Thyrfide, magnum.
Pofthabui tamen illorum mea feria ludo.
Alternis igitur contendere verfibus ambo
Cœpere: alternos Mufæ meminiffe volebant.
Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrfis.

CORYDON.

Nymphæ, nofter amor, Libethrides, aut mihi

carmen,

Quale meo Codro, concedite; proxima Phœbi Verfibus ille facit; aut, fi non poffumus omnes, Hic arguta facrâ pendebit fiftula pinu.

THYRSIS.

Paftores, ederâ crefcentem ornate poëtam,
Arcades, invidiâ rumpantur ut ilia Codro:
Aut, fi ultra placitum laudarit, baccare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

CORYDON.

Sætofi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
Et ramofa Micon vivacis cornua cervi.

Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
Puniceo ftabis furas evincta cothurno.

THYRSIS.

Sinum lactis, et hæc te liba, Priape, quot annis Exfpectare fat eft: cuftos es pauperis horti.

Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, Si fetura gregem fuppleverit, aureus esto.

CORYDON.

Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblæ,
Candidior cycnis, ederâ formofior albâ:
Quum primum pafti repetent præfepia tauri,
Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.

THYRSIS.

Immo ego Sardois videar tibi amarior herbis,
Horridior rufco, projectâ vilior algâ;

Si mihi non hæc lux toto jam longior anno est.
Ite domum, pafti, fi quis pudor, ite, juvenci.

CORYDON.

Muscofi fontes, et fomno mollior herba,
Et quæ vos rarâ viridis tegit arbutus umbrâ,
Solftitium pecori defendite: jam venit æftas
Torrida, jam læto turgent in palmite gemmæ.

THYRSIS.

His focus, et tædæ pingues, hic plurimus ignis

Semper, et adfiduâ poftes fuligine nigri.

Hic tantum Boreæ curamus frigora, quantum Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.

CORYDON.

Stant et juniperi, et caftaneæ hirfutæ;

Strata jacent paffim fua quâque fub arbore poma; Omnia nunc rident: at, fi formofus Alexis Montibus his abeat, videas et flumina ficca.

THYRSIS.

Aret ager; vitio moriens fitit aëris herba;
Liber pampineas invidit collibus umbras:
Phyllidis adventu noftræ nemus omne virebit,
Juppiter et læto defcendet plurimus imbri.

CORYDON.

Populus Alcidæ gratiffima, vitis Iaccho, Formofæ myrtus Veneri, fua laurea Phœbo; Phyllis amat corulos: illas dum Phyllis amabit, Nec myrtus vincet corulos, nec laurea Phœbi.

THYRSIS.

Fraxinus in filvis pulcherrima, pinus in hortis,
Populus in fluviis, abies in montibus altis:
Sæpius at fi me, Lycida formofe, revisas,
Fraxinus in filvis cedat tibi, pinus in hortis.

MELIBUS.

Hæc memini, et victum fruftra contendere Thyrfin. Ex illo Corydon, Corydon eft tempore nobis.

ECLOGA VIII.

PHARMACEUTRIA.

DAMON. ALPHESIBUS.

PASTORUM Mufam Damonis et Alphefibi,
Immemor herbarum quos eft mirata juvenca
Certantis, quorum ftupefactæ carmine lynces,
Et inutata fuos requierunt flumina curfus;
Damonis Mufam dicemus et Alphefibai.

Tu, mihi feu magni fuperas jam faxa Timavi,
Sive oram Illyrici legis æquoris; en! erit unquam
Ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta?
En! erit, ut liceat totum mihi ferre per orbem
Sola Sophocleo tua carmina digna cothurno?
A te principium; tibi definet. Adcipe juffis
Carmina cœpta tuis, atque hanc fine tempora
circum

Inter victrices ederam tibi ferpere lauros.

Frigida vix cœlo noctis decefferat umbra, Cum ros in tenerâ pecori gratiffimus herbâ, Incumbens tereti Damon fic cœpit olivæ:

DAMON.

Nafcere, præque diem veniens age, Lucifer, almum;

Conjugis indigno Nifæ deceptus amore

Dum queror, et divos, quamquam nil teftibus illis Profeci, extremâ moriens tamen adloquor horâ.

Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus. Mænalus argutumque nemus, pinosque loquentis Semper habet; femper paftorum ille audit amores, Panaque, qui primus calamos non paffus inertis. Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus. Mopfo Nifa datur: quid non fperemus amantes? Jungentur jam gryphes equis; ævoque fequenti Cum canibus timidi venient ad pocula damæ. Mopfe, novas incide faces: tibi ducitur uxor. Sparge, marite, nuces: tibi deferit Hefperus tam. Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus. O digno conjuncta viro! dum despicis omnis, Dumque tibi eft odio mea fistula, dumque capellæ, Hirfutumque fupercilium, promiffaque barba; Nec curare deûm credis mortalia quemquam. Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus. Sæpibus in noftris parvam te rofcida mala, Dux ego vefter eram, vidi cum matre legentem: Alter ab undecimo tum me jam ceperat annus; Jam fragilis poteram a terrâ contingere ramos. Ut vidi, ut perii, ut me malus abftulit error! Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus. Nunc fcio, quid fit Amor: duris in cotibus illum Aut Tmaros, aut Rhodope, aut extremi Garaman

tes,

« PreviousContinue »