Page images
PDF
EPUB

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDO S.

LIBER PRIMUS.

ARMA virumque cano, Troja qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Lavinia venit

Litora; multum ille et terris jactatus et alto,
Vi fuperûm, fævæ memorem Junonis ob iram:
Multa quoque et bello paffus, dum conderet ur-

bem,

Inferretque deos Latio; genus unde Latinum,
Albanique patres, atque altæ mania Romæ.

Mufa, mihi cauffas memora, quo numine læfo,

Quidve dolens, regina deûm tot volvere casus

Infignem pietate virum, tot adire labores,
Inpulerit: tantæne animis cœleftibus iræ!

Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe
Oftia, dives opum, ftudiisque afperrima belli;
Quam Juno fertur terris magis omnibus unam

Pofthabitâ coluiffe Samo: hic illius arma,
Hic currus fuit: hoc regnum dea gentibus effe,
Si quâ fata finant, jam tum tenditque fovetque.
Progeniem fed enim Trojano a fanguine duci
Audierat, Tyrias olim quæ verteret arces;
Hinc populum, late regem, belloque fuperbum,
Venturum excidio Libyæ: fic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam pro caris gefferat Argis:
Nec dum etiam cauffæ irarum fævique dolores
Exciderant animo; manet altâ mente repoftum
Judicium Paridis, fpretæque injuria formæ,
Et genus invifum, et rapti Ganymedis honores:
His adcenfa fuper, jactatos æquore toto
Troas, reliquias Danaûm atque inmitis Achilli,
Arcebat longe Latio: multosque per annos
Errabant, acti fatis, maria omnia circum.
Tantæ molis erat Romanam condere gentem!
Vix, e confpectu Siculæ telluris, in altum
Vela dabant læti, et spumas falis ære ruebant;
Quum Juno, æternum fervans fub pectore volnus,
Hæc fecum: Mene incepto defiftere victam,
Nec poffe Italiâ Teucrorum avertere regem?
Quippe vetor fatis. Pallasne exurere claffem
Argivûm, atque ipfos potuit fubmergere ponto,
Unius ob noxam et furias Ajacis Oïlei?
Ipfa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem,
Disjecitque rates, evertitque æquora ventis:

Illum, exfpirantem transfixo pectore flammas,
Turbine conripuit, fcopuloque infixit acuto.
Aft ego, quæ divom incedo regina, Jovisque
Et foror et conjunx, unâ cum gente tot annos
Bella gero. Et quisquam numen Junonis adoret
Præterea, aut fupplex aris inponat honorem?

Talia flammato fecum Dea corde volutans,
Nimborum in patriam, loca feta furentibus auftris,
Æoliam venit. Hic vafto rex Eolus antro
Luctantis ventos tempeftatesque fonoras
Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes magno cum murmure montis
Circum clauftra fremunt: celfà fedet Æolus arce,
Sceptra tenens; mollitque animos, et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras cœlumque profundum
Quippe ferant rapidi fecum, verrantque per auras.
Sed pater omnipotens fpeluncis abdidit atris,
Hoc metuens; molemque et montis infuper altos
Inpofuit, regemque dedit, qui fœdere certo
Et premere, et laxas fciret dare juffus habenas.
Ad quem tum Juno fupplcx his vocibus usa est:
Æole, namque tibi divom pater, atque homi-

num rex,

Et mulcere dedit fluctus et tollere vento;
Gens, inimica mihi, Tyrrhenum navigat æquor,
Ilium in Italiam portans, victosque Penates:
Incute vim ventis, fubmerfasque obrue puppes;
Aut age diverfos, et disjice corpora ponto.

Sunt mihi bis feptem præftanti corpore Nymphæ,
Quarum, quæ formâ pulcherrima, Deïopeam
Connubio jungam ftabili, propriamque dicabo;
Omnis ut tecum meritis pro talibus annos
Exigat, et pulchrâ faciat te prole parentem.

Æolus hæc contra: Tuus, o regina! quid optes
Explorare labor; mihi juffa capeffere fas est.
Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu fceptra Jo-
vemque

Concilias; tu das epulis adcumbere divom, Nimborumque facis tempeftatumque potentem.

Hæc ubi dicta, cavum converfâ cufpide montem Inpulit in latus; ac venti, velut agmine facto, Quâ data porta, ruunt, et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque a fedibus imis

Una Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis

Africus, et vaftos volvunt ad litora fluctus:

Infequitur clamorque virûm ftridorque rudentum. Eripiunt fubito nubes cœlumque, diemque, Teucrorum ex oculis: ponto nox incubat atra. Intonuere poli, et crebris micat ignibus æther; Præfentemque viris intentant omnia mortem.

Extemplo Æneæ folvuntur frigore membra: Ingemit; et, duplicis tendens ad fidera palmas, Talia voce refert: O terque quaterque beati! Quis ante ora patrum, Trojæ sub moenibus altis, Contigit oppetere! o, Danaûm fortiffime gentis,

Tydide! mene Iliacis occumbere campis

Non potuiffe, tuâque animam hanc effundere dex

trå!

Sævus ubi acidæ telo jacet Hector, ubi ingens
Sarpedon; ubi tot Simoïs conrepta fub undis
Scuta virûm, galeasque, et fortia corpora, volvit.
Talia jactanti ftridens aquilone procella
Velum adverfa ferit, fluctusque ad fidera tollit;
Franguntur remi: tum prora avertit, et undis
Dat latus: infequitur cumulo præruptus aquæ

mons.

Hi fummo in fluctu pendent; his unda dehifcens
Terram inter fluctus aperit; furit æftus arenis.
Tris Notus abreptas in faxa latentia torquet:
Saxa vocant Itali, mediis quæ in fluctibus, Aras:
Dorfum inmane mari fummo. Tris Eurus ab alto
In brevia et fyrtis urguet, miferabile vifu,
Inliditque vadis, atque aggere cingit arenæ.
Unam, quæ Lycios fidumque vehebat Oronten,
Ipfius ante oculos ingens a vertice pontus
In puppim ferit: excutitur pronusque magifter
Volvitur in caput: aft illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat æquore

vortex.

Adparent rari nantes in gurgite vasto;

Arma virûm, tabulæque, et Troïa gaza per undas. Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatæ, Et quâ vectus Abas, et quâ grandævus Aletes,

« PreviousContinue »