Page images
PDF
EPUB

Difpeream, fi te fuerit mihi carior alter:
Alter enim quis te dulcior effe poteft?
Cui Venus ante alios, divi, divumque forores,
Cuneta, neque indigno, Mufa, dedere bona;
Cuncta, quibus gaudet Phœbi chorus, ipfeque Phœ-

bus:

Doctior of quis te, Mufa, fuiffe poteft?
O! quis te in terris loquitur jucundior uno?
Clio tam certe candida non loquitur.

Quare illud fatis eft, fi te permittis amari;
Non, contra ut fit amor mutuus inde mihi.

XIV.

IN OCTAVII MORTEM.

Quis deus, Octavi, te nobis abftulit? an, quæ
Dicunt, ah! nimio pocula dira mero?
Vobis fi culpa eft bilis: fua quemque fequuntur
Fata; quod inmeriti crimen habent cyathi?
Scripta quidem tua nos multum mirabimur, et te
Raptum, et Romanam flebimus hiftoriam:
Sed tu nullus eris. Perverfi, dicite, Manes,
Hunc fupereffe patri quæ fuit invidia?

XV.

P. VIRGILII MARONIS.

Fragmenta ex Epiftolâ, quam ad Auguftum Cæfarem fuper Eneide fuâ fcripfit.

EGO vero frequentes a te literas accipio. Et infra: De Eneâ quidem meo, fi, me Hercules, jam dignum auribus haberem tuis, libenter mitterem: fed tantum inchoata res eft; ut pæne vitio mentis tantum opus ingreffus mihi videar: cum præfertim, ut fcis, alia quoque ftudia ad id opus, multoque potiora, inpertiar.

P. VIRGILII MARONIS

СОРА.

COPA Syrifca, caput Graiâ redimita mitellâ,
Crifpum fub crotalo docta movere latus,
Ebria fumofà faltat lafciva tabernâ,

Ad cubitum raucos excutiens calamos.
Quid juvat æftivo defeffum pulvere abeffe,
Quam potius bibulo decubuisse toro?

Sunt topia, et calices, cyathi, rosa, tibia, chordæ, Et trichila, umbriferis frigida arundinibus: Eft et, Mænalio quæ garrit dulce sub antro, Ruftica paftoris fiftula more fonans:

Eft et vappa, cado nuper defusa picato;

Eft ftrepitans rauco murmure rivus aquæ:
Sunt et Cecropio junctæ de flore corollæ;
Sertaque purpureâ lutea mifta rofà;
Et quæ virgineo libata Acheloïs ab amne
Lilia vimineis adtulit in calathis:
Sunt et cafeoli, quos ftirpea fifcina ficcat;
Sunt autumnali cerea pruna die;

N

Caftaneæque nuces, et fuave rubentia mala:

Eft hic munda Ceres; eft Amor, eft Bromius: Sunt et mora cruenta, et lentis uva racemis; Eft, pendens junco, cæruleus cucumis: Eft tugurî cuftos, armatus falce falignâ; Sed non et vafto eft inguine terribilis. Huc Alibida veni: feffus jam fudat afellus: Parce illi; veftrum delicium eft afinus. Nunc cantu crebro rumpunt arbufta cicada; Nunc varia in gelidâ fepe lacerta latet. Si fapis, æftivo recubans te prolue vitro; Seu vis, cryftalli verte novos calices. Eia age, pampineâ feffus requiefce fub umbrâ; Et gravidum rofeo necte caput ftrophio: Formofus teneræ decerpes ora puellæ.

Ah! pereat, cui funt prifca fupercilia! Quid cineri ingrato fervas bene olentia ferta? Anne coronato vis lapidi ifta legi?

Pone merum, et talos. Pereant, qui craftina curant! Mors aurem vellens, Vivite, ait, venio.

P. VIRGILII MARONIS

MORETU M.

JAM nox hibernas bis quinque peregerat horas,
Excubitorque diem cantu prædixerat ales:
Simulus exigui cultor quum rufticus agri,
Triftia venturæ metuens jejunia lucis,
Membra levat, fenfim vili demiffa grabato;
Sollicitâque manu tenebras explorat inertes,
Veftigatque focum; læfus quem denique fenfit.
Parvulus exufto remanebat ftipite fomes,
Et cinis obductæ celabat lumina prunæ.
Admovet is pronam, fubmiffà fronte, lucernam,
Et producit acu ftupas, humore carentes;
Excitat et crebris languentem flatibus ignem.
Tandem concepto tenebræ fulgore recedunt;
Oppofitâque manu lumen defendit ab aurâ,
Et referat claufa, quæ prævidet, oftia clavi.
Fufus erat terrâ frumenti pauper acervus;
Hinc fibi depromit, quantum menfura patebat,
Quæ bis in octonas excurrit pondere libras.

« PreviousContinue »