Bucolica. Georgicon. Culex. Ciris. Catalecta. Copa. Moretum. Aeneidos, liber I-III

Front Cover
Impensis Kearsley, 1796 - Latin poetry
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 207 - ... quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo argentum Pariusve lapis circumdatur auro. tum sic reginam adloquitur cunctisque repente improvisus ait: 'coram, quem quaeritis, adsum 595 Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis.
Page 187 - Aeolus arce sceptra tenens mollitque animos et temperat iras. ni faciat, maria ac terras caelumque profundum quippe ferant rapidi secum verrantque per auras...
Page 260 - Circae, quam tuta possis urbem componere terra. Signa tibi dicam, tu condita mente teneto : cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam litoreis ingens inventa sub ilicibus sus 390 triginta capitum fetus enixa iacebit alba solo recubans, albi circum ubera nati, is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
Page 1 - TITYRUS. /"T~'ITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi •*• silvestrem tenui Musam meditaris avena ; nos patriae fines et dulcia linquimus arva : nos patriam fugimus ; tu, Tityre, lentus in umbra formosam resonare doces Amaryllida silvas.
Page 83 - Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
Page 66 - Media fert tristis sucos tardumque saporem felicis mali, quo non praesentius ullum, pocula si quando saevae infecere novercae, miscueruntque herbas et non innoxia verba, auxilium venit ac membris agit atra venena.
Page 85 - Olympiacae miratus praemia palmae. pascit equos, seu quis fortes ad aratra iuvencos, 50 corpora praecipue matrum legat. optima torvae forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, et crurum tenus a mento palearia pendent ; tum longo nullus lateri modus ; omnia magna, pes etiam ; et camuris hirtae sub cornibus aures. 55 nec mihi displiceat maculis insignis et albo, aut iuga detractans, interdumque aspera cornu, et faciem tauro propior, quaeque ardua tota, et gradiens ima verrit vestigia cauda.
Page 72 - Aesculus in primis, quae, quantum vertice ad auras Aetherias, tantum radice in Tartara tendit. Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres Convellunt ; immota manet, multosque nepotes, Multa virum volvens durando saecula vincit; 295 Tum fortis late ramos et brachia tendens Hue illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.
Page 215 - infandum, regina, iubes renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi, et quorum pars magna fui. quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi temperet a lacrimis ? et iam nox umida caelo praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Page 195 - Parce metu, Cytherea : manent immota tuorum fata tibi ; cernes urbem et promissa Lavini moenia, sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aenean ; neque me sententia vertit. 260 hie tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, longius et volvens fatorum arcana movebo...

Bibliographic information