Page images
PDF
EPUB

speciosum insit ac decens in lucem proferendo; quo tandem fit, ut veritas ipsa eniteat novo ornatu compta, atque ante oculos nascatur non tritus ille atque in communi vitæ consuetudine devorandus, sed major pulchriorque rerum ordo, et aurea quædam seculi felicioris somnia.

Hanc vim si quis brevi illa, quam dicunt, definitione exprimi posse existimat, is enimvero Dialecticæ artificiis plus æquo tribuere videtur; et, mea quidem sententia, quantum huic arti tribuit, tantum demere de Poetica.

Ut igitur hæc jam missa faciam, pauca tamen de Poetica Fine atque Utilitate dicenda duxi; non quo ea tanquam hactenus ignota vobis ipse exponam, sed quia nonnihil in hac re a doctissimis viris, atque ab ipso Hebraicæ poeseos interprete erratum fuisse arbitror. Nam quod eam aliquantum opinionem improbat, quæ unicum Poetis proponit finem, ut delectent, statuitque idem prodesse magis quam delectare verum Poeticæ finem esse judicandum, videtur sane, homo omnium æqui honestique amantissimus, motus verbi auctoritate rem ipsam interea de qua agebatur, minus acri judicio perpendisse.

Quod si quæreretur, sitne hæc ars utilis an non, profecto haud multis foret respondendum. Quoniam si res aliter se habuisset, neque Poetica ipsa Viri Illius Ornatissimi a beneficio his unquam in domiciliis obtinuisset sedem, neque vos (quod quidem facitis atque optimo consilio semper fecistis) eam omni studio in adolescentibus alendam atque excitandam ducere

a Instituta est Lectio Poetica ab Henrico Birkhead LL. D. Coll. Omn. Anim. olim Socio.

tis, neque me denique ipsum, sat scio, de re vana ac frugis omnino experti hodie dicentem sustineretis. Hoc autem neutiquam in quæstionem cadit. Quippe omnium hæc est laus artium, ut hominum utilitatibus inserviant; et licet ista ratione dicamus, nauticæ artis finem esse prodesse navigando, architecturæ ædificando, et sic de cæteris; donec in hac tanta studiorum varietate finem omnium eundem esse statuerimus. Atqui non nobis inquirendum est, quid omnibus sit commune, sed quid cuique proprium : neque in ista sane versamur quæstione, ut quod Græci vocant τέλος τελειότατον cujusque rei inspiciamus, aut, ut Dialecticorum verbis utar, quid sit illud "Summum genus" cui cætera subjiciuntur, sed quinam sint huic arti quam tractamus constituti termini, et quam metam ob oculos ponentes stadium inire oporteat.

Sit ergo hic unicus Poeticæ propositus finis, " ut "mentem sensusque hominum delectet." Quod si cui videatur eam sic angusto nimis limite circumscribi, et nonnihil etiam de dignitate artis diminutum iri, nobis curæ erit, quando iterum coram vobis orationem habituri simus, pro facultate nostra, ac pro diligentia quam in his studiis unice posuimus, commonstrare, qualis sit ista (voluptatem dicam an potius voluptatum omnium dominam atque reginam ?) quibus constet elementis, quali quantoque apparatu sit comparanda, quam intimas sæpe animorum pertentet latebras, quam improborum hominum et vulgi omnino captum superet, quam denique ut integra ea sinceraque fruamur, mente opus sit pura, exculta, castigata.

Hæc ego si, quantum ipse sentio cogitoque, vobis

item potero manifesta reddere, non erit mihi verendum, ne utilitatem a me neglectam esse queramini. Illud certe in hanc partem profiteri ausim, quantum ex usu nostro in hac Academia colligere licet, ubi ingenuarum artium studia jamdiu tanquam in propria sede viguerunt, atque etiamnum vigent, ea in moribus juvenum informandis quam plurimum valuisse; si quidem id plurimi habendum est, quod nihil humile, nihil sordidum, nihil non virile ac generosum in se recipiant. Sint modo eorum memores quæ in nostris veterumque libris usque ad fastidium decantata noverint, ut famam appetant non levem illam et popularem, sed solidam ac perennem, quam non nisi longo labore conatibusque maximis aut quenquam antehac attigisse constat, aut in posterum

consecuturum esse.

Et si qui fuerint, (quales in hac ingenuorum juvenum frequentia fuisse semper, et nunc esse novi,) quibus insita sit illa vis atque ætherius vigor, quo nihil unquam optabilius aut præstantius homini divinitus est delatum, isti se tandem admonitos esse sinant, ne sacram illam restinguant flammam; ne pravis devincti voluptatibus ignobili servitio se premi patiantur. Quippe ita demum cum hoc munere præclare actum fore existimavi, si possim aliquando languentes, ut fit, adolescentium animos excitare, si errantes revocare, si in pulchri honestique studio retinere, si denique efficiam, ut iis se dedant disciplinis, unde magna rerum copia ac varietate pectus implere possint: ne quando ars illa sua nuda atque inermis reperiatur, verum ut his saltem e sedibus lauta, magnifica, omni scientiæ ac literarum lumine instructa prodeat.

Vos igitur, doctissimi ac venerabiles viri, qui hoc munus a me susceptum voluistis, rogo atque oro, ut me huic consilio intentum sustentetis, ut labantem reficiatis, ut pavidum atque hæsitantem vultu, favore, frequentia vestra confirmetis: Ne si quando subsellia ista vacua ac deserta esse conspexero, neque a deformi solitudine vindicari posse, etiam hanc sedem quam vestræ benevolentiæ unice acceptam refero, invitis et repugnantibus vobis retinere videar.

PRÆLECTIO SECUNDA.

De genere voluptatis quæ ex poesi percipitur. Quibus ex facultatibus animi pendeat inquiritur. Hinc ducitur operis totius in quatuor partes distributio. De Imitatione, de Affectibus, de Phantasia, de Judicio.

QUUM in priore coram vobis quam habui Præ

lectione, Academici, unicum Poeticæ arti finem esse statuissem ut delectet, nonnullus me invasit metus, ne rem gravem et eximiam leviori quam par esset imposuisse fundamento, atque ab auctoritate summorum virorum discessisse temere viderer. Quippe in omni re movet nos quodammodo ipsa nominum auctoritas; neque id imperitos solum attingit, verum etiam doctis et prudentibus non minimi est laboris mentem a consuetudine aurium abducere: et quoniam ita fere accidit in vitæ commercio ut quæ delectationi inserviant, ea plerumque leve quiddam habeant et vulgare, nonnunquam autem prava atque inhonesta reperiantur, idcirco homines frugi, res ut sibi videntur utilitate metientes, huic verbo ineptiarum notam, ac fere turpitudinis inurere solent.

Quod inique tamen ab iis et insulse factum judico. Nam quod voluptates istas spernant quæ vulgo sunt in deliciis, qui plerumque aut foeda libidine, aut ridiculis rebus, aut denique rudi atque inculto sensu impelluntur, iis lubenter assentior: quod vero his

« PreviousContinue »