Q. Horatius Flaccus, erklaert von H. Schütz, Volume 1

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 55 - Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni, Trahuntque siccas machinae carinas, Ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni, Nee prata canis albicant pruinis. Iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna, 5 lunctaeque Nymphis Gratiae decentes Alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum Volcanus ardens urit officinas.
Page 140 - Sit meae sedes utinam senectae, Sit modus lasso maris et viarum Militiaeque ! Unde si Parcae prohibent iniquae, Dulce pellitis ovibus Galaesi Flumen et regnata petam Laconi Rura Phalantho.
Page 398 - QUO me, Bacche, rapis tui plenum ? quae nemora aut quos agor in specus velox mente nova...
Page 250 - Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex.
Page 41 - Luctantem Icariis fluctibus Africum Mercator metuens, otium et oppidi Laudat rura sui : mox reficit rates Quassas, indocilis pauperiem pati.
Page 263 - Tuscis aequoribus sacra natosque maturosque patres pertulit Ausonias ad urbes, duris ut ilex tonsa bipennibus nigrae feraci frondis in Algido, per damna, per caedes ab ipso ducit opes animumque ferro.
Page 165 - Tithonum minuit senectus, 30 et mihi forsan, tibi quod negarit, porriget hora. te greges centum Siculaeque circum mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum apta quadrigis equa, te bis Afro 35 murice tinctae vestiunt lanae : mihi parva rura et spiritum Graiae tenuem Camenae Parca non mendax dedit et malignum spernere vulgus.
Page 275 - Non possidentem multa vocaveris Recte beatum; rectius occupat Nomen beati, qui deorum Muneribus sapienter uti Duramque callet pauperiem pati Peiusque leto flagitium timet, Non ille pro caris amicis Aut patria timidus perire.
Page 123 - NUNC est bibendum, nunc pede libero Pulsanda tellus, nunc Saliaribus Ornare pulvinar deorum Tempus erat dapibus, sodales. Antehac nefas depromere Caecubum Cellis avitis, dum Capitolio Regina dementes ruinas Funus et imperio parabat Contaminato cum grege turpium Morbo virorum, quidlibet impotens Sperare fortunaque dulci Ebria.
Page 157 - Aeoliis fidibus querentem Sappho puellis de popularibus, et te sonantem plenius aureo, Alcaee, plectro dura navis, dura fugae mala, dura belli.

Bibliographic information