Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

FRANCISCI PETRARCÆ

DE REBUS FAMILIARIBUS

LIBER NONUS.

EPISTOLA I.

FRANCISCUS PETRARCA MANFREDO PIO DOMINO CARPI

S. P. D.

Gaudet non prius de ægritudine quam de eius valetudine ferme redin

tegrata sibi nunciatum esse et constantiam animi in adversis suadet.

Crebros insultus atque impetus fortunæ, nec minus crebros famæ volatilis his temporibus patior. Venenatis illa animum spiculis, hæc aures ferit, et simul hinc utraque percutit, hinc mina tur. Solebant læta tristibus amaris dulcia misceri. Nunc, heu, tristia et amara omnia. Illa mellis inscia duris animam figit aculeis; hæc ignara lætitiæ meros loquitur mærores. Et contra fortunam quidem scimus unicum clypeum esse virtutis, cuius quoniam sim inops, sæpe per hoc tempus lethalibus plagis experior. Famam vero quibus armis sine alis evaderem? volucre monstrum est: hoc remedium elegi: de re nulla unquam ac de nullo hominum percontari. Sed id rursum inutile : etsi enim linguam frenassem, aures non obstruxeram : ita nihil interrogans audivi multa quæ nolui, et morbos et funera et graves amicorum casus, quorum vel meminisse supplicium est.

[ocr errors]

sed ut gau

Importuna tamen hæc nuncia in hoc uno mihi se præbuit mitiorem, quod non prius ægritudinis quam convalescentiæ tuæ notitiam ingessit. Surrexisse didici quem cecidisse nesciveram. Ita de præsenti lætus, de præterito iam securus (nullus est enim metus, nulla sollicitudo præteriti), stupens tamen et veluti qui præruptas angustias incautus evaserit, attonitus hæreo, et consideratione vitati discriminis gaudens, tremo. Illi gratias, qui et sospitatem tuam passus est tentari, nec est passus obrui, ne gravi nos opprimeret mærore, dium cumulans periculo, et nos posthac tui semper avidiores, et te nobis efficeret cariorem. Nostras sane Pierides, si fieri possit, optaverim tantisper herbarum notitia permutasse, quo tibi aliquid in hoc statu salutiferæ opis impertirer. Cæterum, quod ego posse cuperem is qui ad te mittitur insignis physicus, Deo aspirante, præstabit, et, quod hoc quoque in remediis non ultimum ponis, ego ipse, cum primum dabitur, sequar. Unicum interim antidotum, quod apud medicos nostros invenio, his litteris inserendum duxi, quod si bona fide hauseris, sanius a quoquam Hippocrate consilium ne speres. Est autem ex his ferme confectum rebus: ut in primis te ipsum et res tuas divino volens committas arbitrio: animum ad cælum erigas, et in illo figas spei ancoram a quo uno non solum accipere potes ut sis salvus, sed ut esses aliquid accepisti; neque diffidas extrema tua magnifice curaturum, qui tantam de primordiis curam gessit; simulque ut intelligas decere virum fortem et fortunæ præliis assuefactum, morbos ac mortem et mortalia cuncta despicere, supra humanos sese casus animi alis attollentem, qui sæpe, ægro

[ocr errors]

atque affecto licet in corpore, sanus apparuit, intraque dolorum morsus et in ipsa morte, clarum dedit experimentum posse felicitatem in his ipsis quæ miseriæ vocantur existere, veramque animi virtutem corporeis passionibus. inconcussam. Ad extremum memineris animi habitum ad utramque partem corpori plurimum conferre solitum, et esse qui, suum cor clanculum exedentes, ætatis iustæ tempus abrumpant, qua nulla maior insania fingi queat; esse qui honesto gaudio florentes annos prorogent, mortem ac senium differentes, illa quoque, cum naturæ lege pervenerint, forti animo laturi. Horum consilio ut accedas velim; depone inutilem dolorem, pelle curas supervacuas, discute damnosas animi nebulas. Et ad summam, quidquid premit aut tranquillitatem turbat abiicito, utile homini inter vitæ huius procellas et in hoc exilio sæpe famosissimum virgilianum illud exclamans:

Durate et vosmet rebus servate secundis.

Vive et vale, nostri memor.

III Kal. Augusti.

EPISTOLA II.

FRANCISCUS PETRARCA SOCRATI SUO S. P. D.

De plurium amicorum suorum morte conqueritur: et Socratom,

de cuius origine et moribus multa commemorat, in Italiam arcessit.

[ocr errors]

Te compressis aliquando gemitibus sedatisque suspiriis atque animi turbinibus, infracta voce siccisque oculis alloquor. Sic me audies quasi hominem nau

[ocr errors]

fragio elapsum, fessuroque querimoniis, sedentem in litore, mæstum quidem, sed iam fletu abstinentem, et parvas magnæ fortunæ reliquias recensentem. Mitto illas amoenissimas atque amplissimas amicitiæ opes, quibus abundantissimus, regibus ipsis ac terrarum dominis mihi ditior videbar, quarum repente pauperrimus factus sum; non est ferendus qui imminutas delicias suas luget. Ad necessaria vitæ præsidia, quæ nostra videbantur, sed non erant, transeo. Duos mihi fratres genitrix mea, plures amicitia pepererat. Primum quidem fratrum naturalium mors infantem tulit. Secundum mihi Cartusia, iam virum, abstulit, immo vero non mihi, sed mundo ablatum Deo reddidit, Gerardum nostrum, nulla in re aut germano tibi unico secundum, aut mihi quam tibi ullis affectibus vinctiorem. At in reliquis, ut sileam duos, recentium mihi fletuum materia, quorum alterum Apenninus extinctum habet, alterum terror vagus, ita ut illius certa mors, huius incerta sit; quatuorque alios non omittam, Thomam scilicet ac Barbatum, et Lælium et Guidonem nostrum, quorum primum Messana Siciliæ, secundum Sulmo Brutiorum, tertium Roma, quartum Ianuensis ora donaverat; sed primum mihi mors tenerum, secundum tenax nodus, tertium cura reipublicæ, quartum vero curialis occupatio habendique studiumreripuit; duo præter hos alii contigerant, nulli vel ingenio vel amicitiæ gloria cessuri: Franciscus et Ioannes, conterranei mei ambo, par hominum ad unguem doctrina et morum elegantia perpolitum. Hos mihi patria quæ dedit, ipsa eripit. Ita enim affixi, et nativæ zonæ dulcedine compediti sunt, ut, cum amoris illorum pignora multa quidem et magna possi

[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »